|
Chrysostomus super Matth. Antequam Christus aliquid dicat vel
faciat, vocat apostolos, ut nihil illos lateat nec verborum Christi
nec operum, ut postmodum fiducialiter dicere possint: non possumus
quae vidimus et audivimus non loqui. Hinc est quod dicitur ambulans
Iesus iuxta mare Galilaeae. Rabanus. Mare Galilaeae idem est quod
stagnum Genesareth, mare Tiberiadis et lacus salinarum. Glossa.
Decenter autem per piscatoria vadit loca, piscatores piscaturus; unde
sequitur vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et
Andream fratrem eius. Remigius. Vidit autem non tam corporaliter
quam spiritualiter ad corda eorum respiciens. Chrysostomus in Matth.
In mediis autem operationibus existentes eos vocavit, monstrans quod
omnibus occupationibus sequelam suam praeponere oportet; unde sequitur
mittentes retia in mare, quod quidem eorum officio congruebat; propter
quod sequitur erant enim piscatores. Augustinus de Verb. Dom. Non
enim elegit reges aut senatores aut philosophos aut oratores, immo
elegit plebeios, pauperes et indoctos piscatores. Augustinus super
Ioann. Si enim doctus eligeretur, fortassis ideo se diceret
electum, quia doctrina eius eligi meruit. Dominus autem noster Iesus
Christus volens superborum frangere cervices, non quaesivit per
oratorem piscatorem, sed de piscatore lucratus imperatorem. Magnus
Cyprianus orator, sed prius Petrus piscator. Chrysostomus super
Matth. Futurae etiam dignitatis gratiam artificii opera
prophetabant: nam sicut qui retia iactat in aquam, nescit quos pisces
comprehensurus est, sic doctor, quando divini sermonis retia super
populum iactat, nescit qui sunt accessuri ad Deum. Sed quoscumque
Deus excitaverit, illi adhaerent eius doctrinae. Remigius. De his
autem piscatoribus loquitur dominus per Ieremiam dicens: mittam in vos
piscatores meos et piscabuntur vos. Unde et hic subditur venite post
me. Glossa. Non tam pedibus, quam affectu et imitatione. Et
faciam vos fieri piscatores hominum. Chrysostomus super Matth.
Idest doctores; ut cum rete verbi Dei comprehendatis homines de mundo
tempestuoso et periculoso ubi homines non ambulant, sed feruntur, quia
Diabolus cum delectatione compellit eos in mala, ubi alterutrum
homines se comedunt, sicut pisces fortiores devorant iuniores - ut
translati vivant in terra, corporis Christi membra facti. Gregorius
in Evang. Nulla autem Petrus et Andreas Christum miracula facere
viderant, nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant, et
tamen ad unum domini praeceptum, hoc quod possidere videbantur, obliti
sunt; unde sequitur at illi continuo, relictis retibus, secuti sunt
eum. In quo affectum debemus potius pensare quam censum. Multum enim
reliquit qui sibi nihil retinuit, multum dimisit qui cum re possessa et
concupiscentiis renuntiavit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt
quanta a non sequentibus concupisci potuerunt. Exteriora enim nostra
domino quantumlibet parva sufficiunt, nec perpendit quantum in eius
sacrificio, sed ex quanto proferatur. Aestimationem quippe pretii
regnum Dei non habet, sed tantum valet quantum habes. Chrysostomus
super Matth. Non autem praedicti discipuli secuti sunt Christum,
doctoris cupientes honorem, sed operis lucrum: sciebant enim quam
pretiosa est anima hominis, quam grata est apud Deum salus ipsius et
quanta est merces. Chrysostomus in Matth. Tantae igitur promissioni
crediderunt, et per sermones quibus sunt capti, crediderunt se alios
posse piscari. Chrysostomus super Matth. Haec igitur cupientes,
secuti sunt, omnibus relictis; in quo nos docuerunt quia nemo potest
terrena possidere et perfecte ad caelestia pervenire. Glossa. In his
ergo datum est exemplum illis qui censum deserunt pro Christi amore.
Subditur autem exemplum eorum qui etiam carnales affectus pro Deo
postponunt; unde dicitur et procedens inde, vidit alios duos. Nota,
quia vocat binos et binos, sicut alibi legitur quod misit eos binos et
binos ad praedicandum. Gregorius in Evang. Quatenus hic nobis
tacitus innuat, quia qui caritatem erga alterum non habet,
praedicationis officium suscipere nullatenus debet. Duo enim sunt
praecepta caritatis, et minus quam inter duos caritas haberi non
potest. Chrysostomus super Matth. Super caritatem etiam
fraternitatis Ecclesiae recte posuit fundamenta, ut ex radicibus
caritatis exuberans quasi humor ascendat in ramos; et hoc super
naturalem caritatem, ut non solum per gratiam, sed etiam per naturam
ipsa caritas firmior habeatur; unde dicit fratres: sic enim fecit
Deus et in veteri testamento, super Moysen et Aaron fratres, ponens
aedificationis initium. Quoniam autem abundantior est gratia novi
testamenti quam veteris, ideo primum populum aedificavit super unam
fraternitatem, hunc autem super duas. Iacobum, inquit, Zebedaei,
et Ioannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes
retia sua, quod est maximae paupertatis indicium: vetera enim
reficiebant qui nova unde emerent non habebant. Et quod ad maiorem
pietatem eorum pertinet, in tanta paupertate sic patri suo
succurrebant, ut secum eum baiularent, in navi, non ut ille istos
adiuvaret in opere, sed ut isti illum consolarentur sua praesentia.
Chrysostomus in Matth. Non parva autem est hic demonstratio
virtutis, inopiam facile ferre, ex iustis nutriri laboribus,
colligari invicem amoris virtute, patrem inopem habere secum et in eius
obsequio laborare. Chrysostomus super Matth. Aestimare autem primos
velociores ad praedicandum, quia retia mittebant, istos autem quasi
pigriores quia adhuc retia componebant, non sumus ausi, quia
differentiam eorum cognoscere solius est Christi. Forte ergo illi
propter Petrum dicti sunt mittentes retia, qui praedicavit
Evangelium, sed non composuit; isti autem propter Ioannem
componentes, qui Evangelium composuit. Sequitur et vocavit eos:
erant enim habitatione cives, dilectione concordes, artificio pares,
fraternitatis coniuncti pietate. Ideo simul vocavit eos, ne tot bonis
coniunctos dissimilis vocatio separaret. Chrysostomus in Matth.
Vocando autem nihil eis promisit, sicut prioribus; obedientia enim
eorum qui praevenerant, viam eis ad credendum praeparaverat. Sed et
multa de ipso audierant, scilicet tamquam familiares et consanguinitate
coniuncti. Sequitur illi autem, relictis retibus et patre, secuti
sunt eum. Chrysostomus super Matth. Tria enim sunt quae relinquere
debet qui venit ad Christum: actus carnales, qui per retia
piscationis significantur; substantiam mundialem, quae per navem; et
parentes, qui per patrem. Reliquerunt ergo navem, ut fierent
ecclesiasticae navis gubernatores; reliquerunt retia, ut non pisces
afferrent ad civitatem terrenam, sed homines ad caelestem; reliquerunt
unum patrem, ut spirituales patres omnium fierent. Hilarius in
Matth. Eis igitur artem et patriam domum relinquentibus, docemur,
Christum secuturi, et saecularis vitae sollicitudine et paternae domus
consuetudine non teneri. Remigius. Mystice autem per mare designatur
iste mundus, propter amaritudinem et fluctuationem. Galilaea autem
interpretatur volubilis, sive rota, et significat mundi
volubilitatem. Ambulavit igitur Iesus iuxta mare dum ad nos per
incarnationem venit: quia non carnem peccati, sed similitudinem carnis
peccati suscepit ex virgine. Per duos fratres duo populi designantur
qui ab uno Deo patre creati sunt, quos vidit quando eos misericorditer
respexit. Per Petrum enim, qui interpretatur agnoscens, et dicitur
Simon, idest obediens, designatur Iudaicus populus, qui per legem
Deum agnovit et praeceptis eius obedivit; per Andream, qui
interpretatur virilis sive decorus, intelligitur gentilis populus qui
post agnitionem Dei viriliter in fide permansit. Nos populum vocavit
quando praedicatores in mundum misit, dicens venite post me, idest
relinquite deceptorem et sequimini creatorem. De utroque etiam populo
facti sunt hominum piscatores, idest praedicatores. Relictis autem
navibus, idest carnalibus desideriis, et retibus, idest mundi
cupiditatibus, secuti sunt Christum. Per Iacobum etiam intelligitur
Iudaicus populus, qui per cognitionem Dei Diabolum supplantavit;
per Ioannem gentilis populus, qui sola gratia salvatus est.
Zebedaeus autem, quem relinquunt, et interpretatur fugitivus sive
labens, significat mundum qui transit et Diabolum qui de caelis lapsus
est. Per Petrum etiam et Andream mittentes retia in mare,
designantur illi qui in prima aetate, dum de navi corporis sui mittunt
retia carnalis concupiscentiae in mare huius saeculi, vocantur a
domino. Per Iacobum et Ioannem reficientes retia designantur illi
qui post peccata ante adversitates veniunt ad Christum recuperantes
quae perdiderunt. Rabanus. Duae naves duas Ecclesias figurant: eam
quae ex circumcisione, et eam quae ex praeputio vocata est. Quilibet
etiam fidelis fit Simon, Deo obediendo; Petrus, peccatum suum
agnoscendo; Andreas, viriliter labores patiendo; Iacobus, vitia
supplantando. Glossa. Et Ioannes, ut totum gratiae Dei
adscribat. Et ideo quarta tantum vocatio ponitur, per quos
praedicatores Dei a quatuor mundi partibus vocatos signetur. Hilarius
in Matth. Vel in hoc futurorum Evangelistarum numerus figuratur.
Remigius. Per hoc etiam quatuor virtutes principales designantur:
prudentia enim refertur ad Petrum, propter divinam cognitionem;
iustitia ad Andream, propter operum virilitatem; fortitudo ad
Iacobum, propter Diaboli supplantationem; temperantia ad Ioannem,
propter divinae gratiae effectum. Augustinus de Cons. Evang. Sane
movere potest quomodo Ioannes dicat non in Galilaea, sed iuxta
Iordanem Andream secutum esse dominum cum alio cuius nomen tacetur;
deinde Petrum ab illo nomen accepisse; ceteri autem tres Evangelistae
de piscatione vocatos eos dicunt, satis inter se convenienter, maxime
Matthaeus et Marcus; nam Lucas Andream non nominat, qui tantum
intelligitur in eadem navi fuisse. Hoc etiam videtur distare quod
tantum Petro a domino dictum esse commemorat Lucas: ex hoc iam
homines eris capiens quod Matthaeus et Marcus ambobus dixisse
narrant. Sed potuit prius Petro dici secundum Lucam, et ambobus
postea secundum alios duos. Sed quod de Ioanne diximus, diligenter
considerandum est, cum et locorum plurimum intersit et temporis et
ipsius vocationis. Sed intelligendum est, Petrum et Andream non sic
vidisse dominum iuxta Iordanem ut ei iam inseparabiliter inhaererent,
sed tantum cognovisse quis esset, et eum miratos ad propria remeasse.
Forte autem quod praetermiserat recapitulat, quia sine ulla
consequentis temporis differentia dicit ambulans autem iuxta mare.
Quaeri etiam potest quomodo binos et binos seorsum eos vocaverit,
sicut narrat Matthaeus et Marcus, cum Lucas dicat Iacobum et
Ioannem tamquam socios Petri ad adiuvandum vocatos fuisse, et simul
subductis ad terram navibus Christum secutos? Unde intelligendum est
hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, et eos ad capturam piscium
ex more remeasse: non enim erat dictum Petro quod pisces nunquam esset
capturus, cum post resurrectionem hoc fecerit, sed quod homines esset
capturus; postea hoc factum est quod Matthaeus et Marcus narrant:
non enim subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi secuti sunt
eum, sed tamquam iubentem ut sequerentur.
|
|