|
Chrysostomus super Matth. Cum ex praemisso Christi responso nihil
certum discere Diabolus potuisset utrum Christus Deus esset an homo,
assumpsit eum ad aliam tentationem, dicens apud se: iste qui fame non
vincitur, etsi filius Dei non est, tamen sanctus est. Valent enim
homines sancti fame non vinci; sed postquam omnem necessitatem carnis
vicerunt, per vanam gloriam cadunt; ideo coepit eum tentare in gloria
vana; propter quod sequitur tunc assumpsit eum Diabolus in sanctam
civitatem. Hieronymus. Assumptio ista non ex imbecillitate domini
venit, sed de inimici superbia, qui voluntatem salvatoris necessitatem
putat. Rabanus. Sancta autem civitas Ierusalem dicebatur, in qua
templum Dei erat et sancta sanctorum et cultus unius Dei secundum
legem Moysi. Remigius. In quo ostenditur quia Diabolus fidelibus
Christi etiam in sanctis locis insidiatur. Gregorius in Evang. Sed
ecce dum dicitur Deus homo in sanctam civitatem a Diabolo assumptus,
humanae aures audire expavescunt; iniquorum tamen omnium Diabolus
caput est. Quid autem mirum si se ab illo permisit in montem duci,
qui se permisit a membris illius crucifigi? Glossa. Diabolus enim
semper ad alta ducit elevando per iactantiam, ut praecipitare possit;
ideo sequitur et statuit eum supra pinnaculum templi. Remigius.
Pinnaculum sedes erat doctorum: templum enim non habebat culmen
erectum sicut nostrae domus habent, sed et planum erat desuper more
Palaestinorum, et in ipso templo tria tabulata erant. Et sciendum,
quia in pavimento pinnaculum erat, et in unoquoque tabulato pinnaculum
erat. Sive ergo statuerit eum in illo pinnaculo quod erat in
pavimento, sive in illis quae erant in primo, secundo vel tertio
tabulato, intelligendum est quod in illo statuisset eum unde aliquod
praecipitium esse potuit. Glossa. Nota vero, haec omnia corporeis
sensibus esse completa: si enim verba ad invicem conferuntur, in
specie hominis Diabolum apparuisse verisimile est. Chrysostomus
Sup. Matth. Sed forte dicis: quomodo in corpore constitutum
videntibus omnibus statuit supra templum? Sed forsitan Diabolus sic
eum assumebat ut ab omnibus videretur; ipse autem, nesciente
Diabolo, invisibiliter sic agebat ut a nemine videretur. Glossa.
Ideo autem duxit eum supra pinnaculum, cum vellet eum de vana gloria
tentare, quia in cathedra doctorum multos deceperat inani gloria, et
ideo putavit istum positum in sede magisterii inani gloria extolli
posse; unde sequitur et dixit: si filius Dei es, mitte te deorsum.
Hieronymus. In omnibus enim tentationibus hoc agit Diabolus ut
intelligat si filius Dei sit. Dicit autem mitte te, quia vox
Diaboli, qua semper homines cadere deorsum desiderat, persuadere
potest, praecipitare non potest. Chrysostomus super Matth. Per
hanc autem propositionem quomodo poterat cognoscere si est filius Dei,
an non? Volare enim per aerem non est proprie opus Dei, quia nulli
utile est. Si ergo aliquis volaverit provocatus, propter
ostentationem solam hoc facit, et est potius ex Diabolo quam ex Deo.
Si ergo homini sapienti sufficit esse quod est et non est necessarium
ei apparere quod non est, quanto magis filius Dei ostendere se
necessarium non habet, de quo nemo potest tantum cognoscere quantum est
apud se? Ambrosius super Lucam. Sed quia Satanas transfigurat se
sicut Angelum lucis et de Scripturis ipsis divinis laqueum fidelibus
parat, utitur testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut
fallat; unde sequitur scriptum est enim: quia Angelis suis mandavit
de te. Hieronymus. Hoc enim in Psalmo 90, 11 legimus; verum
ibi non de Christo, sed de viro sancto prophetia est. Male ergo
Diabolus interpretatur Scripturas. Chrysostomus super Matth. Vere
enim filius Dei Angelorum manibus non portatur, sed ipse magis
Angelos portat; et si portatur manibus Angelorum, non ut offendat ad
lapidem pedem suum, quasi infirmus, sed propter honorem, quasi
dominus. O Diabole, quoniam filius Dei manibus portatur legisti,
et quia super aspidem et basiliscum calcat, non legisti? Sed illud
quidem exemplum profert quasi superbus, hoc autem tacet quasi astutus.
Chrysostomus in Matth. Intuere etiam quia testimonia a domino allata
sunt convenienter, a Diabolo autem indecenter: non enim quod scriptum
est Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, suadet
proiicere seipsum et praecipitare. Glossa. Est ergo sic exponendum.
Ait enim Scriptura de quolibet bono homine, quod Angelis suis, id
est administratoribus spiritibus, praecepit de ipso quod in manibus
suis, idest in auxiliis suis, tollant eum et custodiant ne offendat
pedem, idest affectum mentis, ad lapidem idest ad veterem legem
scriptam in lapideis tabulis. Vel per lapidem potest intelligi omnis
peccati occasio et ruinae. Rabanus. Notandum est autem, quod
salvator noster licet permisisset se a Diabolo supra pinnaculum templi
poni, tamen renuit ad imperium eius descendere, nobis exemplum
donans, ut quisquis imperaverit viam veritatis arctam nos ascendere,
obtemperemus. Si autem vult nos de altitudine veritatis et virtutum ad
ima erroris et vitiorum praecipitare, non illum audiamus.
Hieronymus. Falsas autem de Scripturis Diaboli sagittas veris
Scripturarum frangit clypeis; unde sequitur ait illi rursus Iesus:
scriptum est: non tentabis dominum Deum tuum. Hilarius in Matth.
Diaboli enim conatus contundens, et Deum se protestatur et dominum.
Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: non tentabis me dominum
Deum tuum; sed ita: non tentabis dominum Deum tuum, quod poterat
dicere omnis homo Dei tentatus a Diabolo, quoniam et qui hominem Dei
tentat, Deum tentat. Rabanus. Vel aliter. Suggerebatur ei quasi
homini ut aliquo signo exploraret quantum Deus posset. Augustinus
contra Faustum. Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet homo
quid faciat, non tentare dominum Deum suum. Theodotus. Tentat enim
Deum qui sine ratione obiiciens se periculo, quidpiam agit.
Hieronymus. Et notandum, quod necessaria testimonia de Deuteronomio
tantum protulit, ut secundae legis sacramenta monstraret.
|
|