|
Beda. Postquam dominicam resurrectionem ab Angelo nuntiatam beatus
Matthaeus asseruit, visionem domini etiam a discipulis impletam
refert, dicens undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in
montem ubi constituerat illis Iesus: nam pergens dominus ad
passionem, ait discipulis: postquam surrexero praecedam vos in
Galilaeam. Angelus quoque mulieribus ait: dicite discipulis eius,
quia praecedet vos in Galilaeam. Quapropter iussioni magistri
obedientia discipulorum obsequitur. Recte autem undecim discipuli ad
adorandum pergunt: iam enim unus perierat, qui dominum ac magistrum
suum tradiderat. Hieronymus. Post resurrectionem ergo Iesus in
Galilaeae monte conspicitur, ibique adoratur; licet quidam dubitent,
et dubitatio eorum nostram augeat fidem. Sequitur et videntes eum
adoraverunt, quidam autem dubitaverunt. Remigius. Hoc autem Lucas
Evangelista plenius manifestat: refert enim quia cum dominus resurgens
a mortuis ipse apparuisset discipulis, ipsi conturbati et exterriti,
existimabant se spiritum videre. Rabanus. In monte quidem apparuit
eis dominus, ut significaret quoniam corpus, quod de communi generis
humani terra nascendo susceperat, resurgendo iam super terrena omnia
sublevaverat; et ut admoneret fideles, si illic celsitudinem
resurrectionis eius cupiunt videre, hic ab infimis voluptatibus ad
superna studeant desideria transire. Iesus autem discipulos in
Galilaeam praecedit, quia Christus resurrexit a mortuis primitiae
dormientium. Sequuntur autem hi qui sunt Christi, et suo ordine ad
vitam de morte transmigrant, in sua specie divinitatem contemplantes;
et huic congruit quod Galilaea revelatio interpretatur. Augustinus de
Cons. Evang. Sed considerandum est quomodo corporaliter in
Galilaea dominus videri potuerit: quia enim non ipso die quo
resurrexit, visus est, manifestum est: nam in Ierusalem visus est eo
die in initio noctis, ut Lucas et Ioannes aptissime consonant; neque
etiam in sequentibus octo diebus, post quos dicit Ioannes discipulis
apparuisse dominum, ubi primo vidit eum Thomas, qui eum non viderat
die resurrectionis eius: nisi quis dicat non illos undecim qui iam tunc
apostoli vocabantur, sed discipulorum illic undecim fuisse ex multo
numero discipulorum. Sed occurrit aliud quod obsistit; Ioannes enim
quando commemoravit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a
septem piscantibus visum esse dominum: hoc iam tertio (inquit)
manifestavit se Iesus discipulis suis; quod intelligendum est ad
numerum dierum retulisse, non ad numerum manifestationum. Si autem
acceperimus intra illos octo dies, antequam eum Thomas vidisset, ab
undecim discipulis quibusque dominum visum, non erit hoc ad mare
Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto; ac per hoc cogimur
intelligere, post omnia factum esse quod eum in monte Galilaeae
discipuli undecim viderunt. Invenimus itaque apud quatuor
Evangelistas decies commemoratum dominum visum ab hominibus esse post
resurrectionem: semel ad monumentum a mulieribus; iterum eisdem
egredientibus a monumento in itinere; tertio Petro; quarto duobus
euntibus in castellum; quinto pluribus in Ierusalem, ubi non erat
Thomas; sexto ubi vidit eum Thomas; septimo ad mare Tiberiadis;
octavo in monte Galilaeae secundum Matthaeum; nono, quod dicit
Marcus, novissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo
convivaturi; decimo in ipso die, non iam in terra, sed elevatum in
nube, cum in caelum ascenderet: quod Marcus et Lucas commemorant.
Sed non omnia scripta sunt, sicut Ioannes fatetur: crebra enim erat
eius cum illis conversatio per dies quadraginta, priusquam ascendisset
in caelum. Remigius. Videntes ergo discipuli dominum cognoverunt,
et idcirco dimissis in terram vultibus adorabant; et ideo pius et
clemens magister, ut omnem dubietatem auferret a cordibus eorum,
accedens ad eos corroboravit in fide; unde sequitur et accedens Iesus
locutus est eis, dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in
terra. Hieronymus. Illi autem potestas data est qui paulo ante
crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui postea resurrexit. Rabanus.
Non enim hoc de coaeterna patri divinitate, sed de assumpta loquitur
humanitate, secundum quam minoratus est paulo minus ab Angelis.
Severianus. Filius quippe Dei virginis filio, Deus homini,
divinitas carni contulit, quod semper ipse cum patre possedit.
Hieronymus. In caelo autem et in terra potestas data est, ut qui
ante regnabat in caelo, per fidem credentium regnet in terris.
Remigius. Quod ergo Psalmista de resurgente domino dicit:
constituisti eum super opera manuum tuarum, hoc nunc dominus dicit data
est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Et hic sciendum, quia
antequam dominus surrexisset a mortuis, noverant Angeli se subiectos
homini Christo. Volens ergo Christus etiam hominibus notum fieri
quod data esset sibi omnis potestas in caelo et in terra, praedicatores
misit, qui verbum vitae cunctis nationibus praedicarent; unde sequitur
euntes ergo docete omnes gentes. Beda. Qui enim ante passionem suam
dixerat: in viam gentium ne abieritis, surgens a mortuis dicit: ite,
docete omnes gentes. Quapropter confundantur Iudaei, qui dicunt
Christum tantummodo ad suam salutem esse venturum; erubescant et
Donatistae, qui localiter Christum concludere cupientes, dixerunt
eum tantummodo in Africa esse, non in aliis regionibus. Hieronymus.
Primum ergo docent omnes gentes, deinde doctas intingunt in aqua: non
enim potest fieri ut corpus Baptismi recipiat sacramentum, nisi ante
anima fidei susceperit veritatem. Baptizantes eos in nomine patris et
filii et spiritus sancti: ut quorum est una divinitas, sit una
largitio, nomenque Trinitatis unus Deus. Severianus. Omnes ergo
gentes potestas una eademque recreat ad salutem, quas creavit ad
vitam. Didymus de spiritu sancto. Licet autem quis possit existere
saxei, ut ita dicam, cordis et penitus mentis alienae, qui ita
baptizare conetur ut unum de praedictis nominibus praetermittat,
videlicet contrarius Christo legislatori; tamen sine perfectione
baptizabit, immo penitus a peccatis liberare non poterit quos a se
existimaverit baptizatos. Ex his autem colligitur quam indivisa sit
substantia Trinitatis, et patrem vere filii esse patrem, et filium
vere patris filium, et spiritum sanctum vere patris et Dei filii esse
spiritum, et insuper sapientiae et veritatis, idest filii Dei. Haec
est salus credentium, et dispensatio ecclesiasticae disciplinae in hac
Trinitate perficitur. Hilarius in Matth. Quid enim in hoc
sacramento salutis humanae non continetur? Plena sunt omnia, ut a
pleno et perfecto prolata. Habet enim naturae suae nomen in patre,
sed pater tantum est: non enim humano modo habet aliunde quod pater
est: ipse ingenitus, aeternus, habens in se semper ut semper sit soli
filio notus. Filius autem est progenies ingeniti, unus ex uno, verus
a vero, vivus a vivo, perfectus a perfecto, virtutis virtus,
sapientiae sapientia, gloriae gloria, imago invisibilis Dei, forma
patris ingeniti. Spiritus autem sanctus non potest a confessione
patris et filii separari. Et quidem ubique non deest hoc expectationis
nostrae solatium. Hic in donorum operationibus futurae spei pignus
est, hic mentium lumen, hic splendor animorum est. Haec igitur licet
mutare non possint haeretici, afferunt tamen humana commenta: ut
Sabellius patrem ex quo tendat in filium, idque nominibus potius
confitendum putat esse quam rebus, cum ipsis filium proponat et
patrem; ut Ebion, omne initium ex Maria concedens, non ex Deo
hominem, sed ex homine Deum proferat; ut Ariani, qui ex nihilo
atque ex tempore formam et sapientiam et virtutem Dei procedunt. Quid
autem mirum est ut de spiritu sancto diversa sentiant, qui in filio
largitore eius tam temerarii sunt auctores? Hieronymus. Consideratur
autem hic ordo praecipuus. Iussit apostolos, ut primum docerent
universas gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac
Baptisma, quae essent observanda praeciperent; unde sequitur docentes
eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Rabanus. Quia sicut
corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine operibus mortua est.
Chrysostomus in Matth. Quia vero eis magna iniunxerat, erigens
eorum sensus, dicit et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi; quasi dicat: ne dicatis difficile esse
iniunctum negotium, ego sum vobiscum, qui omnia facio levia. Non
autem cum illis solum dixit se futurum esse, sed et cum omnibus qui
post illos credunt: non enim usque ad consummationem saeculi apostoli
mansuri erant; sed sicut uni corpori fidelibus loquitur. Rabanus.
Ex hoc autem intelligitur quod usque ad finem saeculi non sunt defuturi
in mundo qui divina mansione et inhabitatione sunt digni. Chrysostomus
in Matth. Rememorat autem eis et consummationem, ut eos magis
attrahat, et ne praesentia solum inspiciant, sed et futura bona, et
sine fine mansura; quasi dicat: tristitia quam sustinebitis, simul
cum praesenti vita consumetur, et totum saeculum in consummationem
deveniet; bona autem quibus potiemini, sunt in aeternum permansura.
Beda. Quaeritur autem quare hic dicat ecce ego vobiscum sum, cum
alibi dixisse legatur: vado ad eum qui me misit. Sed alia sunt quae
humanitati ascribuntur, et alia quae divinitati. Ivit ad patrem per
humanitatem, manet autem cum discipulis in forma qua est patri
aequalis. Quod autem dicit usque ad consummationem saeculi, finitum
pro infinito ponitur: nam qui in praesenti saeculo manet cum electis,
eos protegendo, ipse post finem cum eis manebit, eos remunerando.
Hieronymus. Qui ergo usque ad consummationem saeculi cum discipulis
se esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se
nunquam a credentibus recessurum. Leo Papa in Serm. de passione.
Qui enim ascendit in caelos, non deserit adoptatos, et ipse deorsum
confortat ad patientiam qui sursum invitat ad gloriam; cuius gloriae
participes nos faciat ipse Christus rex gloriae, qui est Deus
benedictus in saecula. Amen.
|
|