|
Chrysostomus super Matth. Quia Diabolus videns per quadraginta dies
Christum ieiunantem desperaverat, postquam esurientem sensit, iterum
coepit sperare; unde sequitur et accedens tentator. Si ergo
ieiunaveris et tenteris, ne dicas quia perdidi fructum ieiunii mei;
nam etsi non tibi profuit ieiunium tuum ut non tenteris, tamen
proficiet ut a tentationibus non vincaris. Gregorius in Evang. Sed
si ipsum ordinem tentationis aspicimus, pensamus quanta magnitudine nos
a tentatione liberamur. Antiquus enim hostis primum hominem ex gula
tentavit cum cibum ligni vetitum ad comedendum suasit; ex vana gloria,
cum diceret: eritis sicut dii; ex avaritia, cum diceret: scientes
bonum et malum: avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam
altitudinis, cum supra modum sublimitas ambitur. Quibus autem modis
primum hominem stravit, istis modis secundo homini tentato succubuit.
Per gulam tentat, cum dicit dic ut lapides isti panes fiant; per
vanam gloriam cum dicit si filius Dei es, mitte te deorsum; per
sublimitatis avaritiam, cum regna mundi ostendit, dicens haec omnia
tibi dabo. Ambrosius super Lucam. Inde autem coepit unde iam
vicerat, scilicet a gula; unde dixit ei si filius Dei es, dic ut
lapides isti panes fiant. Quid autem sibi vult talis sermonis
exorsus, nisi quia cognoverat Dei filium esse venturum, sed venisse
per infirmitatem corporis non putabat? Aliud explorantis, aliud
tentantis est; et Deo se profitetur credere, et homini conatur
illudere. Hilarius in Matth. Eam ergo in tentando conditionem
operis proposuit, per quam in Deo ex mutatione lapidum in panes
virtutem potestatis agnosceret, et in homine oblectamento cibi
potentiam esurientis illuderet. Hieronymus. Sed duobus contrariis
teneris, o Diabole: si ad imperium eius possunt lapides panes fieri,
ergo frustra tentas eum qui tantae potentiae est; si autem non potest
facere, frustra Dei filium suspicaris. Chrysostomus super Matth.
Sicut autem Diabolus omnes excaecabat, sic modo invisibiliter a
Christo est excaecatus. Post quadraginta enim dies esurientem
sensit, et per quadraginta non esurientem non intellexit. Cum
suspicatus est eum non esse filium Dei, non cogitavit quoniam fortis
athleta ad ea quae infirma sunt descendere potest; infirmus autem ad ea
quae fortia sunt ascendere non potest. Magis ergo ex eo quod per tot
dies non esuriit, intelligere debuit quia Deus est, quam ex eo quod
post tot dies esuriit, quia homo est. Sed dicit: Moyses et Elias
quadraginta dies ieiunaverunt, et homines erant. Sed illi ieiunantes
esuriebant et sustinebant, iste quadraginta diebus non esuriit, sed
postea. Esurire enim et non manducare, patientiae est humanae; non
esurire autem, divinae naturae. Hieronymus. Propositum autem
Christi erat humilitate vincere; unde adversarium vicit testimoniis
legis, non potestate virtutis, ut hoc ipso et hominem plus honoraret
et adversarium plus puniret, cum hostis generis humani non quasi a
Deo, sed quasi ab homine vinceretur; unde sequitur qui respondens,
dixit ei: scriptum est: non in solo pane vivit homo, sed in omni
verbo quod procedit de ore Dei. Gregorius in Evang. Sic ergo
tentatus a Diabolo dominus, sacri eloquii praecepta respondit; et qui
tentatorem suum mergere in abyssum poterat, virtutem suae potentiae non
ostendit, quatenus nobis praeberet exemplum ut quoties a pravis
hominibus aliquid patimur, ad doctrinam excitemur potius quam ad
vindictam. Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: non in solo
pane vivo, ne videatur de se dictum esse; sed non in solo pane vivit
homo, ut posset Diabolus dicere si filius Dei es. Abscondit se ut
non ostendatur; quod potest, si homo est; astute excusat se, ne
ostendatur non posse. Rabanus. Testimonium autem hoc de
Deuteronomio sumptum est. Ergo si quis non vescitur verbo Dei, iste
non vivit, quia sicut corpus humanum non vivit sine terreno cibo, ita
et anima vivere non potest sine Dei verbo. Procedere autem verbum de
ore Dei dicitur cum voluntatem suam per Scripturarum testimonia
revelat.
|
|