|
Chrysostomus in Serm. de passione. Non poterat ferre creatura
iniuriam creatoris; unde sol retraxit radios suos, ne videret impiorum
facinora; et ideo dicitur a sexta autem hora tenebrae factae sunt super
universam terram usque ad horam nonam. Origenes in Matth. Ab hoc
textu quidam calumniantur evangelicam veritatem. Defectio enim solis a
saeculo semper fuit in suo tempore facta; sed defectio solis, quae
secundum consuetudinem temporum ita currentium fieri solet, non in alio
tempore fit nisi in conventu solis et lunae, quando luna subtus
currens, solis impedit radios occurrentis ei: in tempore autem quo
passus est Christus, manifestum est quoniam conventus non erat lunae
ad solem, quoniam tempus erat paschale, quod consuetudinis est agere
quando luna plena est. Quidam autem credentium volentes defensionem
aliquam inducere contra hoc, dixerunt quoniam illa defectio solis
convenienter secundum cetera prodigia nova contra consuetudinem facta
est. Dionysius ad Polycarpum. Cum ambo apud Heliopolim essemus,
ambo simul incidentem mirabiliter soli lunam notabamus (non enim eiusce
coniunctionis tunc aderat tempus), ipsamque rursus ab hora nona usque
in vesperam ad solis diametrum supra naturae vires restitutam. Insuper
et eam lunae incidentiam observavimus ab oriente coepisse, et usque ad
solaris corporis finem pervenisse, ac tum demum resilisse, nec ex ea,
ut assolet, parte luminis defectum et restitutionem contigisse, sed ex
adverso diametri. Chrysostomus in Matth. Tribus etiam horis
tenebrae permanserunt, cum eclipsis in momento transeat; non enim
habet moram, ut sciunt illi qui consideraverunt. Origenes in Matth.
Sed adversus hoc filii huius saeculi dicunt: quomodo hoc factum tam
mirabile nemo Graecorum aut barbarorum scripsit eorum qui notaverunt,
si quid tale novum factum est aliquando? Et Phlegon quidem in
chronicis suis scripsit, in principatu Tiberii Caesaris factum, sed
non signavit in luna plena. Arbitror ergo sicut cetera signa quae
facta sunt in passione ipsius, scilicet velum scissum et terra tremens
et cetera in Ierusalem tantummodo facta sunt. Aut si latius voluerit
quis extendere ad terram Iudaeam, sicut in tertio libro regum dixit
Abdias ad Eliam: vivit Deus tuus, si est gens aut regnum, ubi non
misit dominus meus quaerere te, ostendens quoniam satis eum in gentibus
quaesierat circa Iudaeam. Est autem consequens intelligere quasdam
tenebrosissimas nubes et multas et magnas concurrisse super Ierusalem
et terram Iudaeae; et ideo factae sunt tenebrae profundae a sexta hora
usque ad nonam. Duae enim creaturae in sexta die factae fuisse
intelliguntur: ante sextam quidem animalia, in sexta autem homo; et
ideo conveniebat pro salute hominis morientem in hora sexta suspendi,
et a sexta hora propter hoc tenebras fuisse factas super omnem terram
usque ad nonam. Et sicut Moyse manus extendente in caelum factae sunt
tenebrae super Aegyptios, servos Dei tenentes in servitute;
similiter et Christo in sexta hora manus extendente in cruce ad caelum
super populum qui clamaverat: crucifige eum, factae sunt tenebrae, et
ab omni lumine sunt privati, in signum futurarum tenebrarum, quae
comprehensurae erant gentem Iudaeam. Item sub Moyse factae sunt
tenebrae super omnem terram Aegypti tribus diebus; omnibus autem
filiis Israel erat lumen; sub Christo autem factae sunt tenebrae
super omnem Iudaeam tribus horis: quoniam propter peccata sua privati
sunt a lumine Dei patris, et a splendore Christi, et ab
illuminatione spiritus sancti. Lumen autem super omnem reliquam
terram, quod ubique illuminat omnem Ecclesiam Dei in Christo. Et
si usque ad horam nonam tenebrae factae fuerunt super Iudaeam,
manifestum est quoniam iterum eis lumen refulsit: quia cum plenitudo
gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet. Chrysostomus in
Matth. Vel aliter. Hoc admirandum erat quod in omnem terram
tenebrae sunt factae, quod numquam prius contigerat. In Aegypto enim
solum tenebrae factae sunt, quando Pascha perficiendum erat: quae
enim tunc agebantur, horum typus erant. Et intuere, quod fuerint
tenebrae in media die, quando ubique terrarum dies erat: ut omnes qui
habitabant terram, hoc miraculum cognoscerent. Hoc autem est signum
quod petentibus promittebat dare, dicens: generatio prava et adultera
signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae
prophetae, crucem signans et resurrectionem. Etenim multo mirabilius
est in eo qui crucifixus erat hoc fieri, quam ambulante eo super
terram. Hoc autem sufficiens erat eos convertere, non solum
magnitudine miraculi, sed quia hoc gestum est postquam omnia locuti
fuerant quae voluerant, et satietatem acceperant contumeliarum.
Qualiter autem non admirati sunt universi, neque aestimaverunt eum
esse Deum? Quia scilicet hominum genus tunc multa malitia et desidia
detinebatur: et hoc miraculum factum confestim transiit, et non
noverant quae esset causa eius quod gerebatur. Et propter hoc ipse
postea loquitur, ut ostendat se vivere, et quod ipse hoc miraculum
fecit; unde sequitur et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna
dicens: eli, eli, lamma sabactani; hoc est: Deus meus, Deus
meus, ut quid dereliquisti me? Hieronymus. Principio vigesimi primi
Psalmi usus est. Illud vero quod est in medio versiculi, respice in
me, superfluum est: legitur enim in Hebraeo: eli, eli, lamma
sabactani, hoc est: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti?
Ergo impii sunt qui Psalmum ex persona David, sive Esther et
Mardochaei dictum putant, cum etiam Evangelistae testimonia ex eo
sumpta super salvatore intelligantur, ut est illud: diviserunt sibi
vestimenta mea, et: foderunt manus meas. Chrysostomus in Matth.
Ideo autem emisit propheticam vocem, ut usque ad ultimam horam
testimonium perhibeat veteri testamento, et ut videant quoniam honorat
patrem, et non est Deo contrarius: et ideo Hebraicam vocem emisit,
ut eis fieret cognita et manifesta. Origenes in Matth. Requirendum
est autem: quid est quod a Deo derelictus est Christus? Et quidam
quia non possunt exponere derelinqui Christum a Deo, dicunt quod per
humilitatem dictum est. Sed manifeste intelligere poteris quid sit
quod dicit, faciens comparationem gloriae illius quam habuit apud
patrem ad confusionem quam contemnens sustinuit crucem. Hilarius in
Matth. Per haec autem verba ingenia contendunt haeretica, quod aut
defecisse omnino Dei verbum in animam corporis volunt, dum corpus
officio animae vivificat; aut omnino nec fuerit Christus homo natus,
quia in eo Dei verbum modo spiritus habitaverit prophetalis; quasi
Iesus Christus animae solum, et corporis homo communis, hoc habeat
sui exordium quo esse coepit homo qui nunc a Dei verbo contracta rursum
protectione desertus clamet Deus meus, quare me dereliquisti? Vel
certe in animam verbi natura mutata, paterno Christus in omnibus usus
auxilio, nunc inops eius mortique permissus solitudinem suam
conqueratur, relinquentemque se arguat. Sed inter has impias
infirmasque sententias, Ecclesiae fides imbuta apostolicis doctrinis
non partitur Iesum Christum, ne filius Dei et non filius hominis
intelligatur; nam querela derelicti morientis infirmitas est;
promissio autem Paradisi, viventis Dei regnum est. Habes in
conquerente ad mortem relictum se esse, quia homo est; habes eum qui
moritur profitentem se in Paradiso regnare, quia Deus est. Non ergo
mireris verborum humilitatem, et querimonias derelicti, cum formam
servi sciens, scandalum crucis videas. Glossa. Dicitur autem Deus
eum deseruisse in morte, quia potestati persequentium eum exposuit;
subtraxit enim protectionem, sed non solvit unionem. Origenes in
Matth. Postquam autem vidit super omnem terram Iudaeam tenebras,
hoc dixit, ostendere volens: dereliquisti me, pater; idest, talibus
exinanitum calamitatibus tradidisti, ut populus qui fuerat apud te
honoratus, recipiat quae in me ausus est, ut privetur a lumine tuae
prospectionis; sed et pro salute gentium dereliquisti me. Quid autem
tam bonum fecerunt qui ex gentibus crediderunt, ut pretioso sanguine
super terram effuso pro eis, eruerem eos a maligno? Aut quid tale
dignum facturi sunt homines, pro quibus patior ista? Forsitan autem
et videns peccata hominum pro quibus patiebatur, dixit quare me
dereliquisti? Ut fierem quasi qui colligit stipulam in messe, et
racemos in vindemia. Non autem aestimes humano more salvatorem ista
dixisse, propter calamitatem quae comprehenderat eum in cruce: si enim
ita acceperis, non audies magnam vocem eius, quae ostendit aliquid
esse magnum absconditum. Rabanus. Vel salvator hoc dixit, nostros
circumferens motus, qui in periculis positi, a Deo deseri nos
putamus. Humana enim natura propter peccatum a Deo fuerat derelicta;
sed quia filius Dei factus est noster advocatus, quorum suscepit
culpam, deplorat miseriam: in quo ostendit quantum flere debeant qui
peccant, quando sic flevit qui nunquam peccavit. Sequitur quidam
autem illic stantes et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
Hieronymus. Non omnes, sed quidam: quos arbitror milites fuisse
Romanos, non intelligentes Hebraici sermonis proprietatem; sed ex eo
quod dixit eli, eli, putant Eliam ab eo invocatum. Sin autem
Iudaeos, qui hoc dixerint, intelligere voluerimus, hoc more sibi
solito fecisse, ut dominum imbecillitatis infament, qui Eliae
auxilium deprecetur. Sequitur et continuo currens unus ex eis,
acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei
bibere. Augustinus in Serm. de passione. Sic ergo propinator
fontium potatur aceto, mellis dator cibatur felle, flagellatur
remissio, condemnatur venia, illuditur maiestas, ridetur virtus,
perfunditur largitor imbrium sputis. Hilarius in Matth. Est autem
acetum vinum quod per vitium aut incuriae aut vasis acescit; vinum
autem est honor immortalitatis aut virtus. Cum igitur in Adam
coacuisset, ipse accepit et potavit ex gentibus. In calamo enim et
spongia ut potaret offertur; idest ex corporibus gentium in se ad
communionem immortalitatis ea quae in nobis erant vitiata transfudit.
Remigius. Vel aliter. Iudaei acetum erant degenerantes a vino
patriarcharum et prophetarum; habebant fraudulenta corda, quasi
spongiam cavernosis atque tortuosis latibulis. Per arundinem
designatur sacra Scriptura, quae in hoc facto implebatur: sicut enim
lingua Hebraea vel Graeca dicitur loquela, quae fit per linguam, sic
et arundo dici posset littera, vel Scriptura, quae fit per
arundinem. Origenes in Matth. Et forsitan quicumque secundum
doctrinam ecclesiasticam sapiunt, vivunt autem male, dant ei vinum
bibere felle permixtum; qui autem alienas a veritate sententias
applicant Christo, quasi eas dicenti, hi spongiam implentes aceto
imponunt calamo Scripturae, et offerunt ori eius. Sequitur ceteri
vero dicebant: sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
Rabanus. Quia enim milites prave sonum vocis dominicae
intelligebant, ideo inaniter adventum Eliae expectabant. Deum ergo,
quem salvator Hebraico sermone invocabat, inseparabiliter semper secum
habebat. Augustinus in Serm. de passione. Cum ergo nil iam
Christo restaret ex poenis, mors moratur, quia suum esse ibi nil
sentit. Suspecta est vetustati novitas. Hunc primum, hunc solum
vidit hominem peccati nescium, noxa liberum, iuris sui legibus nil
debentem. Accedit tamen confoederata Iudaico mors furori, et
desperata vitae invadit auctorem; unde sequitur Iesus autem iterum
clamans voce magna, emisit spiritum. Quare autem displicet, si
Christus de sinu patris ad nostram servitutem venit, ut nos suae
redderet libertati; nostram mortem suscepit, ut nos eius morte
liberemur, quando nos despectu mortis mortales in deos retulit,
terrenos caelestibus aestimavit? Quantum enim divina virtus operum
contemplatione lucebat, tantum pati pro subiectis, pro servis mori,
insigne est caritatis immensae. Ergo haec prima causa est dominicae
passionis, quia sciri voluit quantum amaret hominem Deus, qui plus
amari voluit quam timeri. Secunda causa est ut sententiam mortis,
quam iuste dederat, iustius aboleret. Quia namque primus homo,
adiudicante Deo, de reatu incurrerat mortem, et eam transmisit ad
posteros, venit de caelo secundus homo peccati nescius, ut mors
damnaretur, quae rapere iussa reos, innocentiae ipsum invadere
praesumpsit auctorem. Nec mirandum est, si pro nobis posuit quod
suscepit a nobis, scilicet animam, qui propter nos fecit tanta, et
talia largitus est nobis. Augustinus contra Felicianum. Absit enim
a fidelibus ista suspicio, ut sic Christus senserit mortem nostram,
ut quantum in se est, vita perderet vitam. Nam si hoc ita esset,
quomodo illo triduo potuisse dicimus aliquid vivere, si vitae fons
dicitur aruisse? Sensit igitur mortem deitas Christi participatione
humana, sive humani affectus, quem sponte susceperat, non naturae
suae potentiam perdidit, per quam cuncta vivificat. In morte enim
nostra sine dubio destitutum vita corpus animam nostram non perimit,
dum discedens anima non vim suam perdit, sed quod vivificaverat hoc
dimittit, et quantum in se est, alterius mortem facit, ipsa non
recipit. De salvatoris nunc anima dicemus, qui, ut non dicam propter
inhabitantem divinitatem et propter iustitiam singularem, certe propter
communem moriendi sortem corpus illo triduo sic potuit deserere, ut
ipsa non posset penitus interire. Credo enim Dei filium mortuum
esse, non secundum poenam iniustitiae, quam ex toto non habuit, sed
secundum legem naturae, quam pro humani generis redemptione suscepit.
Damascenus de fide Orth. Etsi tamen mortuus est ut homo, et sancta
eius anima ab incontaminato divisa est corpore; tamen deitas
inseparabilis ab utrisque permansit; ab anima, dico, et corpore. Et
neque sic una hypostasis in duas divisa est: corpus enim et anima,
sicut a principio in verbi hypostasi habuerunt existentiam, ita etiam
in morte. Numquam enim neque anima, neque corpus propriam habuerunt
hypostasim, praeter eam quae verbi est hypostasis. Hieronymus.
Divinae autem potestatis indicium est emittere spiritum, ut ipse
quoque dixerat: nemo potest tollere animam meam a me; sed ego pono
eam, et iterum sumo eam: spiritum enim in hoc loco pro anima
intelligamus; seu quod vitale aut spirituale corpus faciat, seu quod
ipsius animae substantia spiritus sit, iuxta id quod scriptum est:
auferes spiritum eorum, et deficient. Chrysostomus in Matth.
Propter hoc autem et voce magna clamavit, ut ostendatur quoniam
secundum eius potestatem id geritur. Per hoc enim quod moriens vocem
emisit magnam, apertissime se verum Deum esse ostendit: quoniam
homines cum moriuntur, vix tenuem vocem emittere possunt. Augustinus
de Cons. Evang. Quid autem voce magna dixerit, Lucas declaravit:
dixit enim: et clamans Iesus voce magna, ait: pater, in manus tuas
commendo spiritum meum. Hilarius in Matth. Vel spiritum cum clamore
magnae vocis emisit, dolens se non omnia peccata portare.
|
|