|
Gregorius regula Pastor. Pro qualitate audientium formari debet
sermo doctorum, ut ad sua singulis congruat, et tamen a communis
aedificationis arce nunquam recedat. Glossa. Unde necesse fuit ut
post doctrinam quam Ioannes turbis tradiderat, Evangelista etiam
illius doctrinae faceret mentionem qua instruxit eos qui provectiores
videbantur; et ideo dicit videns autem multos Pharisaeorum et
Sadducaeorum venientes ad Baptismum suum. Isidorus in Lib.
Etymol. Pharisaei et Sadducaei inter se contrarii sunt: nam
Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur divisi, eo quod
traditionum et observationum iustitiam praeferunt: unde divisi vocantur
a populo quasi per iustitiam. Sadducaei interpretantur iusti:
vindicant enim sibi quod non sunt, corporum resurrectionem negant, et
animam cum corpore interire praedicant. Hi tantum quinque libros legis
recipiunt, prophetarum vaticinia respuunt. Glossa. Hos ergo qui
inter Iudaeos maiores videbantur, videns Ioannes ad Baptismum suum
venire, dixit eis: progenies viperarum, quis vobis demonstrabit
fugere a ventura ira? Remigius. Consuetudo Scripturarum est ab
imitatione operum nomina imponere, secundum illud Ezech.: pater tuus
Amorrhaeus; sic et isti ab imitatione viperarum, progenies viperarum
dicuntur. Chrysostomus super Matth. Sicut enim artificiosus medicus
si viderit aegrotantis colorem, intelligit speciem passionis, sic
Ioannes venientium ad se Pharisaeorum pravas cogitationes intellexit;
forsitan enim apud se cogitaverunt: imus, et confitemur peccata
nostra; nullum laborem nobis imponit; baptizemur, et consequamur
indulgentiam peccatorum. Insipientes, numquid facta digestione
impuritatis, non est necessaria sumptio medicinae? Sic multa
diligentia necessaria est homini post confessionem et Baptismum, ut
vulnus peccatorum perfecte sanetur; ideo dicit progenies viperarum.
Natura enim viperarum est, quod statim cum momorderit hominem, currit
ad aquam, quam si non invenerit, moritur; ideo istos dicebat
progeniem viperarum, quia peccata mortifera committentes currebant ad
Baptismum, ut sicut viperae per aquam tantum pericula mortis
evaderent. Item viperarum natura est rumpere viscera matrum suarum,
et sic nasci. Quoniam ergo Iudaei assidue persequentes prophetas
corruperunt matrem suam synagogam, ideo progenies viperarum
nuncupantur. Item viperae a foris speciosae sunt et quasi pictae,
intus autem veneno repletae; ita et isti pulchritudinem sanctitatis
ostendebant in vultu. Remigius. Cum ergo dicitur quis demonstrabit
vobis fugere a ventura ira? Subauditur: nisi Deus. Chrysostomus
super Matth. Vel quis vobis demonstrabit? Num Isaias propheta?
Absit: si enim ipse vos docuisset, non spem in aqua poneretis
tantum, sed etiam in operibus bonis: ille enim dicit: lavamini et
mundi estote; auferte nequitiam ab animabus vestris, discite bene
facere. Numquid etiam David dicens: lavabis me, et super nivem
dealbabor? Absit: ille enim sic dicit postea: sacrificium Deo
spiritus contribulatus. Si ergo essetis discipuli David, cum gemitu
ad Baptismum veniretis. Remigius. Si vero quis demonstrabit sub
futuro legatur tempore, hic est sensus: quis doctor, quis praedicator
dabit vobis consilium ut possitis evadere iram aeternae damnationis?
Augustinus de Civ. Dei. Deus autem propter quamdam operum
similitudinem, non propter affectionum infirmitatem, secundum
Scripturas, irascitur, nec tamen ulla passione turbatur: hoc enim
verbum vindictae usurpavit effectus, non ille turbulentus affectus.
Si ergo vultis effugere, facite dignum fructum poenitentiae.
Gregorius in Evang. In quibus verbis notandum est, quod non solum
fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos.
Sciendum enim est, quia quisquis illicita nulla commisit, huic iure
conceditur ut licitis utatur; at si quis in culpam lapsus est, tanto a
se debet licita abscindere quanto se meminit et illicita perpetrasse.
Uniuscuiusque ergo conscientia convenitur, ut tanto maiora quaerat
bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulerit
damna per culpam. Sed Iudaei de generis nobilitate gloriantes,
idcirco se agnoscere peccatores nolebant quia de Abrahae stirpe
descenderant; et ideo recte dicitur et ne velitis dicere intra vos:
patrem habemus Abraham. Chrysostomus in Matth. Haec autem dixit,
non prohibens illos dicere ex illo se esse, sed prohibet in hoc
confidere, virtuti animae non insistentes. Chrysostomus super
Matth. Quid enim prodest ei quem sordidant mores, generatio clara?
Aut quid nocet illi generatio vilis, quem mores adornant? Melius est
enim alicui ut in eo glorientur parentes quia talem filium habent, quam
ut ipse in parentibus glorietur. Sic et vos nolite gloriari dicentes
quia patrem habemus Abraham; sed magis erubescite, quia filii estis
eius, et sanctitatis eius non estis heredes. De adulterio enim natus
videtur qui non assimilat patrem. Parentum igitur gloriam excludit
dicens et ne velitis dicere. Rabanus. Quia ergo praeco veritatis ad
dignum poenitentiae fructum faciendum eos incitare volebat, ad
humilitatem provocabat, sine qua nullus poenitere potest, subdens dico
enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios
Abrahae. Remigius. Fertur, quod in eo loco praedicavit Ioannes
circa Iordanem, ubi iubente Deo duodecim lapides de medio alveo
Iordanis sublati positi sunt. Potuit ergo fieri ut hos demonstrando
diceret de lapidibus istis. Hieronymus. In quo Dei indicat
potentiam, quod qui de nihilo cuncta fecerat, posset et de saxis
durissimis populum procreare. Glossa. Prima enim sunt rudimenta
fidei credere Deum posse quicquid voluerit. Chrysostomus. Ex
lapidibus autem generari homines, simile est ei quod ex Sara processit
Isaac; unde et propheta dicit: aspicite ad petram de qua excisi
estis. Huius igitur prophetiae eos memores faciens, monstrat quod
possibile est nunc etiam simile fieri. Rabanus. Vel aliter.
Lapidum nomine gentes significatae sunt, quae lapides coluerunt.
Chrysostomus, super Matth. Item lapis durus est ad opus; sed cum
factum fuerit opus ex eo, deficere nescit; sic et gentes cum
difficultate crediderunt quidem, tamen credentes permanent in aeternum
in fide. Hieronymus. Lege Ezechielem: auferam, inquit, a vobis
cor lapideum, et dabo vobis cor carneum. In lapide duritia, in carne
mollitudo monstratur. Rabanus. De lapidibus ergo filii Abrahae
suscitati sunt, quia dum gentiles in Abrahae semine, idest in
Christo, crediderunt, eius filii facti sunt cuius semini sunt uniti.
Sequitur iam enim securis ad radicem arboris posita est. Chrysostomus
super Matth. Securis est acutissima ira consummationis, quae totum
praecisura est mundum. Sed si posita est, quare non praecidit? Quia
rationales sunt arbores et in potestate habent facere bonum aut non
facere; ut videntes ad radices suas positam esse securim, timeant et
faciant fructum. Ergo denuntiatio irae, quod est securis positio,
etsi in malis nihil agat, tamen a malis segregat bonos. Hieronymus.
Vel securis est praedicatio Evangelii, iuxta Ieremiam qui verbum
domini comparat securi caedenti petram. Gregorius in Evang. Vel
securis est redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro, ex
divinitate constans et humanitate, tenetur ex humanitate, sed incidit
ex divinitate; quae videlicet securis ad radicem arboris posita est,
quia etsi per patientiam expectat, videtur tamen quid factura est.
Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem
mittetur: quia unusquisque perversus paratam citius Gehennae
concremationem invenit qui hic fructum boni operis facere contemnit.
Securim autem non iuxta ramos positam, sed ad radicem dicit: cum enim
malorum filii tolluntur, rami infructuosae arboris abscinduntur; cum
vero tota simul progenies cum parente tollitur, infructuosa arbor a
radice abscissa est, ne remaneat unde prava iterum soboles succrescat.
Chrysostomus in Matth. Cum autem dicit omnis, excludit primatum,
quod est a nobilitate; quasi dicat: etsi nepos fueris Abrahae,
sustinebis poenam sine fructu manens. Rabanus. Quatuor autem sunt
species arborum: quarum una tota est arida, cui assimilantur Pagani;
altera viridis, sed sine fructu, cui assimilantur hypocritae; tertia
viridis et fructuosa, sed venenosa, cui assimilantur haeretici;
quarta viridis est, et fructum bonum gignit, cui assimilantur viri
Catholici. Gregorius in Evang. Igitur omnis arbor non faciens
fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur: quia paratam Gehennae
concremationem invenit qui hic boni operis fructum facere contemnit.
|
|