|
Glossa. Postquam Evangelista commemoravit ea quae ad illusionem
Christi pertinent, nunc narrare incipit processum crucifixionis
ipsius: unde dicitur et postquam illuserunt ei, exuerunt eum
chlamyde, et induerunt eum vestimentis suis, et duxerunt eum ut
crucifigerent. Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem in fine
factum esse intelligitur, cum iam duceretur ad crucifigendum; postquam
scilicet Pilatus tradidit eum Iudaeis. Hieronymus. Notandum
autem, quod quando flagellatur Iesus et conspuitur, non habet propria
vestimenta, sed ea quae propter peccata nostra sumpserat; cum autem
crucifigitur et illusionis pompa praeterierit, tunc pristinas vestes
recipit, et proprium assumit ornatum; statimque elementa turbantur,
et creatori dat testimonium creatura. Origenes in Matth. Et de
chlamyde quidem scriptum est, quoniam denuo expoliaverunt eum; Dei
corona autem spinea nihil tale Evangelistae scripserunt; ut iam non
sint spinae nostrae antiquae, postquam semel eas a nobis abstulit
Iesus super venerabile caput suum. Chrysostomus in Serm. de
passione. Non autem voluit dominus pati sub tecto, non in templo
Iudaico, ne putares pro illa tantum plebe oblatum: et ideo foras
civitatem, foras muros, ut scias sacrificium esse commune quod totius
terrae est oblatio, quod communis est purificatio; et hoc signatur cum
dicitur exeuntes invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem: hunc
angariaverunt ut tolleret crucem eius. Hieronymus. Ne quis autem
putet huic loco Evangelistae Ioannis historiam esse contrariam: ille
enim dicit, exeuntem dominum de praetorio portasse crucem suam;
Matthaeus autem refert, quod invenerunt hominem Cyrenaeum, cui
imposuerunt crucem Iesu. Sed hoc intelligendum est quod egrediens de
praetorio Iesus, ipse portaverit crucem suam; postea obviam habuerunt
Simonem, cui portandam crucem imposuerunt. Origenes in Matth. Aut
egressi quidem angariaverunt Simonem; appropinquantes autem ad locum
in quo eum fuerant suspensuri, imposuerunt crucem et ipsi, ut ipse eam
portaret. Non fortuito autem angariatus est Simon; sed secundum
dispositionem Dei ductus est ad hoc ut evangelica Scriptura dignus
inveniretur, et ministerio crucis Christi. Non solum autem
salvatorem conveniebat accipere crucem suam, sed et nos conveniebat eam
portare, salutarem nobis angariam adimplentes; nec tamen sic
profecisset nobis eam accipere, sicut cum ipse eam accepit.
Hieronymus. Mystice Christum suscipiunt nationes, et peregrinus
obediens portat ignominiam salvatoris. Hilarius in Matth. Indignum
enim Iudaeis erat Christi crucem ferre, quia fidei gentium erat in
reliquum et crucem accipere et compati. Remigius. Iste enim Simon
non erat Hierosolymita, sed peregrinus et advena, scilicet
Cyrenaeus: Cyrene enim civitas est Lybiae. Interpretatur autem
Simon obediens, Cyrenaeus heres; unde pulchre per eum designatur
populus gentium, qui peregrinus erat testamentorum Dei, sed credendo
factus est civis sanctorum, et domesticus et heres Dei. Gregorius in
Evang. et Moralium. Vel aliter. Per Simonem, qui crucem
dominicam in angariam portat, designantur abstinentes et arrogantes:
quia per abstinentiam quidem carnem afficiunt, sed fructum abstinentiae
interius non requirunt; unde idem Simon crucem portat, sed non
moritur, quia abstinentes et arrogantes per abstinentiam quidem corpus
afficiunt, sed per desiderium gloriae mundo vivunt. Sequitur et
venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus.
Rabanus. Golgotha enim Syrum nomen est, et interpretatur
Calvaria. Hieronymus. Audivi quemdam exposuisse Calvariae locum,
in quo sepultus est Adam; et ideo sic appellatum, quia ibi antiqui
hominis sit conditum caput. Favorabilis interpretatio et mulcens aurem
populi, nec tamen vera. Extra urbem enim et foris portam loca sunt in
quibus truncantur capita damnatorum, et Calvariae, idest
decollatorum, sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est
Iesus, ut ubi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur vexilla
martyrii. Adam vero sepultum iuxta Ebron et Arbee, in Iesu filii
Nave volumine legimus. Hilarius in Matth. Locus autem crucis talis
est, ut positus in medio terrae, ad capessendam Dei cognitionem
universis gentibus esset aequalis. Sequitur et dederunt ei vinum
bibere cum felle mixtum. Augustinus de Cons. Evang. Hoc Marcus
ita narrat: et dabant ei bibere myrrhatum vinum. Fel quippe pro
amaritudine Matthaeus posuit: myrrhatum enim vinum amarissimum est:
quamquam fieri possit ut fel et myrrha vinum amarissimum redderent.
Hieronymus. Amara vitis amarum vinum facit; quo potant dominum
Iesum, ut impleatur quod scriptum est: dederunt in cibum meum fel.
Et Deus loquitur ad Ierusalem: ego te plantavi vineam veram;
quomodo facta es in amaritudinem vitis alienae? Et cum gustasset,
noluit bibere. Augustinus de Cons. Evang. Quod autem Marcus
ait: et non accepit, intelligitur: non accepit ut biberet; gustavit
autem, sicut Matthaeus testis est; et quod idem Matthaeus ait noluit
bibere; hoc Marcus dixit: non accepit. Tacuit etiam, quod
gustavit; quod autem cum gustasset noluit bibere, hoc indicat, quod
gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die
resurrexit. Hilarius in Matth. Vel ideo oblatum vinum felle
admixtum bibere recusavit: non enim aeternae gloriae incorruptioni
peccatorum amaritudo miscetur.
|
|