|
Chrysostomus super Matth. Ille debet Christi iustitiam praedicare
qui ventri suo contradicere potest, qui saeculi istius bona contemnit,
qui vanam gloriam non desiderat. Et ideo dicitur exinde coepit Iesus
praedicare, idest ex quo tentatus, famem vicit in deserto, avaritiam
sprevit in monte, vanam gloriam repercussit in templo. Vel exinde
coepit praedicare, ex quo traditus est Ioannes: nam si praedicante
Ioanne praedicare coepisset, vilem reddidisset Ioannem, et
inveniretur praedicatio Ioannis esse superflua quantum ad istius
doctrinam, sicut si uno tempore sol cum Lucifero oriatur, gratiam
Luciferi celat. Chrysostomus in Matth. Ideo etiam non praedicavit
donec Ioannes in carcerem mitteretur, ne ex hoc multitudo
scinderetur; propter quod etiam Ioannes nullum fecit signum, ut per
miracula omnes traherentur ad Christum. Rabanus. In hoc etiam docet
ne quis ab inferiori persona sermonem contemnat; unde apostolus: si
cui sedenti revelatum fuerit, prior taceat. Chrysostomus super
Matth. Sapienter autem inde praedicationis suae sumpsit initium, non
ut conculcet Ioannis doctrinam, sed ut magis confirmet, et testem eum
verum fuisse demonstret. Hieronymus. In quo etiam ostendit se
eiusdem esse Dei filium, cuius ille fuerat propheta, et ideo dicit
poenitentiam agite. Chrysostomus super Matth. Non enim statim
iustitiam praedicavit quam omnes cognoscebant, sed poenitentiam, qua
omnes indigebant. Quis ergo ausus est dicere: volo bonus esse, et
non possum? Poenitentia enim correctio est voluntatis; et si vos mala
non terrent, ut scilicet poenitentiam agatis, saltem bona delectent;
unde sequitur appropinquavit enim regnum caelorum, idest beatitudo
regni caelestis; ac si dicat: parate vos per poenitentiam, quia
appropinquavit tempus mercedis aeternae. Remigius. Et notandum,
quia non dicit: appropinquavit regnum Chananaeorum aut Iebuzaeorum,
sed regnum caelorum. Lex enim promittebat bona temporalia, sed
dominus regna caelestia. Chrysostomus in Matth. Considerandum
etiam, quod in hac praedicatione nihil de seipso manifeste
praedicabat, quod interim conveniens erat, quia nondum de eo decentem
habebant opinionem. Incipiens etiam, nihil grave et onerosum dixit,
sicut Ioannes dixerat securim exscindendae arbori imminentem, et
huiusmodi; sed in principio benigna proposuit, regnum caelorum
evangelizans. Hieronymus. Mystice autem: Ioanne tradito,
Christus incipit praedicare, quia desinente lege, consequenter oritur
Evangelium.
|
|