|
Rabanus. Postquam Matthaeus de quadraginta dierum ieiunio et de
tentatione Christi et de Angelorum ministerio narravit, continuo
subiecit dicens cum autem audisset Iesus quia Ioannes traditus esset.
Chrysostomus super Matth. Sine dubio a Deo, quia in virum sanctum
nemo potest aliquid nisi tradiderit eum Deus. Sequitur secessit in
Galilaeam, scilicet de Iudaea, ut passionem suam opportuno tempori
reservaret, deinde ut nobis fugiendi periculum daret exemplum.
Chrysostomus in Matth. Non enim accusabile est non proicere seipsum
in periculum, sed incidentem non stare viriliter. Recedit etiam de
Iudaea, Iudaicam invidiam mitigans, simul quidem prophetiam complens
et magistros orbis terrarum piscari studens, qui in Galilaea
morabantur. Attende etiam qualiter ad gentes abiturus a Iudaeis
accepit causam: etenim cum praecursorem in vincula misissent,
impellunt Iesum transire ad Galilaeam gentium. Glossa. Ut autem
refert Lucas, venit Nazareth, ubi erat nutritus, et ibi intravit in
synagogam, ubi legit et dixit multa, propter quae voluerunt eum
praecipitare de monte; et tunc descendit Capharnaum; unde modo ait
Matthaeus et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit
Capharnaum. Hieronymus. Nazareth est in Galilaea vicus iuxta
montem Thabor; Capharnaum est oppidum in Galilaea gentium iuxta
stagnum Genesareth; et ideo dicit maritima. Glossa. Addit etiam in
finibus Zabulon et Nephthalim, ubi prima captivitas Hebraeorum fuit
ab Assyriis. Ubi ergo prima legis oblivio est, ibi prima Evangelii
praedicatio, ut de loco quasi medio difflueret ad gentes et Iudaeos.
Remigius. Reliquit autem unam, scilicet Nazareth, ut praedicando
et miracula faciendo plures illuminaret; in quo facto reliquit
praedicatoribus exemplum, ut eo tempore et illis in locis studeant
praedicare, quando multis prodesse possunt. Sequitur ut adimpleretur
quod dictum est per Isaiam prophetam: terra Zabulon et terra
Nephthalim et cetera. In prophetia ita habetur: primo tempore
alleviata est terra Zabulon et terra Nephthalim, et novissimo
aggravata est via maris, trans Iordanem, Galilaeae gentium.
Hieronymus super Isaiam. Dicitur autem primo tempore alleviata esse
ab onere peccatorum, quia in regionibus duarum tribuum, primum
salvator Evangelium praedicavit, novissimo vero tempore aggravata est
fides eorum, plurimis Iudaeorum in errore permanentibus. Mare autem
hic lacum appellat Genesareth, qui Iordane influente efficitur, in
cuius litore Capharnaum et Tiberias et Bethsaida et Corozaim sitae
sunt, in qua maxime regione Christus praedicavit. Vel, secundum
Hebraeos in Christum credentes, hae duae tribus Zabulon et
Nephthalim ab Assyriis captae sunt, et Galilaea deserta est, quam
propheta dicit esse alleviatam, eo quod peccata populi sustineret; sed
postea reliquae tribus, quae habitabant trans Iordanem et in
Samaria, ductae sunt in captivitatem et hoc, inquiunt, Scriptura
nunc dicit, quod regio, cuius populus primum captivatus est, ipsa
primum lucem praedicantis viderit Christi. Vel, secundum
Nazaraeos, adveniente Christo, primo terra Zabulon et Nephtalim
est Pharisaeorum erroribus liberata, postea per Evangelium apostoli
Pauli ingravata est, idest multiplicata praedicatio in terminos
gentium. Glossa. Hic autem in Evangelio diversi nominativi ad idem
verbum reducuntur; ita et terra Zabulon et terra Nephthalim, quae
est via maris, quae est trans Iordanem, scilicet populus Galilaeae
gentium, qui ambulabat in tenebris. Hieronymus in Lib. de locis
Hebr. Nota autem, quod duae Galilaeae sunt: una quae dicitur
Iudaeorum, et alia quae dicitur gentium. Divisa est enim tempore
Salomonis, qui dedit viginti civitates in Galilaea Hyram regi
Tyri, quae pars dicta est postea Galilaea gentium; reliqua
Iudaeorum. Vel legendum est trans Iordanem Galilaeae gentium,
ita, inquam, ut populus, qui vel sedebat vel ambulabat in tenebris,
lucem viderit, nequaquam parvam, ut aliorum prophetarum, sed magnam,
scilicet illius qui in Evangelio loquitur: ego sum lux mundi. Et qui
habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Inter mortem
et umbram mortis hoc interesse puto, quod mors eorum est qui cum
operibus mortis ad Inferos perrexerunt; umbra autem mortis eorum est
qui dum peccant, nondum de hac vita egressi sunt: possunt enim, si
voluerint, agere poenitentiam. Chrysostomus super Matth. Vel in
regione umbrae mortis sedebant gentiles, quia colebant idola et
Daemones. Iudaei autem, qui legis opera faciebant, in tenebris
erant quia Dei iustitia nondum erat eis manifesta. Chrysostomus in
Matth. Ut autem discas quod neque lumen neque tenebras sensibiles
ait, de lumine dixit lumen magnum, quod alibi dicitur lumen verum;
tenebras autem exponens nominavit umbram mortis. Deinde monstrans quod
non ipsi quaerentes invenerunt, sed Deus ipsis apparuit, dixit quod
lumen ortum est et effulsit: non enim prius ipsi ad lumen cucurrerunt,
etenim in ultimis malis homines erant ante Christi praesentiam: neque
enim ambulabant in tenebris, sed sedebant; quod signum erat quia non
sperabant liberari; sicut enim nescientes quo oporteret progredi, ita
comprehensi a tenebris sedebant, iam non potentes stare. Tenebras
autem vocat hic errorem et impietatem. Rabanus. Allegorice autem
Ioannes est vox praecedens verbum et alii prophetae. Postquam autem
propheta cessavit et ligatus est, accessit verbum complens quod
praedicaverat vox, idest propheta. Et secessit in Galilaeam, idest
de figuris ad veritatem. Vel in Galilaeam, idest in Ecclesiam, ubi
est transmigratio de vitiis ad virtutes. Nazareth interpretatur flos,
Capharnaum villa pulcherrima. Reliquit ergo florem figurarum, quo
fructus Evangelii significabatur et venit in Ecclesiam, quae est
Christi virtutibus pulchra. Et maritima est, quia iuxta fluctus
saeculi posita, quotidie tunditur procellis persecutionum. Inter
Zabulon et Nephthalim sita est, idest Iudaeis communis et gentibus.
Zabulon enim habitaculum fortitudinis dicitur: quia apostoli, qui de
Iudaea electi sunt, fortes fuerunt. Nephthalim dilagatio, quia
gentium Ecclesia per orbem dilatata est. Augustinus de Cons.
Evang. Ioannes autem Evangelista, priusquam iret Iesus in
Galilaeam, dicit de Petro et Andrea et Nathanaele, et de miraculo
in Cana Galilaeae; quae omnia ceteri Evangelistae praetermiserunt,
id contexentes suis narrationibus quod Iesus reversus sit in
Galilaeam; unde intelligitur fuisse interpositos aliquos dies, quibus
illa de discipulis gesta sunt quae interponuntur a Ioanne. Remigius.
Sed illud solertius attendendum est, quare Ioannes dicat dominum
iisse in Galilaeam antequam Ioannes missus fuisset in carcerem. Nam
post vinum de aqua factum et descensum eius in Capharnaum et post
ascensum eius in Ierusalem, dicitur in Evangelio Ioannis, quod
rediit in Iudaeam et baptizabat, et nondum erat missus Ioannes in
carcerem. Hic autem dicitur, quod postquam traditus fuit Ioannes,
secessit in Galilaeam; et hoc quidem dicit Marcus. Non autem debet
hoc contrarium videri: nam Ioannes primum adventum domini in
Galilaeam descripsit, qui scilicet fuit ante incarcerationem
Ioannis. Sed et de secundo adventu alibi facit mentionem, cum ait
quod Iesus reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam; et de hoc
tantum secundo adventu in Galilaeam, qui scilicet fuit post
incarcerationem Ioannis, alii Evangelistae dicunt. Eusebius Hist.
Eccl. Ioannem enim tradunt usque ad ultimum pene vitae suae tempus
absque ullius Scripturae indiciis Evangelium praedicasse; sed cum
trium Evangeliorum ad ipsum notitia pervenisset, probasse quidem
veritatem dictorum, deesse tamen vidit aliqua, et maxime quae primo
praedicationis suae tempore dominus gesserat. Certum est enim, quod
in aliis tribus Evangeliis haec videntur sola contineri quae in eo
gesta sunt anno quo Ioannes Baptista vel inclusus est in carcerem vel
punitus. Matthaeus enim post tentationem Christi continuo subiecit
audiens autem quia Ioannes traditus esset; et Marcus similiter.
Lucas vero priusquam aliquid de actibus Christi referret, dicit quod
Herodes conclusit Ioannem in carcerem. Rogatus est ergo Ioannes
apostolus, ut ea quae praeterierant priores ante traditionem Ioannis,
salvatoris gesta conscriberet: et ideo dicit in Evangelio suo: hoc
fecit initium signorum Iesus.
|
|