|
Glossa. Postquam praedicatione sui praecursoris Christus mundo
praenuntiatus est, tandem qui diu latuerat, hominibus se manifestare
voluit; unde dicitur tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad
Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Remigius. Est sciendum quod in his
verbis describuntur personae, loca, tempus et officium. Tempus, cum
dicit tunc. Rabanus. Quando scilicet tricenarius erat: in quo
ostendit nullum vel sacerdotem vel praedicatorem debere institui, nisi
sit perfectae aetatis. Ioseph tricenarius regimen Aegypti suscepit;
David ea aetate regnum inchoavit; Ezechiel sub eodem tempore
prophetiam promeruit. Chrysostomus in Matth. Quia etiam post
Baptismum hanc legem cessare oportebat, hac aetate ad Baptismum
venit, qui potest omnia peccata suscipere, ut lege servata, nullus
dicat quia ideo eam solvit quia implere non potuit. Chrysostomus super
Matth. Tunc etiam, scilicet quando Ioannes praedicaverat:
poenitentiam agite, ut confirmaret praedicationem ipsius et ut
testimonium acciperet a Ioanne. Sicut autem cum processerit
Lucifer, lux solis non expectat occasum Luciferi, sed eo
procedente, egreditur, et suo lumine obscurat illius candorem, sic et
Christus non expectavit ut cursum suum Ioannes impleret, sed adhuc eo
docente apparuit. Remigius. Personae ponuntur cum dicit venit Iesus
ad Ioannem, idest Deus ad hominem, dominus ad servum, rex ad
militem, lux ad lucernam. Loca designantur cum dicit a Galilaea in
Iordanem. Galilaea enim transmigratio interpretatur. Quicumque ergo
vult baptizari, transmigret de vitiis ad virtutes, et veniendo ad
Baptismum se humiliet: Iordanis enim interpretatur descensus.
Augustinus in Serm. de Epiph. Multa autem mirabilia in hoc flumine
saepius facta esse Scriptura sancta commemorat, inter cetera dicens:
Iordanis conversus est retrorsum. Ante quidem retrorsum aquae
conversae fuerant, modo retrorsum peccata conversa sunt; sicut etiam
Elias in Iordane divisionem fecit aquarum, et Christus dominus in
eodem Iordane separationem operatus est peccatorum. Remigius.
Officium designatur cum sequitur ut baptizaretur ab eo. Chrysostomus
super Matth. Non ut ipse remissionem peccatorum acciperet per
Baptismum, sed ut sanctificatas aquas relinqueret postmodum
baptizandis. Augustinus. Salvator enim ideo baptizari voluit, non
ut sibi munditiam acquireret, sed ut nobis fluentia mundaret. Ex quo
ipse in aquam demergitur, ex eo omnium peccata abluit aqua. Nec mirum
quod aquam, hoc est substantiam corporalem, ad purificandam animam
dicimus pervenire: pervenit plane, et penetrat conscientiae universa
latibula. Quamvis enim ipsa sit subtilis et tenuis, benedictione
tamen Christi facta subtilior, occultas vitae causas ac secreta mentis
subtiliore rore pertransit. Subtilior enim est benedictionum cursus
quam aquarum meatus. Unde quae de salvatoris Baptismate benedictio
fluxit, tamquam fluvius spiritalis, omnium gurgitum tractus,
universorum fontium venas implevit. Chrysostomus super Matth. Ad
hoc autem ad Baptismum venit, ut qui humanam suscepit naturam, totum
humanae naturae inveniatur implesse mysterium: nam quamvis ipse non
erat peccator, tamen naturam suscepit peccatricem. Propterea etsi pro
se Baptismate non egebat, tamen aliis carnalis natura opus habebat.
Augustinus in Serm. de Epiph. Item ideo baptizari voluit, quia
voluit facere quod faciendum omnibus imperabat; ut bonus magister
doctrinam suam non tam verbis insinuaret, quam actibus exerceret.
Augustinus super Ioannem. Hinc ergo dignatus est a Ioanne
baptizari, ut cognoscerent servi quanta alacritate debeant currere ad
Baptisma domini, quando ipse non dedignatus est accipere Baptisma
servi. Hieronymus. Item baptizari voluit, ut Baptismate suo
Ioannis Baptisma comprobaret. Chrysostomus in Matth. Quia vero
Baptismus poenitentiae erat, et in demonstrationem delictorum
inducebatur, ne aliquis aestimaret quod hac ratione Christus ad
Iordanem venit, ideo venienti dixit ego a te debeo baptizari et tu
venis ad me? Quasi dicat: Chrysostomus super Matth.: ut tu me
baptizes, est idonea ratio, ut iustus efficiar, et dignus caelo; ut
autem ego te baptizem, quae est ratio? Omne bonum de caelo descendit
in terram, non de terra ascendit in caelum. Hilarius in Matth.
Denique a Ioanne baptizari prohibetur ut Deus, et ita in se fieri
oportere ut homo docet; unde sequitur respondens autem Iesus dixit
ei: sine modo. Hieronymus. Pulchre dixit modo, ut ostenderet
Christum in aqua a Ioanne, Ioannem a Christo in spiritu
baptizandum. Sive aliter sine modo, ut qui formam servi assumpsi,
expleam et humilitatem eius; alioquin scito te in die iudicii meo esse
Baptismate baptizandum. Vel sine modo, ut dicat dominus: habeo et
aliud Baptisma, quo et baptizandus sum. Tu me baptizas in aqua, ut
ego te baptizem pro me in sanguine tuo. Chrysostomus super Matth.
In quo etiam ostendit quia postea Christus baptizavit Ioannem,
quamvis etiam in apocryphis libris hoc manifeste scriptum sit. Sed
sine modo ut iustitiam Baptismatis non verbis sed factis adimpleam:
prius suscipiam, postea praedicabo; unde sequitur sic enim decet nos
omnem implere iustitiam; ubi non hoc significat, ut si fuerit
baptizatus, adimpleat omnem iustitiam, sed sic: idest, quemadmodum
Baptismatis iustitiam prius factis implevit, postea praedicavit, sic
et omnem aliam iustitiam, secundum illud: coepit Iesus facere et
docere. Aut ita: sic oportet nos implere omnem iustitiam Baptismi,
idest secundum dispensationem humanae naturae; sic enim implevit
iustitiam nascendi, crescendi et similium. Hilarius in Matth. Erat
et per eum omnis implenda iustitia, per quem solum lex poterat
impleri. Hieronymus. Non autem addit iustitiam legis, sive
naturae, ut utrumque intelligamus. Remigius. Vel sic: decet nos
implere omnem iustitiam, idest, ostendere exemplum omnis implendae
iustitiae in Baptismo, sine quo non aperitur aditus regni caelestis.
Vel etiam discant superbi exemplum humilitatis, ut non dedignentur
baptizari ab humilibus membris meis, dum viderint me baptizatum a te
Ioanne servo meo. Illa autem est vera humilitas quam comes obedientia
sequitur; unde subditur tunc dimisit eum, idest, ad ultimum assensum
praebuit ut baptizaret eum.
|
|