|
Glossa. Praemisso quomodo Christus ad locum passionis est ductus,
hic Evangelista ipsam passionem prosequitur, genus mortis exponens,
cum dicit postquam autem crucifixerunt eum. Augustinus in Lib. 83
quaestionum. Sapientia quidem Dei hominem ad exemplum quo recte
viveremus, suscepit. Pertinet autem ad vitam rectam ea quae non sunt
metuenda non metuere. Sunt autem homines qui quamvis mortem ipsam non
timeant, genus tamen mortis horrescunt. Ut ergo nullum mortis genus
recte viventi homini metuendum esset, illius hominis cruce ostendendum
fuit. Nihil enim erat inter omnia genera mortis, illo genere
execrabilius et formidabilius. Augustinus in Serm. de passione.
Quantum autem valeat virtus crucis, advertat sanctitas vestra.
Contempsit Adam praeceptum, accipiens ex arbore pomum; sed quicquid
Adam perdidit, Christus in cruce invenit. De diluvio aquarum
humanum genus arca lignea liberavit; de Aegypto Dei populo
recedente, Moyses mare virga divisit, Pharaonem prostravit, et
populum Dei redemit. Idem Moyses lignum in aquam misit, et amaram
aquam in dulcedinem commutavit. Ex lignea virga de spirituali petra
salutaris unda profertur: et ut Amalec vinceretur, circa virgam
Moyses expansis manibus extenditur: et lex Dei arcae testamenti
creditur ligneae: ut his omnibus ad lignum crucis, quasi per gradus
quosdam, veniatur. Chrysostomus in Serm. de passione. Ideo et in
excelso ligno, non sub tecto, passus est, ut etiam ipsius aeris
natura mundetur; sed et terra simile beneficium sentiebat, decurrentis
de latere sanguinis stillatione mundata. Glossa. Lignum etiam crucis
significare videtur Ecclesiam in quatuor mundi partibus diffusam.
Rabanus. Vel secundum moralem sensum, crux per suam latitudinem
significat hilaritatem operantis, quia tristitia angustias facit:
latitudo enim crucis est in traverso ligno, ubi figuntur manus; per
manus autem opera intelligimus. Per altitudinem autem, cui caput
adiungitur, significatur expectatio retributionis de sublimi iustitia
Dei. Longitudo autem qua totum corpus extenditur, tolerantiam
designat: unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod
terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat. Hilarius in
Matth. Sic ergo in ligno vitae cunctorum salus et vita suspenditur;
unde dicitur postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta
eius, sortem mittentes. Augustinus de Cons. Evang. Hoc breviter
a Matthaeo dictum est; Ioannes autem distinctius explicat quemadmodum
gestum est: milites cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta
eius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et
tunicam. Erat autem tunica inconsutilis. Chrysostomus in Matth.
Notandum ergo, quod non parva haec abiectio Christi erat: quasi enim
circa dehonoratum et omnium vilissimum in Christo hoc agebant; in
latronibus autem nihil tale operati sunt. Dividere enim vestimenta in
condemnatis valde vilibus et abiectis fit, et nihil aliud habentibus.
Hieronymus. Hoc autem quod circa Christum gestum est, in Psalmo
22, 19 fuerat prophetatum; et ideo sequitur ut adimpleretur quod
dictum est per prophetam dicentem: diviserunt sibi vestimenta mea, et
super vestem meam miserunt sortem. Sequitur et sedentes servabant
eum, scilicet milites. Diligentia militum et sacerdotum nobis
profuit, ut maior et apertior resurgentis virtus appareat. Sequitur
et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: hic est Iesus
rex Iudaeorum. Non possunt autem digne admirari pro rei magnitudine,
quod emptis falsis testibus, et ad seditionem clamoremque infelici
populo concitato, nullam aliam invenerunt causam interfectionis eius,
nisi quod rex Iudaeorum esset: et illi forsitan illudentes ridentesque
hoc fecerunt. Remigius. Divinitus autem procuratum fuit ut talis
titulus super caput eius poneretur, ut per hoc Iudaei agnoscerent
quoniam nec etiam occidendo facere potuerunt ut eum regem non haberent:
per mortis enim patibulum non amisit imperium, sed potius
corroboravit. Origenes in Matth. Et princeps quidem sacerdotum,
secundum litteram legis, portabat in capite suo sanctificationem domini
scriptam; verus autem princeps sacerdotum et rex Iesus in cruce quidem
habet scriptum hic est rex Iudaeorum; ascendens autem ad patrem, pro
litteris et pro nomine quo nominatur, habet ipsum patrem. Rabanus.
Quia enim rex simul et sacerdos est, cum suae carnis hostiam in altari
crucis offerret, regis quoque dignitatem titulus praetendit; qui non
infra, sed supra crucem ponitur: quia licet in cruce pro nobis hominis
infirmitate dolebat, super crucem tamen regis maiestas fulgebat; quam
per crucem non perdidit, sed potius confirmavit. Sequitur tunc
crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a
sinistris. Hieronymus. Sicut enim pro nobis maledictum crucis factus
est Christus, sic pro omnium salute inter noxios quasi noxius
crucifigitur. Leo Papa in Serm. 4 de passione. Duo autem
latrones, unus ad dexteram et unus ad sinistram, crucifiguntur, ut
ipsa patibuli specie monstraretur illa quae in iudicio ipsius omnium
hominum est facienda discretio. Passio igitur Christi salutis nostrae
continet sacramentum; et de instrumento quod iniquitas Iudaeorum
paravit ad poenam, potentia redemptoris, gradum fecit ad gloriam.
Hilarius in Matth. Vel aliter. Duo latrones laevae ac dexterae
affiguntur, omnem humani generis universitatem vocari ad sacramentum
passionis domini ostendentes; sed quia per diversitatem fidelium ac
infidelium fit omnium secundum dexteram sinistramque divisio, unus ex
duobus ad dexteram eius situs, fidei iustificatione salvatur.
Remigius. Vel per istos duos latrones designantur omnes qui arctioris
vitae continentiam apprehendunt: quicumque enim sola intentione
placendi Deo hoc faciunt, designantur per illum qui a dextris Dei
crucifixus est; qui vero pro appetitu humanae laudis vel aliqua minus
digna intentione, designantur per illum qui a sinistris crucifixus
est.
|
|