|
Augustinus in Serm. de Epiph. Quia, ut dictum est, cum salvator
noster abluitur, iam tunc in nostrum Baptismum tota aqua mundatur, ut
secuturis postmodum populis lavacri gratia ministretur. Oportuit etiam
Christi Baptismo ea designari quae per Baptismum consequuntur
fideles; unde dicitur baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de
aqua. Chrysostomus super Matth. Factum Christi ad mysterium
pertinet omnium qui postmodum fuerant baptizandi; et ideo dixit
confestim, et non dixit simpliciter ascendit: quia omnes qui digne
baptizantur in Christo, confestim de aqua ascendunt; idest,
proficiunt ad virtutes et ad dignitatem sublevantur caelestem; qui enim
in aquam ingressi fuerant carnales et filii Adae peccatores, confestim
de aqua ascendunt spirituales filii Dei facti. Si autem quidam ex sua
culpa nihil proficiunt baptizati, quid ad Baptismum? Rabanus. Quia
ergo nobis dominus sui corporis intinctu Baptismi lavacrum dedicavit,
nobis quoque post acceptum Baptisma caeli aditum patere et spiritum
sanctum dari demonstravit; unde sequitur et aperti sunt ei caeli.
Hieronymus in Matth. Non reseratione elementorum, sed spiritualibus
oculis, sicut et Ezechiel in principio voluminis sui apertos esse
commemorat. Chrysostomus super Matth. Si enim ipsa creatura
caelorum rupta fuisset, non dixisset aperti sunt ei, quia quod
corporaliter aperitur, omnibus est apertum. Sed dicet aliquis: quid
enim? Ante oculos filii Dei clausi fuerant caeli, qui etiam in terra
constitutus erat in caelo? Sed sciendum quod sicut secundum
dispensationem humanam baptizatus est, sic secundum humanam
dispensationem aperti sunt ei caeli; secundum autem naturam divinam
erat in caelis. Augustinus. Sed numquid tunc primo aperti ei caeli
etiam secundum humanam naturam? Fides enim Ecclesiae et credit et
tenet quod non minus aperti sunt ei caeli ante quam post. Ideo ergo
dicitur quod aperti sunt ei caeli, quia omnibus renatis aperitur ianua
regni caelestis. Chrysostomus super Matth. Forte enim erant
invisibilia quaedam obstacula prius, quibus obsistentibus animae
defunctorum non poterant introire caelos. Nullam enim animam ante
Christum arbitror ascendisse in caelum ex quo peccavit Adam et clausi
sunt caeli. Sed ecce baptizato Christo aperti sunt tantum; postquam
vero tyrannum vicit per crucem, quia non erant necessariae portae caelo
nunquam claudendo, non dicunt Angeli: aperite portas: iam enim erant
apertae; sed: tollite portas. Vel baptizatis aperiuntur caeli, et
vident ea quae sunt in caelo, non carnalibus oculis videndo, sed
spiritualibus fidei credendo. Aut ita: caeli sunt Scripturae
divinae, quas omnes legunt, non tamen omnes intelligunt, nisi qui
fuerint sic baptizati ut accipiant spiritum sanctum. Unde et apostolis
primitus erant clausae Scripturae prophetarum; sed accepto spiritu
sancto, reseratae sunt eis omnes Scripturae. Tamen quocumque modo
intelligatur, caeli aperti sunt ei, idest omnibus propter eum; sicut
si imperator alicui pro alio petenti dicat: hoc beneficium non illi
do, sed tibi: idest, propter te illi. Glossa. Vel tantus splendor
circumfulsit Christum in Baptismo, ut Empyreum videretur caelum
reseratum esse. Chrysostomus in Matth. Si autem tu non vides, non
incredulus sis; etenim in principiis spiritualium rerum semper
sensibiles apparent visiones, propter illos qui nullam intelligentiam
incorporalis naturae suscipere possunt; ut si postea non fiat, ex his
quae semel facta sunt, recipiant fidem. Remigius. Sicut autem
omnibus per Baptismum renatis aperitur ianua regni caelestis, ita
omnes in Baptismate accipiunt dona spiritus sancti; ideo subditur et
vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super
se. Augustinus in Serm. 1 in Dom. infra Oct. Epiph. Christus
enim postquam natus est hominibus renascitur sacramentis; ut
quemadmodum tunc eum miramur incorrupta matre progenitum, ita et nunc
suscipiamus illum pura unda submersum. Filium enim genuit mater, et
casta est; Christum lavit unda, et sancta est. Denique spiritus
sanctus, qui tunc illi in utero affuit, modo eum in gurgite
circumfulsit; qui tunc Mariam castificavit, nunc fluenta
sanctificat. Unde dicit et vidit spiritum Dei descendentem.
Chrysostomus super Matth. Ideo autem spiritus sanctus speciem
columbae suscepit, quoniam prae omnibus animalibus haec cultrix est
caritatis. Omnes autem iustitiae species quas habent servi Dei in
veritate, possunt habere servi Diaboli in simulatione; solam autem
caritatem sancti spiritus non potest immundus spiritus imitari. Ideo
ergo hanc privatam speciem caritatis tibi servavit spiritus sanctus,
quia per nullius testimonium sic cognoscitur ubi est spiritus sanctus,
sicut per gratiam caritatis. Rabanus. Significantur etiam quatuor
virtutes in baptizatis per columbam. Columba enim secus fluenta
habitat, ut, viso accipitre, mergat se et evadat; meliora grana
eligit, alienos pullos nutrit, non lacerat rostro, felle caret, in
cavernis petrae nidificat, gemitum pro cantu habet; ita et sancti
secus divinae Scripturae fluenta resident, ut incursum Diaboli
evadant; sanas sententias quibus pascantur eligunt, non haereticas;
homines qui Diaboli fuerunt pulli, idest imitatores, doctrina
nutriunt et exemplo; bonas sententias lacerando non pervertunt
haereticorum more; ira irreconciliabili carent; in plagis mortis
Christi, qui petra firma est, nidum ponunt, idest suum refugium et
spem; sicut etiam alii delectantur in cantu, ita ipsi in gemitu pro
peccatis. Chrysostomus in Matth. Veteris etiam recordatur
historiae: in diluvio enim apparuit hoc animal, ramum ferens olivae et
communem orbis tranquillitatem annuntians; quae omnia typus erant
futurorum. Etenim nunc columba apparet liberatorem nobis demonstrans,
et pro ramo olivae adoptionem generi humano affert. Augustinus de
Trin. Est autem in promptu intelligere cur spiritus sanctus missus
dicatur, cum in ipsum dominum corporali specie velut columba
descendit: facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua
visibiliter ostenderetur spiritus sanctus. Haec autem operatio
visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus missio spiritus
sancti dicta est; non ut appareret invisibilis eius substantia, sed ut
corda hominum exterioribus visis commota, ad occultam aeternitatem
converterentur. Non autem sic assumpta est creatura, in qua spiritus
sanctus apparuit, in unitatem scilicet personae, sicut assumpta est
humana illa forma ex virgine. Neque enim columbam beatificavit
spiritus aut sibi in personae suae unitatem in aeternum coniunxit.
Proinde, quamquam illa columba spiritus dicta sit, ut ostenderetur
per columbam spiritum demonstratum, non tamen ita possumus dicere
spiritum sanctum et Deum et columbam, sicut dicimus filium et Deum et
hominem; nec sicut dicimus filium agnum Dei, non solum Ioanne
Baptista dicente, sed etiam Ioanne Evangelista vidente agnum occisum
in Apocalypsi: illa quippe visio prophetica non est exhibita oculis
corporeis per formas corporeas, sed in spiritu per spiritales imagines
corporum. De illa vero columba nullus unquam dubitavit quin oculis
visa sit; nec sicut dicimus filium petram (scriptum est enim 1 Cor.
10, 4: petra erat Christus), ita possumus dicere spiritum
columbam. Illa enim petra iam erat in creatura, et per actionis modum
nuncupata est nomine Christi quem significabat; non autem sic illa
columba, quae ad haec tantummodo significanda repente extitit. Magis
autem simile hoc mihi videtur flammae illi quae in rubo apparuit
Moysi, et illi quam populus in eremo fiebant dum lex daretur in
monte. Ad hoc sequebatur, et fulguribus ac tonitruis quae enim rerum
illarum corporalis extitit species, ut aliquid significaret atque
praeteriret. Propter has ergo corporales formas missus dicitur
spiritus sanctus; illae vero species corporales ad demonstrandum quod
opus fuit, ad tempus apparuerunt, et postea destiterunt. Hieronymus
in Matth. Sedit autem super caput Iesu, ne quis putaret vocem
patris ad Ioannem factam, non ad dominum; unde sequitur et venientem
super se.
|
|