|
Glossa. Quia in praecedentibus verbis Ioannes explicaverat quod
supra summarie de agenda poenitentia praedicavit, restabat ut etiam
distinctius praedicaret quod de regni caelorum appropinquatione iam
dixerat; ideo dixit ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam.
Gregorius in Evang. Ioannes non in spiritu, sed in aqua baptizat,
quia peccata solvere non valebat: corpora quidem per aquam lavat, sed
tamen animas per veniam non lavat. Chrysostomus in Matth. Cum enim
nondum esset oblata hostia neque peccatum solutum esset nec spiritus
descendisset in aquam, qualiter fieret remissio peccatorum? Sed quia
Iudaei nequaquam propria sentiebant peccata, et hoc erat eis causa
malorum, advenit Ioannes, in cognitionem eos ducens propriorum
peccatorum, poenitentiam memorando. Gregorius in Evang. Cur ergo
baptizat qui peccata non relaxat, nisi ut praecursionis suae ordinem
servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque
dominum baptizando praeveniret? Chrysostomus super Matth. Vel
missus erat Ioannes ad baptizandum, ut ad Baptismum venientibus
praesentiam filii Dei in corpore praedicaret, sicut ipse testatur
alibi dicens: ut manifestetur in Israel, ideo ego veni in aqua
baptizare. Augustinus super Ioannem. Vel ideo baptizat quia
oportebat baptizari Christum. Sed quare non solus ipse baptizatus est
a Ioanne, si ad hoc missus erat Ioannes per quem baptizaretur
Christus? Quia si solus dominus baptizatus esset Baptismate
Ioannis, non deessent qui putarent Baptismum Ioannis maiorem esse
quam Baptismum Christi, usque adeo ut solus Christus eo baptizari
meruisset. Rabanus. Vel ideo baptizat ut poenitentes hoc signaculo
ab impoenitentibus secernendo, ad Baptismum dirigat Christi.
Chrysostomus super Matth. Quia ergo propter Christum baptizabat,
ideo ad ipsum venientibus Christum praedicat appariturum et eminentiam
potestatis eius annuntiat, dicens qui autem post me venturus est,
fortior me est. Remigius. Sciendum est autem, quod quinque modis
venit Christus post Ioannem: nascendo, praedicando, baptizando,
moriendo et ad Inferos descendendo. Et pulchre dominus dicitur
fortior Ioanne, quia ille purus homo, hic vero Deus et homo.
Rabanus. Ac si Ioannes dicat: ego quidem fortis sum ad poenitentiam
invitando, ille peccata remittendo; ego regnum caelorum praedicando,
ille donando; ego in aqua baptizando, ille in spiritu. Chrysostomus
in Matth. Cum autem audieris: quia fortior me est, ne aestimes
secundum comparationem me hoc dicere; neque enim inter servos illius
ordinari sum dignus, ut vilissimam ministerii susciperem particulam;
unde subdit cuius non sum dignus calceamenta portare. Hilarius in
Matth. Apostolis utique circumferendae praedicationis gloriam
derelinquens, quibus speciosis pedibus pacem Dei erat debitum
nuntiare. Chrysostomus super Matth. Vel per pedes Christi
intelligere possumus Christianos, praecipue apostolos, ceterosque
praedicatores, inter quos erat Ioannes Baptista; calceamenta autem
sunt infirmitates quibus operit praedicatores. Haec ergo calceamenta
Christi omnes praedicatores portant; et Ioannes etiam portabat; sed
se dignum non esse portare pronuntiat, ut maiorem ostenderet gratiam
Christi meritis suis. Hieronymus. In alio Evangelio ait: cuius
non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Hic humilitas, ibi
ministerium demonstratur, quia Christus cum sponsus sit, et Ioannes
non mereatur sponsi corrigiam solvere, ne vocetur domus eius, iuxta
legem Moysi, et exemplum Ruth, domus discalceati. Chrysostomus
super Matth. Quia vero nemo potest dare dignius beneficium quam ipse
est nec facere alterum quod ipse non est, recte subdit ille vos
baptizabit in spiritu sancto et igni. Ioannes quidem cum sit
corporalis, spiritualem Baptismum dare non potest, sed baptizat in
aqua, quae corpus est; et ideo corpus cum corpore baptizat. Christus
autem spiritus est, quia Deus est. Spiritus etiam sanctus, spiritus
est; anima quoque spiritus est: ideo spiritus cum spiritu spiritum
nostrum baptizat. Baptismus autem spiritus proficit, quia ingrediens
spiritus circumplectitur animam, et quasi muro quodam inexpugnabili
circuit eam, et non permittit ut carnales concupiscentiae praevaleant
contra eam. Non quidem facit ut caro non concupiscat, sed tenet
animam ut ei non consentiat. Et quoniam Christus iudex est, baptizat
in igne, idest in tentationibus; in igne autem baptizare non potest
homo purus. Ille enim tentandi habet licentiam qui remunerandi habet
potestatem. Hic autem Baptismus tribulationis, idest ignis,
comburit carnem ut non germinet concupiscentias: nam caro spirituales
quidem poenas non timet, sed carnales. Ideo ergo dominus super servos
suos carnales tribulationes mittit, ut timens angustias suas caro non
concupiscat malum. Vides ergo quia spiritus repellit concupiscentias,
et praevalere non sinit; ignis autem ipsas concupiscentiarum radices
comburit. Hieronymus. Vel in spiritu sancto et igni: quia ignis est
spiritus sanctus, quo descendente, sedit quasi ignis super linguas
credentium. Et impletus est sermo domini dicens: ignem veni mittere
in terram, sive quia, in praesenti, spiritu baptizamur, et in
futuro, igni, secundum illud apostoli: uniuscuiusque opus quale sit,
ignis probabit. Chrysostomus in Matth. Non autem dicit: dabit
vobis spiritum sanctum, sed baptizabit vos in spiritu sancto, copiam
gratiae metaphorice ostendens. Per hoc etiam monstratur quod sola
voluntate etiam in fide indiget ad iustificandum, non laboribus et
sudoribus; et sicut facile est baptizari, ita facile est per eum
transmutari et fieri meliores. In igne vero vehementiam gratiae, quae
vinci non possit, demonstrat; et ut intelligatur quod similes antiquis
et magnis prophetis repente suos faciat: propter hoc enim ignis
meminit, quia plures visionum prophetalium per ignem apparuerunt.
Chrysostomus super Matth. Patet ergo quod Baptismus Christi non
solvit Ioannis Baptismum, sed in se inclusit: qui enim baptizatur in
nomine Christi, utrumque Baptismum habet, et aquae et spiritus:
quia Christus et spiritus erat, et corpus suscepit, ut et corporale
et spirituale Baptisma daret. Ioannis autem Baptismus non includit
in se Baptismum Christi, quia quod minus est, maius in se includere
non potest. Ideo apostolus cum invenisset quosdam Ephesios Ioannis
Baptismate baptizatos, iterum baptizavit eos in nomine Christi, quia
in spiritu non erant baptizati, quoniam et Christus iterum baptizavit
eos qui a Ioanne fuerant baptizati, sicut sermo Ioannis demonstrat,
dicens ego vos baptizo in aqua, ille vos baptizabit in spiritu. Nec
videbatur iterum baptizare, sed semel: quia enim amplius erat
Baptisma Christi quam Ioannis, novum dabatur, et non iteratum.
Hilarius in Matth. Salutis igitur nostrae et iudicii tempus designat
in domino, dicens baptizabit vos in spiritu sancto et igni, quia
baptizatis in spiritu sancto reliquum sit consummari igne iudicii; unde
subditur cuius ventilabrum in manu sua. Rabanus. Per ventilabrum,
idest palam, discretio iusti examinis designatur, quod habet dominus
in manu, idest in potestate, quia pater omne iudicium dedit filio.
Sequitur et permundabit aream suam. Chrysostomus super Matth. Area
idest Ecclesia, horreum vero regnum caeleste, ager autem hic mundus.
Mittens ergo dominus apostolos ceterosque doctores quasi messores,
praecidit omnes gentes de mundo et in aream Ecclesiae congregavit.
Hic ergo triturandi sumus, hic ventilandi: omnes enim homines in
rebus carnalibus delectantur, sicut grana in palea. Sed qui fidelis
est et boni cordis habet medullam, mox ut leviter tribulatus fuerit,
negligens carnalia, currit ad dominum; si autem modicae fidei fuerit,
vix cum grandi tribulatione; qui autem omnino infidelis est et vacuus,
quantumcumque tribulatus fuerit, non transit ad Deum. Triticum autem
cum primum trituratum fuerit, iacet cum paleis in uno loco confusum,
postea autem ventilatur ut separetur; sic et in una Ecclesia fideles
cum infidelibus habentur commixti; ideo movetur persecutio quasi
ventus, ut ventilabro Christi iactati, qui iam disiuncti fuerant
actibus, separentur et locis. Et vide quia non dixit: mundabit aream
suam: sed permundabit: necesse est enim ut diversis modis tentetur
Ecclesia donec permundetur. Et primum quidem ventilaverunt illam
Iudaei, deinde gentiles, modo haeretici, postmodum perventilabit
Antichristus. Sicut enim quando modica est aura, non permundatur
tota tritici massa, sed leviores paleae iactantur, graviores autem
remanent, sic et modo modico flatu tentationis sufflante pessimi
homines recedunt. Si autem surrexerit maior tempestas, etiam illi qui
videntur esse stabiles, sunt exituri. Ideo necessaria est tentatio
maior, ut permundetur Ecclesia. Remigius. Hanc etiam aream,
scilicet Ecclesiam, dominus mundat in hac vita, cum vel per iudicium
sacerdotum mali de Ecclesia tolluntur, vel per mortem de hac vita
abscinduntur. Rabanus. Universaliter autem areae purgatio in fine
perficietur, quando mittet Angelos suos filius hominis et colliget de
regno suo omnia scandala. Gregorius Moralium. Nam post trituram
vitae praesentis, in qua nunc triticum sub paleis gemit, ita illo
extremi iudicii ventilabro triticum paleaque discernitur, ut nec in
tritici horreum paleae transeant, nec in palearum ignem horrei grana
dilabantur; et hoc est quod sequitur et congregabit triticum suum in
horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Hilarius in
Matth. Triticum suum, perfectos scilicet credentium fructus, dicit
caelestibus horreis recondendum; paleas vero infructuosorum hominum
inanitatem. Rabanus. Verum hoc inter paleas et zizania distat, quod
paleae non alio quam triticorum semine prodeunt, zizania vero diverso.
Paleae ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non
sunt; zizania vero qui et opere et professione secernuntur a bonorum
sorte. Remigius. Ignis autem inextinguibilis dicitur poena aeternae
damnationis: sive quia quos semel suscepit, nunquam extinguit, sed
semper cruciat; sive ad differentiam ignis Purgatorii, qui ad tempus
accenditur et extinguitur. Augustinus de Cons. Evang. Si autem
quaeritur quae verba potius Ioannes Baptista dixerit, utrum quae
Matthaeus an quae Lucas an quae Marcus eum dixisse commemorat, nullo
modo hic laborandum esse iudicat qui prudenter intelligit ipsas
sententias esse necessarias cognoscendae veritati, quibuslibet verbis
fuerint explicatae. Et in hoc apparet non debere nos arbitrari mentiri
quemquam, si pluribus reminiscentibus rem quam audierunt vel viderunt,
non eodem modo atque eisdem verbis eadem res fuerit indicata. Quisquis
autem dicit Evangelistis per spiritus sancti potentiam hoc potuisse
concedi ut nec in genere verborum nec in ordine nec in numero
discreparent, non intelligit quanto amplius Evangelistarum excellit
auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum vera
loquentium securitatem. Quod autem alius dixit cuius non sum dignus
calceamenta portare, alius vero: calceamenti corrigiam solvere, non
verbis tantum, sed et re ipsa videtur aliud esse. Merito ergo quaeri
potest quid horum Ioannes dixerit. Verum enim videtur narrasse qui
hoc potuit narrare quod ille dixit; qui autem aliud, etsi non est
mentitus certe vel oblitus, aliquid pro alio dixisse putabitur. Omnem
autem falsitatem abesse ab Evangelistis decet, non solum eam quae
mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliviscendo. Ita si ad rem
pertinet aliquid aliud intelligere ex utroque dictorum, recte
existimandum est Ioannem utrumque dixisse, sive aliud alio tempore,
sive confestim. Si autem nihil intendit Ioannes cum de calceamentis
domini diceret, nisi excellentiam eius et suam humilitatem, quodlibet
dictorum dixerit, eamdem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam
verbis suis per calceamentorum commemorationem eamdem significationem
humilitatis expressit; unde ab eadem voluntate non aberravit. Utilis
ergo modus, et memoriae commendandus, non esse mendacium cum quis
voluntatem eius explicat de quo aliquid narrat, etiam dicens aliquid
aliud quod ille non dixit; voluntatem tamen suam explicavit eamdem quam
et ille cuius verba commemorat. Ita enim salubriter dicimus nihil
aliud esse quaerendum quam quid velit ille qui loquitur.
|
|