|
Augustinus in Serm. de Epiph. Non enim ut ante per Moysen aut per
prophetas, nec per typos aut figuras, venturum in carne pater filium
docuit, sed palam venisse monstravit, dicens hic est filius meus.
Hilarius in Matth. Vel ut ex his quae consummabantur in Christo,
cognosceremus post aquae lavacrum et de caelestibus portis sanctum in
nos spiritum involare et caelestis nos gloriae unctione perfundi et
paternae vocis adoptione filios Dei fieri. Hieronymus in Matth.
Mysterium autem Trinitatis in Baptismate demonstratur. Dominus
baptizatur, spiritus descendit in habitu columbae, patris vox filio
testimonium perhibentis auditur. Augustinus in Serm. de Epiph.
Nec mirum si in dominico lavacro mysterium non defuit Trinitatis, cum
nostrum lavacrum Trinitatis compleat sacramentum. Voluit enim dominus
primo circa se exhibere quod erat postea humano generi praecepturus.
Augustinus de fide ad Petrum. Quamvis autem pater et filius et
spiritus sanctus sint una natura, firmissime tamen tene tres esse
personas; patremque solum esse qui dixit hic est filius meus dilectus,
et filium solum esse super quem illa vox patris insonuit, et spiritum
sanctum solum esse qui in specie columbae super Christum baptizatum
descendit. Augustinus de Trin. Haec autem opera sunt totius
Trinitatis. In sua quippe substantia pater et filius et spiritus
sanctus unum sunt, sine ullis intervallis temporum vel locorum; in
meis autem vocibus separati sunt pater, filius et spiritus sanctus,
nec simul dici poterunt; et in litteris visibilibus sua separatim
locorum spatia tenuerunt: quia similitudine utcumque cognoscitur,
inseparabilem in seipsa Trinitatem per visibilis creaturae speciem
separabiliter demonstrari. Quod autem solius patris vox sit,
ostenditur ex hoc quod dicit hic est filius meus. Hilarius in libro de
Trin. Non solum nomine contestatus est eum esse filium, sed
proprietate. Multi enim nos filii Dei sumus, sed non talis est hic
filius; hic enim et proprius et verus est filius: origine, non
adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione.
Augustinus super Ioannem. Pater autem diligit filium, sed quomodo
pater filium, non quomodo dominus servum; sed quomodo unicum, non
quomodo adoptatum. Et ideo subditur in quo mihi complacui.
Remigius. Vel si ad humanitatem Christi referatur, si legatur in
quo mihi complacui, quia istum solum reperi sine peccato. Si vero
legatur in quo mihi complacuit, subauditur placitum meum constituere,
ut per eum agerem quae agenda sunt, idest genus humanum redimerem.
Augustinus de Cons. Evang. Haec autem verba et alii duo, Marcus
et Lucas, similiter narrant; sed de verbis vocis quae de caelo facta
est, variant locutionem, salva tamen sententia. Quod enim Matthaeus
ait dictum hic est filius meus dilectus, et alii duo dicunt: tu es
filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam valet; vox enim
caelestis unum horum dixit; sed Evangelista ostendere voluit ad id
valere quod dictum est hic est filius meus, ut illis potius qui
audiebant indicaretur quod ipse esset filius Dei; atque ita dictum
referre voluit: tu es filius meus, ac si illi diceretur hic est filius
meus. Non enim Christo indicabatur quod sciebat; sed audiebant qui
aderant, propter quos vox facta est. Iam vero quod alius dicit in quo
mihi complacui, alius: in te complacuit mihi, si quaeris quid horum
illa voce sonuerit, quodlibet accipe, dum intelligas eos qui non
eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam; quod enim
Deus in filio sibi complacuit, admonetur aliquis ex eo quod dictum
est: in te complacuit; quod autem in filio pater placuerit hominibus,
admonetur ex eo quod dictum est: in te complacuit mihi, seu
intelligatur hoc dictum esse ab omnibus Evangelistis, tamquam
diceretur: in te complacitum meum constitui; hoc est, implere quod
mihi placet.
|
|