|
Chrysostomus super Matth. Postquam ostendit quia ipse est vox
clamantis in deserto, prudenter Evangelista subiunxit ipse autem
Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, in quo ostenditur quae
sit vita ipsius: nam ipse quidem testificabatur de Christo, vita
autem eius de ipso. Nemo autem potest esse alterius testis idoneus,
nisi prius fuerit suus. Hilarius in Matth. Fuerant enim praedicanti
Ioanni et locus opportunior et vestitus utilior et cibus aptior.
Hieronymus. De pilis enim camelorum habebat vestimentum, non de
lana. Aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae mollioris.
Chrysostomus super Matth. Servis autem Dei non convenit habere
vestimentum ad speciem visionis vel ad carnis delectamentum, sed tantum
ad tegumentum nuditatis. Habebat enim Ioannes vestem non mollem neque
delicatam, sed cilicinam, gravem et asperam, et conterentem corpus
potius quam foventem, ut de virtute animae eius ipse habitus corporis
loqueretur. Sequitur et zonam pelliceam circa lumbos suos.
Consuetudo enim erat apud Iudaeos ut zonis laneis uterentur: ideo
iste, quasi durius aliquid facere volens, zona pellicea cingebatur.
Hieronymus. Porro quod sequitur, esca eius erat locustae et mel
silvestre, habitatori solitudinis congruum est, ut non delicias
ciborum, sed necessitates humanae carnis expleret. Rabanus. Tenui
victu contentus, et ex minutis volatilibus et melle invento in truncis
arborum. In dictis autem Arnulphi Galliarum episcopi reperimus
minimum genus locustarum fuisse in deserto Iudaeae, quae corpusculis
in modum digiti manus exilibus et brevibus in herbis facile capiuntur,
coctaeque in oleo pauperem praebent gustum. Similiter narrat, in
eodem deserto esse arbores habentes lata folia et rotunda, lactei
coloris, et melliti saporis, quae natura fragilia manibus fricantur et
eduntur, et hoc est quod mel silvestre dicitur. Remigius. Sub hoc
autem habitu vestimentorum et vilitate ciborum ostendit se peccata
totius generis humani deflere. Rabanus. Potest et habitus et gustus
eius, qualitatem internae conversationis exprimere: nam austerioribus
utebatur indumentis quia vitam peccantium increpavit. Hieronymus.
Zona quidem pellicea, qua cinctus fuit et Elias, mortificationis est
indicium. Rabanus. Locustas et mel silvestre edebat quia dulcius
sapiebat turbis praedicatio eius; sed citius finem sortita est: in
melle enim dulcedo, in locustis est alacer volatus, sed cito
deciduus. Remigius. Per Ioannem autem, qui Dei gratia
interpretatur, significatur Christus, qui mundo gratiam attulit; per
vestimentum illius designatur Ecclesia gentium. Hilarius in Matth.
Cum exuviis immundarum pecudum, quibus gentiles pares existimantur,
Christi praedicator induitur, fitque sanctificatum habitu prophetali
quidquid in eis vel inutile fuerat vel sordidum. Zonae autem
praecinctio, efficax in omne opus bonum est apparatus, ut ad omne
ministerium Christi simus accincti. In esum etiam eliguntur locustae
fugaces hominum, et ad omnem adventum nostri sensus evolantes: nos
scilicet, qui ab omni sermone et congressu ipsis quibusdam corporis
saltibus efferebamur voluntate vagi, in operibus inutiles, in verbis
queruli, sede peregrini; nunc sumus sanctorum alimonia et satietas
prophetarum electi, simul cum melle silvestri, dulcissimum ex nobis
cibum non ex alveariis legis, sed ex truncis silvestrium arborum
praebituri.
|
|