|
Augustinus in Serm. de resurrectione. Post illusiones et verbera,
post aceti et fellis pocula mixta, post supplicia crucis et vulnera,
et postremo post ipsam mortem et Inferos, surrexit de suo funere caro
nova, redit ab occiduo latens vita, et in morte salus reservata
resurgit, pulchrior reditura post funus. Augustinus de Cons.
Evang. De hora vero qua mulieres venerunt ad monumentum, non
contemnenda exoritur quaestio. Cum enim Matthaeus hic dicat vespere
autem sabbati quae lucescit in prima sabbati: quid est quod dicit
Marcus: et valde mane una sabbatorum venit Maria Magdalene et altera
Maria videre sepulcrum? Aperte quippe prima noctis, quod est
vespere, ipsam noctem voluit significare Matthaeus, cuius noctis fine
venerunt ad monumentum; ergo quoniam sabbato impediebantur ut non ante
facerent, ab eo tempore nominavit noctem ex quo eis licere coepit ut
facerent quodcumque vellent tempore eiusdem noctis. Sic itaque dictum
est vespere sabbati, ac si diceretur, nocte sabbati, idest nocte quae
sequitur diem sabbati: quod ipsa verba eius satis indicant; sic enim
ait quae lucescit in prima sabbati: quod fieri non potest nisi
tantummodo primam noctis particulam, idest solum initium noctis,
intellexerimus dicto vespere significatum. Neque enim ipsum initium
noctis lucescit in prima sabbati; sed ipsa nox quae in luce incipit
terminari; et usitatus modus loquendi est divinae Scripturae a parte
totum significare. Vespere ergo noctem significavit, cuius extremum
est diluculum: diluculo enim venerunt ad monumentum. Rabanus. Quod
dictum est, quia sanctae mulieres vespere sabbati quae lucescit in
prima sabbati, venerunt videre sepulcrum, ita intelligendum: quia
vespere quidem venire coeperint; sed lucescente mane in prima sabbati
ad sepulcrum pervenerunt; idest, vespere aromata paraverunt, quibus
corpus domini ungere desiderabant, sed aromata vespere praeparata,
mane ad sepulcrum detulerunt; quod Matthaeus quidem brevitatis causa
obscurius posuit; sed Evangelistae alii quo ordine factum sit
evidentius ostendunt. Sepulto namque sexta feria domino, reversae a
monumento mulieres praeparaverunt aromata et unguenta, quamdiu operari
licebat; et sabbato quidem siluerunt secundum legis mandatum, sicut
Lucas aperte designat; cum autem transisset sabbatum, vesperaque
adveniente, tempus operandi rediisset, prompte ad devotionem emerunt
quae minus praeparaverant aromata, sicut Marcus commemorat: ut
venientes ungerent Iesum; et valde mane veniunt ad monumentum.
Hieronymus. Vel aliter. Quod diversa tempora istarum mulierum in
Evangeliis describuntur, non mendacii signum est, ut impii obiciunt,
sed sedulae visitationis officia, dum crebro abeunt et redeunt, et non
patiuntur a sepulcro domini diu abesse vel longius. Remigius.
Sciendum autem quia Matthaeus mystice loquens studuit nobis
insinuare, illa sacratissima nox quantam dignitatem ex honore devictae
mortis et dominicae resurrectionis accepit; ideo dixit vespere autem
sabbati quae lucescit in prima sabbati. Cum consuetus ordo temporum
habeat ut vesperae non lucescant in diem, sed potius obtenebrescant in
noctem; ostenditur his verbis quod dominus totam hanc noctem luce suae
resurrectionis festivam et coruscam reddidit. Beda in Hom. in
vigilia Paschae. Ab exordio etiam mundanae creationis usque huc ita
temporum cursus distinguebatur, ut dies noctem praecederet: quia homo
a luce Paradisi peccando lapsus, in huius saeculi tenebras aerumnasque
decidit. Aptissime autem nunc dies sequitur noctem, quando per fidem
resurrectionis a peccati tenebris et umbra mortis ad lucem vitae,
Christo largiente, reducimur. Severianus in Serm. de passione.
Est autem vespera sabbati quae lucescit; quia illuminatur per
Christum sabbatum, non deletur. Non, inquit supra, veni solvere
legem, sed adimplere. Illuminatur, ut in diem dominicam luceat,
clarescat in Ecclesia quod in synagoga, Iudaeis obscurantibus,
fuscabatur. Sequitur venit Maria Magdalene et altera Maria videre
sepulcrum. Sero quidem mulier currit ad veniam, quae mature cucurrit
ad culpam: quae de Paradiso perfidiam sumpserat, festinat fidem
sumere de sepulcro; contendit rapere de morte vitam, quae de vita
rapuerat mortem. Non autem dixit: venerunt, sed venit, sub uno
nomine. Veniunt duae mysterio, non casu: venit ipsa, sed altera,
ut mutaretur mulier virtute, non sexu. Praecedunt autem apostolos
feminae quae Ecclesiarum typum ad dominicum deferunt sepulcrum, Maria
scilicet, et Maria. Maternum Christi unum nomen in duas geminatur
feminas: quia haec Ecclesia ex duobus populis veniens, idest ex
gentibus et Iudaeis, una esse figuratur. Venit autem Maria ad
sepulcrum, sicut ad resurrectionis uterum, ut iterum Christus ex
sepulcro nasceretur fidei, qui carni fuerat generatus ex ventre; et
eum quem clausa virginitas ad praesentem tulerat vitam, clausum
sepulcrum ad vitam redderet sempiternam. Divinitatis insigne est
clausam virginem reliquisse post partum, et de sepulcro clauso exisse
cum corpore. Sequitur et ecce terraemotus factus est magnus.
Hieronymus. Dominus noster unus atque idem filius Dei et hominis,
iuxta utramque naturam divinitatis et carnis, nunc magnitudinis suae,
nunc humilitatis signum demonstrat; unde et in praesenti loco quisquis
homo sit qui crucifixus est, qui sepultus, tamen quae foris aguntur,
ostendunt filium Dei. Hilarius in Matth. Motus enim terrae
resurrectionis est virtus, cum concusso mortis aculeo, et illuminatis
illius tenebris, resurgente virtutum caelestium domino, Inferorum
trepidatio commovetur. Chrysostomus in Matth. Vel ideo terraemotus
factus est, ut exurgant et evigilent mulieres: etenim accesserant, ut
unguentum mitterent; et quia in nocte haec gerebantur, probabile est
quasdam obdormisse. Beda in Hom. super venit Maria Magdalene.
Quod etiam terraemotus, resurgente domino de sepulcro, sicut etiam
moriente in cruce, factus est magnus, significat terrena quidem corda
per fidem passionis prius, ac resurrectionis eius ad poenitentiam
concutienda salubri pavore permota. Severianus in Serm. Paschae.
Si autem sic terra tremuit cum dominus ad veniam sanctorum resurgeret:
quomodo contremiscet, cum noxiorum omnium surget ad poenam? Dicente
propheta: terra tremuit, cum resurgeret in iudicio Deus. Et quomodo
domini praesentiam sustinebit quae Angeli praesentiam sustinere non
valuit? Nam sequitur Angelus domini descendit de caelo. Surgente
siquidem Christo, morte pereunte, terrenis redditur caeleste
commercium, et mulieri cui fuerat cum Diabolo lethale consilium, cum
Angelo colloquium fit vitale. Hilarius. Misericordiae enim Dei
patris insigne est, resurgente filio ab Inferis, virtutum caelestium
ministeria mittere; atque ideo prior resurrectionis ipse est index ut
quodam famulatu paternae voluntatis resurrectio nuntiaretur. Beda.
Quia enim Christus Deus et homo est, inter acta humanitatis semper
ei Angelorum ministeria Deo debita non desunt. Sequitur et accedens
revolvit lapidem, non ut egressuro domino ianuam pandat, sed ut
egressus eius iam facti hominibus praestet indicium. Qui enim mortalis
clauso virginis utero potuit nascendo ingredi mundum, ipse factus
immortalis, clauso sepulcro potuit resurgendo exire de mundo.
Remigius. Significat autem revolutio lapidis reservationem
sacramentorum Christi, quae littera legis tegebantur: lex namque in
lapide scripta fuit, et ideo per lapidem designatur. Severianus.
Non autem dixit: volvit, sed revolvit lapidem: quia lapis advolutus
probavit mortem, et revolutus extitit resurrectionis assertor.
Mutatur hic ordo rerum: sepulcrum mortem, non mortuum devorat; domus
mortis mansio fit vitalis; uteri nova forma mortuum recipit, reddit
vivum. Sequitur et sedebat super eum; sedebat inquam, cui nulla
inerat lassitudo, ut fidei doctor, ut resurrectionis magister;
sedebat supra petram, ut soliditas sedentis daret credentibus
firmitatem; ponebat Angelus super petram fundamenta fidei, super quam
Christus erat Ecclesiam fundaturus. Vel per lapidem monumenti potest
designari mors, qua omnes premebantur: per hoc ergo quod Angelus
super lapidem sedit, significatur quod Christus mortem sua virtute
subiecit. Beda. Et recte stans apparuit Angelus qui adventum domini
in mundo praedicebat, ut stando designaret quia dominus ad debellandum
mundi principem veniret. Praeco autem resurrectionis sedisse
memoratur, ut sedendo significaret eum, superato mortis auctore,
sedem regni iam conscendisse perpetui. Sedebat autem super lapidem
revolutum, quo ostium monumenti claudebatur, ut claustra Inferorum
sua ipsum virtute deiecisse doceret. Augustinus de Cons. Evang.
Potest autem movere quomodo secundum Matthaeum Angelus super lapidem
sedebat revolutum a monumento, cum Marcus dicat mulieres introeuntes
in monumentum vidisse iuvenem sedentem in dextris, nisi intelligamus
aut Matthaeum tacuisse de Angelo quem intrantes viderunt, Marcum
autem de illo quem viderunt sedentem super lapidem, ut duos viderint,
et a duobus sigillatim audierint quae dixerunt Angeli de Iesu: aut
certe quod dicit Marcus: intrantes in monumentum, in aliqua septa
maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile
est, idest in aliquod spatium ante petram, in qua excisa locus factus
fuerat sepulturae, ut ipsum viderint in eodem spatio sedentem a dextris
quem dicit Matthaeus sedentem super lapidem. Sequitur erat autem
aspectus eius sicut fulgur, et vestimenta eius sicut nix.
Severianus. Vultus claritas a vestium candore separatur, et facies
fulguri, nivi vestis Angeli comparatur: quia fulgur de caelo, nix de
terra: unde propheta: laudate dominum de terra (...) ignis,
grando, nix, et cetera. In facie ergo Angeli claritas caelestis
servatur naturae; in veste significatur gratia communionis humanae: et
sic temperatur species Angeli colloquentis, ut carnalis oculi et
vestium ferant placidam claritatem, et ex fulgore vultus nuntium sui
tremerent, et revererentur auctoris. Idem in alio Serm. Quid autem
facit indumentum ubi tegendi necessitas non habetur? Sed Angelus
nostrum habitum, nostram formam in resurrectione praefiguratur, ubi
homo ipsa corporis sui claritate vestitur. Hieronymus. In candido
etiam vestitu Angelus significat gloriam triumphantis. Gregorius in
Evang. Vel aliter. In fulgure terror timoris est, in nive autem
blandimentum candoris: quia vero omnipotens Deus et terribilis est
peccatoribus, et blandus iustis, recte testis resurrectionis eius
Angelus et in fulgure vultus et in candore habitus demonstratur, ut de
ipsa sua specie et terreret reprobos et mulceret pios; unde sequitur
prae timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut
mortui. Rabanus. Timoris anxietate sunt exterriti qui amoris
fiduciam non habebant; et facti sunt velut mortui qui resurrectionis
veritatem credere noluerunt. Severianus in Serm. Paschae.
Custodiebant enim crudelitatis studio, non pietatis obsequio: stare
enim non potest quem conscientia destituit et impellit reatus. Hinc
est quod Angelus percellit impios, pios alloquitur et solatur.
Sequitur respondens autem Angelus dixit mulieribus. Hieronymus.
Custodes quidem timore perterriti ad instar mortuorum stupefacti
iacent; et Angelus tamen non illos, sed mulieres consolatur, dicens
nolite timere vos: quasi dicat: illi timeant in quibus remanet
incredulitas; ceterum vos, quia Iesum quaeritis crucifixum, audite
quod surrexerit, et promissa perfecerit; unde sequitur scio enim quod
Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. Severianus. Adhuc enim
crucifixum et mortuum requirebant, quarum fidem saeva passionis
procella turbaverat, et tentationis ita eas pondus incurvaverat, ut
caeli dominum quaererent in sepulcro. Non est hic. Rabanus. Per
praesentiam carnis, qui tamen nusquam deest per praesentiam
maiestatis. Sequitur surrexit enim, sicut dixit. Chrysostomus in
Matth. Quasi dicat: et si mihi non creditis, illius mementote
verborum. Deinde et alia sequitur demonstratio, cum subditur venite,
et videte locum ubi positus erat dominus. Hieronymus. Ut si meis
verbis non creditis, vacuo credatis sepulcro. Severianus. Angelus
ergo praedicit nomen, crucem dicit, loquitur passionem; sed mox
resurrectionem, mox dominum confitetur; et Angelus post tanta
supplicia, post sepulcrum agnoscit dominum suum; cur homo aut
minoratum Deum in carne iudicat, aut in passione existimat defecisse
virtutem? Dicit autem crucifixum, et ostendit locum ubi positus erat
dominus, ne alter, et non idem resurrexisse crederetur ex mortuis.
Et si dominus in eadem redit carne, et suae resurrectionis facit
indicia, quare homo in alia putat se carne rediturum? Aut carnem
forte servus dedignatur suam, cum nostram dominus non mutavit?
Rabanus. Non autem solis vobis hoc gaudium magnum concessum est
occulto corde tenere, sed similiter amantibus debetis illud pandere;
unde sequitur et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit.
Severianus. Quasi dicat: revertere ad virum, mulier iam sanata, et
suade fidem quae perfidiam ante suasisti: refer homini resurrectionis
indicium cui ante consilium ruinae dedisti. Sequitur et ecce praecedet
vos in Galilaeam. Chrysostomus in Matth. Hoc autem dicit eripiens
eos a periculis, ne timor fidem impediret. Hieronymus. Mystice
autem praecedet vos in Galilaeam, hoc est in volutabrum gentilium,
ubi ante error erat lubricum, et firmo ac stabili pede vestigium non
tenebat. Sequitur ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis. Beda.
Bene autem dominus in Galilaea videtur a discipulis, qui iam de morte
ad vitam, iam de corruptione ad incorruptionem transierat: Galilaea
quippe transmigratio interpretatur. Felices feminae quae triumphum
resurrectionis mundo annuntiare meruerunt; feliciores animae quae in
die iudicii, percussis pavore reprobis, gaudium beatae resurrectionis
intrare meruerint.
|
|