|
Hilarius. Mulieribus per Angelum adhortatis confestim dominus
occurrit, ut nuntiaturae expectantibus discipulis resurrectionem non
Angeli potius quam Christi ore loquerentur; unde dicitur et exierunt
cito de monumento cum timore et gaudio magno. Augustinus de Cons.
Evang. Egressae autem dicuntur a monumento, hoc est ab illo loco ubi
erat horti spatium ante lapidem effossum. Hieronymus. Duplex autem
mentes mulierum tenebat affectus: timoris et gaudii: et alter de
miraculi magnitudine, alter ex desiderio resurgentis: et tamen uterque
femineum concitabat gradum; unde sequitur currentes nuntiate discipulis
eius. Pergebant enim ad apostolos, ut per illos fidei seminarium
spargeretur. Quae autem sic quaerebant, quae ita currebant,
merebantur obviam habere dominum resurgentem; unde sequitur et ecce
Iesus occurrit illis, dicens: avete. Rabanus. Per hoc ostendit,
se omnibus iter virtutum inchoantibus, ut ad salutem perpetuam
pervenire queant, adiuvando occurrere. Hieronymus. Primae mulieres
merentur audire avete, ut maledictum Evae mulieris, in mulieribus
solveretur. Severianus. In istis vero feminis Ecclesiae figuram
manere evidenter ostendit: quia discipulos suos Christus de
resurrectione arguit trepidantes; occurrens autem istis non potestate
terret, sed praevenit caritatis ardore: Christus enim in Ecclesia se
salutat, quam suum recipit in corpus. Augustinus de Cons. Evang.
Colligimus et Angelorum allocutionem bis numero eas habuisse venientes
ad monumentum, scilicet cum viderunt unum Angelum, de quo narrant
Matthaeus et Marcus; et cum postea viderunt duos, ut narrant Lucas
et Ioannes; et similiter ipsius domini bis: semel scilicet illic
quando Maria hortulanum putavit; et nunc iterum cum eis occurrit in
via, ut eas ipsa repetitione firmaret, atque a timore recrearet.
Severianus. Sed ibi Mariae non tangendi datur facultas; hic non
solum tangendi, sed tenendi copia tota conceditur; unde sequitur illae
autem accesserunt et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum.
Rabanus. Superius quidem dictum est, quia clauso surrexit
monumento, ut immortale iam factum doceret esse corpus quod in
monumento clausum fuerat mortuum; tenendos autem mulieribus tunc
praebuit pedes, ut intimaret veram se carnem habere, quae a mortalibus
tangi posset. Severianus in Serm. de resurrectione. Istae quidem
tenent pedes Christi quae in Ecclesiae typo, evangelicae
praedicationis tenent et merentur excursum, ac sic fide astringunt sui
vestigia salvatoris, ut totius deitatis perveniant ad honorem. Illa
autem merito audit: noli me tangere, quae in terris deflet dominum,
et sic in sepulcro quaerit mortuum ut in caelis eum nesciat regnare cum
patre. Quod ergo eadem Maria, nunc in fidei vertice constituta,
tangit Christum, ac tenet toto sanctitatis affectu, nunc
imbecillitate carnis et feminea infirmitate deiecta dubitat, et tactum
sui non meretur auctoris, non facit quaestionem. Siquidem illud de
figura est, hoc de sexu; illud est de divina gratia, hoc de humana
natura: quia nos ipsi cum divina scimus, Deo vivimus; cum humana
sapimus, caecamur ex nobis. Tenuerunt autem pedes eius, ut scirent
in capite Christi virum esse, se autem esse in pedibus Christi, et
datum sibi virum sequi, non praeire ipsum. Quod autem dixerat
Angelus, dicit et dominus, ut quas firmaverat Angelus, Christus
redderet firmiores. Sequitur tunc ait illis Iesus: nolite timere.
Hieronymus. Et in veteri et in novo testamento hoc semper observandum
est: quod quando angustior apparuerit visio, primum timor pellatur,
ut sic, mente placata, possint quae dicuntur, audiri. Hilarius in
Matth. In contrarium autem ordo causae principalis est redditus: ut
quia a sexu muliebri coepta mors esset, ipsi primum resurrectionis
gloriae et visus et nuntius redderetur; unde dominus subdit ite,
nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam: ibi me videbunt.
Severianus. Vocat fratres quos corporis sui fecit esse germanos;
vocat fratres quos benignus heres sibi praestitit coheredes; vocat
fratres quos patris sui adoptavit in filios. Augustinus de Cons.
Evang. Quod autem dominus non ubi primum se monstraturus erat, sed
in Galilaea, ubi postea visus est, se videndum mandavit et per
Angelum et per seipsum, quemvis fidelem facit intentum ad quaerendum,
in quo mysterio dictum intelligitur: Galilaea namque interpretatur vel
transmigratio, vel revelatio. Prius itaque, secundum
transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum,
nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad
gentes, quibus apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederent,
nisi eis ipse dominus viam in cordibus hominum praepararet? Et hoc
intelligitur praecedet vos in Galilaeam. Quod autem subditur ibi eum
videbitis, sic intelligitur: idest, ibi membra eius invenietis; ibi
vivum corpus eius in his qui vos susceperint, agnoscetis. Secundum
autem quod Galilaea interpretatur revelatio, non iam in forma servi
intelligendum est, sed in illa in qua aequalis est patri. Illa erit
revelatio tamquam vera Galilaea, cum similes ei erimus, et videbimus
eum sicuti est. Ipsa etiam erit beatior transmigratio ex isto saeculo
in illam aeternitatem.
|
|