|
Chrysostomus in Matth. Signorum quae circa Christum apparuerunt,
quaedam fuerunt orbi terrarum communia, puta tenebrae, quaedam propria
militibus custodientibus, sicut mira Angeli apparitio et terraemotus,
quae propter milites facta sunt, ut stupefierent, et ab ipsis fiat
testimonium veritatis: veritas enim a contrariis divulgata magis
refulget, quod et contigit; unde dicitur quae cum abiissent, scilicet
mulieres, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et
nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant.
Rabanus. Simplex quidem animi qualitas et indocta hominum rusticitas
saepe veritatem rei, ut est, sine fraude manifestat; at contra
versuta malignitas falsitatem verisimilibus verbis pro vero commendare
decertat. Hieronymus. Principes ergo sacerdotum qui debuerant
converti ad poenitentiam, et Iesum quaerere resurgentem, perseverant
in malitia, et pecuniam quae ad usus templi data fuerat, vertunt in
redemptionem mendacii, sicut et ante triginta argenteos inde dederunt
proditori; unde sequitur et congregati cum senioribus, consilio
accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes: dicite quia
discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum nobis dormientibus.
Severianus. Non enim contenti sunt interfecisse magistrum; immo
etiam quomodo discipulos perdere possint, moliuntur; et discipulorum
crimen esse faciunt virtutem magistri. Plane amiserunt milites,
perdiderunt Iudaei; sed discipuli magistrum suum non furto, sed
fide; virtute, non fraude; sanctitate, non crimine; vivum, non
mortuum sustulerunt. Chrysostomus in Matth. Qualiter enim
furarentur discipuli, homines pauperes et idiotae, et neque apparere
audentes? Si enim adhuc Christum vivum videntes fugerunt, qualiter
mortuo eo non timuissent tot militum multitudinem? Numquid ostium
sepulcri poterant evertere? Lapis enim imminebat magnus, multis
indigens manibus. Numquid etiam non erat sigillum superimpositum?
Propter quid autem non furati sunt prima nocte, quando nullus sepulcro
affuit? Sabbato enim petierunt a Pilato custodiam. Quid autem sibi
volunt haec sudaria quae Petrus vidit iacentia? Si enim vellent
furari, non essent nudum corpus furati; non solum ne iniuriarentur,
sed ne etiam in exeundo tardarent et tribuerent militibus se detinendi
facultatem; maxime quia myrrha erat corpori et vestimentis affixa, ita
glutinosa ut non facile esset a corpore avellere vestimenta: quare non
persuasibilia sunt quae de furto dicta sunt. Unde per quae
resurrectionem obumbrare conantur, per haec eam faciunt clarere.
Dicentes enim quod discipuli furati sunt, confitentur non esse corpus
in sepulcro; furtum autem ostendit esse mendax custodia militum et
discipulorum pavor. Remigius. Sed si custodes dormierunt, quomodo
furtum viderunt? Et si non viderunt, quomodo testes fuerunt? Et
ideo quod voluerunt facere non potuerunt. Glossa. Ne autem timore
principis a mendacio revocarentur, timentes propter negligentiam
puniri, subdunt et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus
ei, et securos vos faciemus. Chrysostomus in Matth. Vide omnes
corruptos. Pilatus enim ipse persuasus est, plebs Iudaica commota
est, milites corrupti sunt; unde sequitur at illi, accepta pecunia,
fecerunt sicut erant edocti. Si pecunia apud discipulum tantam habuit
virtutem ut eum faceret magistri proditorem, non mireris si pecunia
milites superantur. Hilarius. Emitur ergo resurrectionis silentium
et mendacium furti argento, quia honore scilicet saeculi, qui in
pecunia est et cupiditate, Christi gloria denegatur. Rabanus.
Sicut autem sanguinis reatus, quem sibi et posteris suis ipsi
imprecabantur, gravi peccatorum sarcina illos premit; ita emptio
mendacii per quod resurrectionis denegant veritatem, reatu eos
constringit perpetuo; unde sequitur et divulgatum est verbum istud apud
Iudaeos usque in hodiernum diem. Severianus. Apud Iudaeos quidem
divulgatum est, non apud Christianos: quod enim in Iudaea Iudaeus
obscurabat auro, fide toto claruit in mundo. Hieronymus. Omnes
autem qui stipe templi et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae
abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt
Scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et salvatoris sanguinem.
|
|