|
Chrysostomus super Matth. Diabolus ex secundo responso incertus,
transit ad tertiam tentationem: quia enim Christus retia ventris
disruperat, retia vanae gloriae transiverat, ponit ei retia
avaritiae; propter quod dicitur iterum assumpsit eum Diabolus in
montem excelsum valde, quem scilicet Diabolus circuiens omnem terram
excelsiorem ceteris cognoscebat. Quanto enim excelsior fuerit mons,
tanto ex eo spatiosior terra videtur; unde sequitur et ostendit ei
omnia regna mundi et gloriam eorum. Ostendit autem ita non ut ipse
regna vel civitates eorum vel populos vel argentum vel aurum videret,
sed partes terrae in quibus unumquodque regnum vel civitas posita erat:
ut puta, si ascendens super excelsum locum digito extenso dicam tibi:
ecce ibi est Roma aut Alexandria, non sic ostendo tibi ut ipsas
videas civitates, sed partes terrae in quibus positae sunt; sic et
Diabolus poterat Christo singula loca demonstrare digito et
uniuscuiusque regni honores et statum verbis exponere: nam ostensum
dicitur etiam quod exponitur ad intelligendum. Origenes super Lucam.
Vel aliter. Non est arbitrandum quod regna ei mundi ostendens,
Persarum verbi gratia regnum Indorumque ostenderit; sed ostendit ei
regnum suum, quomodo regnaret in mundo, idest quomodo alii regnentur a
fornicatione, alii ab avaritia. Remigius. Gloriam eorum appellat
aurum, argentum et lapides pretiosos et temporalia bona. Rabanus.
Ostendit autem haec Diabolus domino, non quod ipse visum eius
amplificare potuerit aut aliquid ignotum demonstrare, sed vanitatem
pompae mundanae, quam ipse diligebat, quasi speciosam ac desiderabilem
verbis ostendens, in amorem Christo suggerens venire volebat.
Glossa. Qui non concupiscentiae oculo intuetur sicut nos, sed sicut
medici vident morbos sine laesione. Hieronymus. Sequitur et dixit
illi: haec omnia tibi dabo. Arrogans et superbus de iactantia
loquitur: non enim potest omnia regna dare, cum sciamus plerosque
sanctos viros a Deo reges factos. Chrysostomus super Matth. Sed
eas quae per iniquitatem fiunt in mundo, ut puta per furtum aut per
periuria acquisitas divitias Diabolus dat. Non ergo Diabolus quibus
vult divitias dare potest, sed his qui volunt ab illo recipere.
Remigius. Miranda etiam est Diaboli dementia. Illi promittebat
dare regna terrena qui suis fidelibus dat regna caelestia, et gloriam
mundi ei qui est caelestis gloriae dominus. Ambrosius super Lucam.
Habet autem ambitio domesticum periculum: ut enim dominetur aliis
prius servit, curvatur obsequio ut honore dominetur, et dum vult esse
sublimior fit remissior. Unde aperte subditur si cadens adoraveris
me. Glossa. Ecce antiqua Diaboli superbia. Sicut enim in
principio voluit se similem Deo facere, ita nunc volebat divinum sibi
usurpare cultum, dicens si cadens adoraveris me. Ergo qui adoraturus
est Diabolum, ante corruit. Sequitur tunc dicit ei Iesus: vade,
Satana. Chrysostomus super Matth. In quo finem tentandi Diabolo
ponit, ne progrediatur ulterius tentans. Hieronymus. Non autem, ut
plerique putant, eadem Satanas et Petrus condemnantur sententia.
Petro enim dicitur: vade retro me, Satana, idest sequere me qui
contrarius es meae voluntati; huic autem dicitur vade, Satana; et
non ei dicitur retro, ut subaudiatur: vade in ignem aeternum qui
paratus est tibi et Angelis tuis. Remigius. Vel, secundum alia
exempla: vade retro, idest, reminiscere, recordare in quanta gloria
conditus fuisti et in quantam miseriam cecidisti. Chrysostomus super
Matth. Videndum autem quia Christus cum passus fuisset tentationis
iniuriam, dicente sibi Diabolo si filius Dei es, mitte te deorsum,
non est turbatus neque Diabolum increpavit. Nunc autem quando
Diabolus usurpavit sibi Dei honorem, exasperatus est, et repulit eum
dicens vade, Satana, ut nos illius discamus exemplo nostras quidem
iniurias magnanimiter sustinere, Dei autem iniurias nec usque ad
auditum sufferre, quoniam in propriis iniuriis esse quempiam patientem
laudabile est, iniurias autem Dei dissimulare nimis est impium.
Hieronymus. Dicens autem Diabolus salvatori si cadens adoraveris
me, e contrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat dominum et
Deum suum. Augustinus contra sermonem Arianorum. Unde sequitur
scriptum est enim: dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies.
Unus dominus Deus noster est ipsa Trinitas, cui soli servitutem
pietatis iure debemus. Augustinus de Civ. Dei. Nomine autem
servitutis, cultus Deo debitus intelligitur: latriam quippe nostri,
ubicumque sanctarum Scripturarum positum est, interpretati sunt
servitutem; sed ea servitus quae debetur hominibus, secundum quam
praecepit apostolus servos dominis suis subditos esse debere, Graece
nuncupari solet dulia; latria vero aut semper, aut tam frequenter ut
pene semper, ea servitus dicitur quae pertinet ad colendum Deum.
Chrysostomus super Matth. Diabolus autem, sicut, rationabiliter
intelligi potest, non quasi obediens praecepto recessit, sed divinitas
Christi et spiritus sanctus qui erat in eo excussit inde Diabolum;
unde sequitur tunc reliquit eum Diabolus. Quod ad nostram proficit
consolationem, quia non tamdiu homines Dei Diabolus tentat quamdiu
vult, sed quamdiu Christus permittit. Etsi permittit eum paulisper
tentare, tamen repellit propter infirmam naturam. Augustinus de
Civ. Dei. Post tentationem vero sancti Angeli spiritibus immundis
metuendi domino ministrabant, et per hoc magis magisque innotescebat
Daemonibus quantus esset; unde sequitur et ecce Angeli accesserunt et
ministrabant ei. Chrysostomus super Matth. Non autem dixit:
descendentes Angeli, ut ostendat quia semper ad ministerium eius erant
in terris, sed tunc praecipiente domino recesserunt ab eo, ut locus
Diabolo adversus Christum daretur, ne forte videns Angelos circa eum
non appropinquaret ad eum. In quibus autem rebus illi ministrabant
scire non possumus: utrum ad sanationes infirmitatum, an ad
correctiones animarum, an ad effugationem Daemonum, quae omnia per
Angelos facit, unde eis facientibus ipse facere videtur; tamen
manifestum est quod non propter necessitatem impotentiae eius ei
ministrabant, sed propter honorem potestatis ipsius: non enim dicitur
quod adiuvent eum, sed quod ministrent. Gregorius in Evang. Ex his
autem unius personae utraque natura ostenditur: quia et homo est quem
Diabolus tentat, et idem ipse Deus est cui ab Angelis ministratur.
Chrysostomus super Matth. Nunc breviter perstringamus quid
significent Christi tentationes. Ieiunium est abstinentia rei malae,
esuries est desiderium eius, usus eius est panis. Qui ergo peccatum
sibi convertit ad usum, lapidem convertit in panem. Respondeat ergo
Diabolo persuadenti, quia non in solo usu illius rei vivit homo, sed
in observantia mandatorum Dei. Quando vero quis inflatus fuerit quasi
sanctus, ductus est quasi super templum, et quando aestimaverit se
consistere in sanctimoniae summitate, positus est supra pinnaculum
templi. Et haec tentatio sequitur primam, quia victoria tentationis
gloriationem operatur et fit causa iactantiae. Sed vide quod Christus
ieiunium ultro susceperit. Super templum autem Diabolus eum duxit,
ut tu ad abstinentiam laudabilem sponte procedas; extolli autem ad
fastigium sanctitatis non acquiescas; fuge exaltationem cordis et non
patieris ruinam. Ascensio autem montis est processio ad altitudinem
divitiarum et gloriae huius mundi quae de superbia cordis descendit.
Cum ergo volueris dives fieri, quod est ascendere in montem, incipis
cogitare de divitiis et honoribus acquirendis, et tunc princeps mundi
gloriam regni sui tibi ostendit. Tertio loco providet tibi causas, ut
si volueris illa consequi, servias ei negligens iustitiam Dei.
Hilarius in Matth. Victo autem a nobis calcatoque Diaboli capite,
Angelorum ministeria et virtutum in nos caelestium officia non defutura
ostenditur. Augustinus de Cons. Evang. Lucas has tentationes non
eodem ordine persecutus est; unde incertum est quid prius factum sit:
utrum regna terrae prius demonstrata sint et postea in pinnaculum templi
levatus sit, an e converso; nihil tamen ad rem, dum omnia facta esse
manifestum sit. Glossa. Sed quod dicit Lucas magis videtur secundum
historiam esse, sed Matthaeus has refert tentationes secundum hoc quod
in Adam factae sunt.
|
|