|
Chrysostomus super Matth. Postquam baptizatus est dominus a Ioanne
in aqua, ducitur a spiritu in desertum ut baptizaretur igne
tentationis; unde dicitur tunc Iesus ductus est in desertum a
spiritu. Tunc, scilicet quando pater clamavit de caelo: hic est
filius meus dilectus. Chrysostomus in Matth. Quisquis ergo post
Baptismum maiores sustines tentationes, non turberis; etenim propter
hoc accepisti arma ut non cadas, sed ut praelieris. Ideo autem
tentationem a te Deus non prohibet, primum quidem, ut discas quoniam
multo factus es fortior; deinde ut magnitudine donorum non extollaris;
tertio ut Diabolus experientia cognoscat quod perfecte ab eo
abscessisti; quarto ut per hoc fortior reddaris; quinto ut crediti
tibi thesauri signum accipias: neque enim Diabolus superveniret tibi
ad tentandum, nisi te in maiori honore effectum videret. Hilarius in
Matth. In sanctificatis enim maxime Diaboli tentamenta grassantur
quia victoria ei est magis optata de sanctis. Gregorius in Evang.
Dubitari autem a quibusdam solet a quo spiritu sit ductus Iesus in
desertum, propter hoc quod subditur assumpsit eum Diabolus in sanctam
civitatem. Sed vere et absque ulla quaestione convenienter accipitur
ut a spiritu sancto ductus esse credatur, ut illuc eum suus spiritus
duceret ubi hunc ad tentandum spiritus malignus invenit. Augustinus de
Trin. Cur seipsum quoque tentandum praebuit? Ut ad superandas
tentationes mediator esset, non solum per adiutorium, verum etiam per
exemplum. Chrysostomus super Matth. Est autem ductus a spiritu
sancto, non quasi minor maioris praecepto: non enim solum ductus
dicitur qui alicuius potestate ducitur, sed etiam ille qui alicuius
rationabili exhortatione placatur, sicut scriptum est de Andrea, quod
invenit Simonem fratrem suum et adduxit eum ad Iesum. Hieronymus.
Ducitur autem non invitus aut captus, sed voluntate pugnandi.
Chrysostomus super Matth. Ad homines enim Diabolus vadit ut tentet
eos; quoniam autem adversus Christum Diabolus ire non poterat, ideo
contra Diabolum Christus processit; unde dicitur ut tentaretur a
Diabolo. Gregorius in Evang. Sed sciendum nobis est, quia tribus
modis tentatio agitur: suggestione, delectatione et consensu; et nos
cum tentamur, plerumque in delectationem aut in consensum labimur,
quia de carnis peccato propagati in nobisipsis etiam gerimus unde
certamina toleramus; Deus vero, qui in utero virginis incarnatus, in
mundum sine peccato venerat, nihil contradictionis in semetipso
tolerabat. Tentari ergo per suggestionem potuit, sed eius mentem
peccati delectatio non momordit; atque ideo omnis diabolica illa
tentatio, foris, non intus fuit. Chrysostomus in Matth. Tunc
autem maxime instat Diabolus ad tentandum cum viderit solitarios; unde
etiam in principio mulierem tentavit sine viro eam inveniens; unde et
sic per hoc etiam Diabolo datur occasio tentandi quod ducitur in
desertum. Glossa. Hoc desertum est in Ierusalem et Iericho ubi
morabantur latrones, qui locus vocatur dammin, idest sanguinis,
propter effusionem sanguinis quam ibi latrones faciebant; unde et homo
cum descendisset a Ierusalem in Iericho incidisse dicitur in
latrones, gerens figuram Adae, qui a Daemonibus victus est.
Conveniens ergo fuit ut ibi Christus Diabolum superaret ubi Diabolus
hominem sub figura superasse dictum est. Chrysostomus super Matth.
Non solum autem Christus ductus est in desertum a spiritu, sed et
omnes filii Dei habentes spiritum sanctum: non enim sunt contenti
sedere otiosi, sed spiritus sanctus urget eos aliquid magnum
apprehendere opus, quod est ire in desertum quantum ad Diabolum, quia
non est ibi iniustitia, qua Diabolus delectatur. Omne etiam bonum
est extra carnem et mundum, quia non est secundum voluntatem carnis et
mundi. Ad tale ergo desertum omnes filii Dei exeunt ut tententur: ut
puta si non proposuisti ducere uxorem, duxit te spiritus sanctus in
desertum, idest extra fines carnis et mundi, ut tenteris
concupiscentia carnis: quomodo enim tentatur libidine qui tota die est
cum uxore? Scire debemus, quod filii Dei non tentantur a Diabolo
nisi in desertum exierint; filii autem Diaboli in carne et mundo
constituti confringuntur et parent; sicut bonus homo, si uxorem
habuerit, non fornicatur, sed sufficit ei uxor sua; malus autem etiam
habens uxorem, fornicatur, et non est uxore contentus; et sic in
omnibus invenies. Filii ergo Diaboli non exeunt ad Diabolum ut
tententur. Quid enim opus habet ad certamen exire qui non desiderat
vincere? Qui autem gloriosiores sunt filii Dei, extra fines carnis
exeunt contra illum quia victoriae gloriam concupiscunt. Propterea et
in hoc Christus exiit ad Diabolum ut tentaretur ab eo. Chrysostomus
in Matth. Ut autem discas quam magnum bonum est ieiunium, et
qualiter scutum est adversum Diabolum, et quoniam post Baptismum non
lasciviae, sed ieiunio intendere oportet, ipse ieiunavit, non eo
indigens, sed nos instruens. Chrysostomus super Matth. Et ut
quadragesimi nostri ieiunii poneret mensuram, quadraginta diebus et
quadraginta noctibus ieiunavit; unde sequitur et cum ieiunasset
quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Chrysostomus in Matth.
Non autem ultra processit ieiunando quam Moyses et Elias ne
incredibilis videretur carnis assumptio. Gregorius in Evang. Ipse
autem auctor omnium in quadraginta diebus nullum omnino cibum sumpsit.
Nos quoque quantum possumus, Quadragesimae tempore carnem nostram per
abstinentiam affligamus. Quadragenarius autem numerus custoditur,
quia virtus Decalogi per libros quatuor sancti Evangelii impletur;
denarius etenim quater ductus, in quadragenarium surgit. Vel quia in
hoc mortali corpore ex quatuor elementis subsistimus, per cuius
voluptatem praeceptis dominicis contraimus, quae per Decalogum sunt
accepta. Qui ergo per carnis desideria Decalogi mandata
contempsimus, dignum est ut eamdem carnem quaterdecies affligamus.
Vel sicut in lege offerre debemus decimas rerum, ita ei offerre
contendimus decimas dierum. A prima enim dominica Quadragesimae usque
ad paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt, quarum dies
quadraginta et duo sunt, ex quibus dum sex dies dominici ab abstinentia
subtrahuntur, remanent triginta sex. Dum vero per tercentum sexaginta
quinque dies annus ducitur, nos autem per trigintasex dies affligimur,
quasi anni nostri decimas Deo damus. Augustinus in Lib. 83
quaest. Vel aliter. Omnis sapientiae disciplina est creatorem
creaturamque cognoscere. Creator est Trinitas: pater et filius et
spiritus sanctus; creatura vero partim est invisibilis, sicut anima,
cui ternarius numerus tribuitur (diligere enim Deum tripliciter
iubemur: ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente), partim
visibilis, sicut corpus, cui quaternarius debetur propter calidum et
frigidum, humidum et siccum. Denarius ergo numerus, qui totam
insinuat disciplinam, quater ductus, id est numero qui corpori
debetur, multiplicatus, quia per corpus administratio geritur,
quadragesimum numerum conficit, cuius partes aequales ad quinquaginta
perveniunt; unum enim et duo et quatuor et quinque et octo et decem et
viginti, quae sunt partes quadragenarii, simul iuncta, efficiunt
quinquaginta. Et ideo tempus quo ingemiscimus et dolemus quadragenario
numero celebratur. Status autem beatitudinis, in quo erit gaudium,
quinquagesimae celebratione praefiguratur, idest a Pascha usque ad
Pentecosten. Augustinus in Serm. de Quadragesima. Non autem quia
Christus post acceptum Baptismum continuo ieiunavit, regulam
observationis dedisse credendum est, ut post Christi Baptismum
continuo ieiunare necesse sit. Sed quando acriori certamine cum
tentatore confligitur, ieiunandum est, ut corpus impleat de
castigatione militiam et animus impetret de humiliatione victoriam.
Chrysostomus super Matth. Sciebat autem dominus cogitationem
Diaboli, quia volebat eum tentare: audierat enim quia Christus natus
est in hoc mundo Angelis praedicantibus, pastoribus referentibus,
magis quaerentibus et Ioanne ostendente. Unde dominus processit
contra eum, non quasi Deus, sed quasi homo; magis autem quasi Deus
et homo. Nam per quadraginta dies non esurire non erat hominis;
aliquando autem esurire non erat Dei. Unde esurivit, ne manifeste
intelligatur Deus, et sic Diaboli spem tentandi extingueret, suam
autem victoriam impediret; unde sequitur postea esuriit. Hilarius in
Matth. Nam post quadraginta dies, non in quadraginta diebus
esuriit. Igitur cum dominus esuriit, non inediae surrepsit operatio,
sed naturae suae hominem dereliquit. Non enim erat a Deo Diabolus,
sed a carne vincendus. Qua rerum ratione indicat, post quadraginta
dierum consummationem, quibus post passionem in saeculo erat
commoratus, esuritionem se humanae salutis habiturum; quo in tempore
expectatum Deo patri munus, hominem quem assumpserat, reportavit.
|
|