|
Chrysostomus super Matth. Sol appropians, antequam appareat,
mittit radios suos et facit albescere orientem, ut praecedens aurora
adventum diei demonstret; sic dominus natus in mundo, antequam
appareat, per doctrinam spiritus sui fulgore transmisso illuminavit
Ioannem, ut praecedens ille adventum annuntiet salvatoris: et ideo
post ortum Christi enarratum, doctrinam eius enarraturus Evangelista
et Baptismum, in quo testimonium habuit, de praecursore et Baptista
praemittit, dicens in diebus autem illis venit Ioannes Baptista
praedicans in deserto. Remigius. His autem verbis, beati Ioannis
non solum tempus et locum et personam, sed etiam officium et studium
demonstrat. Tempus generale demonstrat cum dicit in diebus autem
illis. Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem tempus Lucas per
terrenas potestates expressit cum dixit: anno quintodecimo. Sed
intelligere debemus Matthaeum cum diceret in diebus illis, in multo
longiori spatio accipi voluisse. Mox enim ut narravit regressum de
Aegypto Christum, quod utique tempore pueritiae vel infantiae factum
est, ut possit stare quod Lucas de illo cum duodecim esset annorum
narravit, continuo intulit in diebus autem illis: non utique pueritiae
tantum illius dies insinuans, sed omnes dies ab eius nativitate usque
quo praedicare coepit Ioannes. Remigius. Personam ostendit cum
dicit venit Ioannes; idest, manifestavit se, qui tamdiu prius
latuerat. Chrysostomus. Sed quare necessarium fuit ut Ioannes
Christum praeveniret operum testimonio Christum praedicante? Primo
quidem ut hinc Christi dignitatem discas, quod sicut pater, ita et
ipse prophetas habet, secundum illud Zachariae: et tu, puer,
propheta altissimi vocaberis. Deinde ut nullam causam inverecundiae
Iudaeis relinquat: quod et ipse demonstrat dicens: venit Ioannes
neque manducans neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. Venit
filius hominis manducans et bibens, et dicunt: ecce homo edax. Sed
et aliter necessarium erat ab alio prius dici quae de Christo erant,
et non ab ipso; alias Iudaei quid dixissent, qui post testimonium
Ioannis dixerunt: tu testimonium perhibes de teipso? Testimonium
tuum non est verum. Remigius. Officium subiungit cum dicit
Baptista: in quo domini viam praeparavit: nisi enim baptizari homines
consuescerent, Baptismum Christi abhorrerent. Studium ostendit cum
ait praedicans. Rabanus. Quia etiam Christus praedicaturus erat:
postquam enim visum fuit idoneum tempus, scilicet circa triginta
annos, incipiens praedicationem suam, viam domini praeparavit.
Remigius. Locum subiungit dicens in deserto Iudaeae. Maximus.
Ubi ad praedicationem eius nec insolens turba perstreperet nec
infidelis auditor rediret, sed hi tantum audire possent qui
praedicationem cura divini cultus expeterent. Hieronymus super
Isaiam. Vel in hoc considerandum est quod salutare Dei et gloria
domini non praedicatur in Ierusalem sed in solitudine Ecclesiae et in
deserta gentium multitudine. Hilarius in Matth. Vel etiam ad
Iudaeam venit desertam Dei frequentatione, non populi, ut
praedicationis locus, eorum quibus praedicatio erat missa, solitudinem
testaretur. Glossa. Vel typice desertum significat vitam a mundi
illecebris segregatam, quae poenitentibus competit. Augustinus de
utilitate poenitentiae. Nisi autem poeniteat aliquem vitae veteris,
novam non potest inchoare. Hilarius. Et ideo poenitentiam, regno
caelorum appropinquante, pronuntiat, per quam est reditus ab errore,
recursus a crimine, et post vitiorum pudorem professio desinendi,
dicens poenitentiam agite. Chrysostomus super Matth. Ubi manifestat
in ipso principio, quia benigni regis est nuntius: non enim
peccatoribus minus intendebat, sed indulgentiam promittebat. Solent
reges nato sibi filio, indulgentiam in regno suo donare; sed ante
transmittunt acerbissimos exactores. Deus autem nato sibi filio,
volens donare indulgentiam peccatorum, praemisit quasi exactorem
exigentem, et dicentem poenitentiam agite. O exactio quae non fecit
pauperes, sed divites reddit. Nam cum quis debitum iustitiae suae
reddiderit, Deo nihil praestat, sed sibi lucrum suae salutis
acquirit. Poenitentia enim cor emundat, sensus illuminat et ad
susceptionem Christi praeparat humana praecordia; unde subiungit
appropinquabit enim regnum caelorum. Hieronymus. Primus Baptista
Ioannes regnum caelorum praedicat, ut praecursor domini hoc honoretur
privilegio. Chrysostomus in Matth. Ideoque quod nunquam Iudaei
audierunt neque etiam a prophetis, caelos et regnum quod ibi est,
praedicat, et nihil de cetero de terra dicit. Sic ergo ex novitate
eorum quae dicuntur erigit eos ad quaerendum eum qui praedicatur.
Remigius. Regnum autem caelorum quatuor modis dicitur: nempe
Christus, secundum illud: regnum Dei intra vos est; sancta
Scriptura, secundum illud: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur
genti facienti fructum eius; sancta Ecclesia, secundum illud: simile
est regnum caelorum decem virginibus; supernum solium, secundum
illud: multi venient ab oriente et occidente, et recumbent in regno
caelorum; et hoc totum hic potest intelligi. Glossa. Dicit autem
appropinquabit regnum caelorum, quia nisi appropinquaret, nemo redire
posset, quia infirmi et caeci via, quae est Christus, carebant.
Augustinus de Cons. Evang. Haec autem verba Ioannis alii
Evangelistae praetermiserunt. Iam vero quod sequitur hic est qui
dictus est per Isaiam prophetam dicentem: vox clamantis in deserto:
rectas facite semitas eius, ambigue positum est, nec elucet utrum ex
persona sua Evangelista commemoraverit, an adhuc verba eiusdem
Ioannis secutus adiunxerit, ut totum hoc Ioannes dixisse
intelligatur: poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum
caelorum. Hic est enim de quo dictum est per Isaiam prophetam.
Neque enim hoc movere debet quia non ait: ego sum, sed hic est; nam
et Matthaeus dixit: invenit hominem sedentem in telonio, et non
dixit: invenit me. Quod si ita est, non est mirum si et interrogatus
quid diceret de seipso, sicut narrat Ioannes Evangelista,
respondit: ego vox clamantis in deserto. Gregorius in Evang. Sicut
autem, quia unigenitus filius verbum patris vocatur, secundum illud:
in principio erat verbum. Ex ipsa autem nostra locutione cognoscimur,
quia vox sonat ut verbum possit audiri. Adventum itaque domini
Ioannes praecurrens vox dicitur, quia per eius ministerium patris
verbum ab hominibus auditur. Chrysostomus super Matth. Vox etiam
est sonus confusus, nullum secretum cordis ostendens, sed hoc
tantummodo significans quia vult aliquid dicere ille qui clamat; verbum
autem est sermo mysterium cordis aperiens. Ad haec, vox inter homines
et animalia communis est; verbum autem est hominum tantum. Ideo ergo
Ioannes dictus est vox, non verbum, quia per eum Deus sua consilia
non demonstravit, sed hoc solum quod Deus aliquid facere in hominibus
meditabatur; postea autem per filium suum plenissime mysterium suae
voluntatis aperuit. Rabanus. Qui recte vox clamantis ob fortitudinem
praedicationis dicitur. Tribus autem modis clamor accidit: hoc est,
si longe positus est cui loquatur, si surdus, si per indignationem;
et haec humano generi acciderunt. Glossa. Est igitur Ioannes quasi
vox verbi clamantis: verbum enim clamat in voce, idest Christus in
Ioanne. Beda. Sicut etiam clamavit in omnibus qui a principio
aliquid divinitus dixerunt; et tamen iste solus est vox: quia per eum
praesens verbum ostenditur, quod alii longe nuntiaverunt. Gregorius
in Evang. Ipse autem Ioannes est clamans in deserto, quia
derelictae ac destitutae Iudaeae solatium redemptoris annuntiat.
Remigius. Quantum autem ad historiam attinet, in deserto clamabat,
quia remotus erat a turbis Iudaeorum. Quid autem clamet, insinuat
cum subiungit parate viam domini. Chrysostomus super Matth. Sicut
enim magno regi in expeditionem venturo praeparatores praecedunt qui
sordida abluunt, dirupta componunt, sic et dominum nostrum praecessit
Ioannes, qui ab humanis cordibus poenitentiae scopis peccatorum sordes
eiiceret, et quae dissipata fuerant, spiritualium praeceptorum
ordinatione componeret. Gregorius in Evang. Omnis autem qui fidem
rectam et bona opera praedicat, domino ad corda audientium viam parat,
rectas domino semitas facit, dum mundas animo cogitationes per sermonem
bonae praedicationis format. Glossa. Vel fides est via qua verbum ad
cor descendit: cum mores in melius mutantur, fiunt semitae rectae.
|
|