|
Chrysostomus in Matth. Cum Christum denudassent et crucifixissent,
ultra procedunt, et in cruce videntes affixum exprobrant ei: unde
dicitur praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua.
Hieronymus. Blasphemabant quidem, quia praetergrediebantur viam, et
in vero itinere Scripturarum ambulare nolebant. Movebant autem capita
sua, quia iam ante moverant pedes, et non stabant supra petram.
Idipsum autem insultans dicit fatuus populus, quod falsi testes
confixerant; unde sequitur et dicentes: vah, qui destruis templum
Dei, et in triduo illud reaedificas. Remigius. Vah interiectio est
insultantis, sive irridentis. Hilarius in Matth. Quid ergo veniae
erit, cum post triduum reaedificatum templum Dei in corporis
resurrectione cernetur? Chrysostomus in Matth. Et quasi prioribus
signis incipientes detrahere, subiungunt salva temetipsum. Si filius
Dei es, descende de cruce. Chrysostomus in Serm. de passione.
Sed e contrario, quia filius Dei est, ideo non descendit de cruce:
nam ideo venit ut crucifigeretur pro nobis. Sequitur similiter et
principes sacerdotum illudentes cum Scribis et senioribus dicebant:
alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Hieronymus.
Etiam nolentes Scribae et Pharisaei confitentur quod alios salvos
fecerit. Itaque vestra vos condemnat sententia: qui enim alios salvos
fecit, utique si vellet, et seipsum salvare poterat. Sequitur si rex
Israel est, descendat nunc de cruce; et credimus ei. Chrysostomus
in Serm. de passione. Considera autem nunc vocem filiorum Diaboli,
quomodo imitantur vocem paternam. Diabolus enim dicebat: mitte te
deorsum, si filius Dei es; et Iudaei dicunt si filius Dei es,
descende de cruce. Leo Papa in Serm. 4 de passione. De quo
erroris fonte, Iudaei, talium blasphemiarum venena potastis? Quis
vobis magister tradidit? Quae doctrina persuasit, quod illum regem
Israel, illum Dei filium credere debeatis, qui se aut crucifigi non
sineret, aut a confixione clavorum liberum corpus excuteret? Non hoc
vobis legis mysteria aut prophetarum ora cecinerunt, sed illud vere
legistis: faciem meam non averti a confusione sputorum. Et iterum:
foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea.
Numquid legistis: dominus descendit de cruce? Sed legistis: dominus
regnavit a ligno. Rabanus. Si autem tunc de cruce surgeret,
insultantibus cedens, virtutem nobis patientiae non demonstraret; sed
expectavit paululum, irrisionem sustinuit; et qui de cruce surgere
noluit, de sepulcro resurrexit. Hieronymus. Fraudulenta autem est
promissio cum addunt et credimus ei. Quid enim plus est, de cruce
adhuc viventem descendere, an de sepulcro mortuum resurgere?
Resurrexit, et non credidistis; ergo etiam si de cruce descenderet,
non crederetis. Sed mihi videntur hoc Daemones immittere. Statim
enim ut crucifixus est dominus, senserunt virtutem crucis et
intellexerunt fractas vires suas esse; et hoc agunt ut de cruce
descendat. Sed dominus sciens adversariorum insidias, permanet in
patibulo, ut Diabolum destruat. Sequitur confidit in Deo: liberet
eum nunc si vult. Chrysostomus in Matth. O inquinati valde.
Numquid prophetae et iusti non erant, quia eos non eripuit a periculis
Deus? Si autem illorum gloriae non obfuit quod eis pericula
induxistis: multo magis in isto non oportebat vos scandalizari per ea
quae patitur, quia semper per ea quae dixit, hanc vestram removit
suspicionem. Sequitur dixit enim: quia filius Dei sum; per quod
ostendere volebant eum pati ob seductoris et erronei causam, et sicut
superbum et vane gloriantem in his quae dicebat. Sic ergo non solum
Iudaei et milites desubtus eum deridebant, sed et desuper latrones cum
eo crucifixi; unde sequitur idipsum autem et latrones, qui crucifixi
erant cum eo, improperabant ei. Augustinus de Cons. Evang.
Potest autem putari Lucas repugnare ei quod hic dicitur, qui dicit,
quod unus de latronibus blasphemabat eum, quem alter increpabat, nisi
intelligamus Matthaeum breviter restringentem hunc locum, pluralem
numerum pro singulari posuisse: sicut in epistola ad Hebraeos legimus
pluraliter dictum: clauserunt ora leonum, cum solus Daniel
significari intelligatur. Quid autem usitatius quam ut aliquis dicat:
en rustici mihi insultant, etiamsi unus insultet? Esset autem
contrarium, si Matthaeus dixisset ambos latrones conviciatos domino;
cum vero dictum est latrones, nec additum est ambo, potuit usitato
locutionis modo per pluralem numerum significari. Hieronymus. Vel
potest dici, quod primum uterque simul blasphemaverit; deinde, sole
fugiente, terra commota, saxisque diruptis, et ingruentibus
tenebris, unus crediderit in Iesum, et priorem negationem sequenti
confessione emendaverit. Chrysostomus in Matth. Ut enim non
existimes ex quadam conniventia id gestum fuisse, neque latronem fuisse
qui latro videbatur; a contumelia ostendit tibi quoniam etiam in cruce
positus latro erat et inimicus, et repente transmutatus est. Hilarius
in Matth. Quod autem latrones ambo conditionem ei passionis
exprobrant, universis etiam fidelibus scandalum crucis futurum esse
significat. Hieronymus. Vel in duobus latronibus uterque populus
gentilium et Iudaeorum primo dominum blasphemavit; postea signorum
multitudine alter exterritus egit poenitentiam, et usque hodie Iudaeos
increpat blasphemantes. Origenes in Matth. Sed et latro qui
salvatus est potest esse mysterium eorum qui post multas iniquitates
crediderunt in Christum.
|
|