|
Chrysostomus super Matth. Conversatione Ioannis exposita,
convenienter subiungit tunc exibat ad eum; amplius enim resonabat
conversatio vitae eius in eremo, quam vox clamoris ipsius.
Chrysostomus in Matth. Erat enim mirabile in humano corpore tantam
patientiam videre: quod denique et Iudaeos magis attrahebat, magnum
Eliam in eo videntes. Conferebat autem ad stuporem quod dereliquerat
eos gratia prophetarum, et post longum tempus reversa videbatur ad
eos. Praedicationis etiam modus immutatus ad id proderat: nihil enim
assuetorum apud alios prophetas audiebant, puta praelia et victorias
Babylonicas et Persicas, sed caelos, et quidem illic regnum, et
supplicium Gehennae. Dicit autem tunc exibat ad eum Ierosolyma et
omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, et baptizabantur ab eo in
Iordane. Glossa. Baptismo praecurrente, non peccata dimittente.
Remigius. Baptismus enim Ioannis figuram gerebat catechumenorum:
nam sicut modo catechizantur pueri, ut digni fiant sacramento
Baptismatis, ita Ioannes baptizabat, ut baptizati ab eo, postea
devote vivendo digni fierent accedere ad Christi Baptismum. In
Iordane autem baptizabat, ut ibi aperiretur ianua regni caelestis ubi
datus est aditus filiis Israel terram promissionis intrandi. Sequitur
confitentes peccata sua. Chrysostomus super Matth. Ad comparationem
enim sanctitatis Ioannis quis poterat arbitrari se iustum? Sicut enim
vestis candida si fuerit posita iuxta nivem, ad comparationem nivis
sordida invenietur, sic ad comparationem Ioannis omnis homo videbatur
immundus; et ideo peccata sua confitebantur. Confessio autem
peccatorum testimonium est conscientiae timentis Deum. Perfectus enim
timor solvit omnem pudorem. Illic autem turpitudo confessionis
aspicitur ubi futuri iudicii poena non creditur. Et quia ipsum
erubescere poena est gravis, ideo iubet nos Deus confiteri peccata
nostra ut verecundiam patiamur pro poena: nam et hoc ipsum pars iudicii
est. Rabanus. Bene autem qui baptizandi erant, exire ad prophetam
dicuntur, quia nisi quis ab infirmitate recedat, pompae Diaboli ac
mundi illecebris abrenuntiet, Baptismum salubre consequi non poterit.
Bene autem in Iordane, qui descensio eorum dicitur, baptizantur:
quia de superbia vitae ad humilitatem verae confessionis descenderant.
Exemplum autem iam tunc confitendi peccata ac meliorem vitam
promittendi baptizandis dabatur.
|
|