|
Chrysostomus super Matth. Omnis rex pugnaturus contra adversarium,
prius congregat exercitum, et sic vadit ad pugnam; sic et dominus
contra Diabolum pugnaturus, prius congregavit apostolos, et sic
coepit Evangelium praedicare; unde sequitur et circuibat Iesus.
Remigius. In quo doctorum vita instruitur: ut enim non sint pigri,
docentur per hoc quod dicitur circuibat Iesus. Chrysostomus super
Matth. Quia enim illi ut debiles ad medicum venire non poterant,
ipse sicut studiosus medicus circuibat graviter aegrotantes. Et
dominus quidem circuibat singulas regiones; qui autem sunt unius
regionis pastores considerando debent circuire populi singulas
passiones, ut ad remedium passionis eorum aliquod medicamentum in
Ecclesia proferatur. Remigius (Rabanus in hoc loco id habet). Ut
autem non sint acceptores personarum docentur praedicatores per hoc quod
subiungitur totam Galilaeam. Ut autem vacui non discurrant, docentur
per hoc quod subditur docens. Ut autem non paucis, sed multis
prodesse studeant, monentur per hoc quod sequitur in synagogis.
Chrysostomus in Matth. Hinc quoque Iudaeos docebat, quod nec esset
Dei adversarius nec animarum seductor, sed quod patri consentiens
advenisset. Remigius. Ut autem non errores neque fabulas, sed
salutaria praedicent, docentur per hoc quod subditur praedicans
Evangelium regni. Distat autem inter docens et praedicans: docens
enim refertur ad praesentia, praedicans ad futura: docebat enim de
praesentibus mandatis, praedicabat de futuris promissis. Chrysostomus
super Matth. Vel docebat iustitias naturales, quas scilicet ratio
naturalis docet: ut castitatem, humilitatem, et huiusmodi, quas per
seipsos omnes bona esse intelligunt: de quibus necessaria est
doctrina, non tantum propter manifestationem eorum, quantum propter
excitationem cordis. Praevalentibus enim delectationibus carnalibus,
scientia iustitiae naturalis quasi in oblivionem deducta obdormit. Cum
ergo coepit doctor reprehendere carnalia mala, eius doctrina non novam
scientiam introducit, sed oblitam commonefacit. Praedicabat autem
Evangelium annuntiando bona, quae antiqui manifeste nec audierant, ut
beatitudinem caelestem, mortuorum resurrectionem, et huiusmodi. Vel
docebat interpretando prophetias de ipso: Evangelium praedicabat
denuntiando in se bona futura. Remigius. Ut autem doctores doctrinam
suam virtutibus commendare studeant, docentur per hoc quod subditur
sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. Infirmitas
quidem est corporum, languor autem animarum. Chrysostomus super
Matth. Vel per languorem, animae aliquam passionem intelligimus, ut
avaritiam, libidinem, et huiusmodi; per infirmitatem autem
infidelitatem, per quam aliquis infirmatur in fide. Vel per languores
intelliguntur graviores corporis passiones, per infirmitates autem
leviores. Sicut autem passiones corporales divinitatis virtute
sanabat, sic spirituales verbo pietatis. Primo autem docet et postea
sanat; propter duo: primo, quia praemittitur quod magis necessarium
est: verba enim pietatis aedificant animam, non miracula; deinde quia
verba per miracula commendantur, et non e converso. Chrysostomus in
Matth. Considerandum autem, quod quando novum fit aliquid, ac
politicae cuiusdam introductio, signa Deus facere consuevit praestans
suae potentiae pignora his qui legem eius accepturi sunt. Sic cum
hominem facturus esset, prius mundum creavit, ac tum demum facto
homini legem in Paradiso dedit; et cum sancto Noe legem positurus
esset, magna utique mirabilia monstravit; sed et Iudaeis quidem, cum
legem laturus esset prius prodigia magna ostendit, ac tum demum eis
praecepta legis imposuit. Ita hic sublimem quamdam vivendi
introducturus disciplinam, auctoritatem mandatis suis praestruxit
claritate signorum: quia enim aeternum regnum, quod praedicabat, non
apparebat, ex his quae videntur, etiam illud quod nondum apparebat,
manifestum fecit. Glossa. Sed quia praedicatores debent habere bonum
testimonium ab his qui foris sunt, ne, si vita despicitur,
praedicatio contemnatur, subditur et abiit opinio eius in totam
Syriam. Rabanus. Syria est omnis regio ab Euphrate usque ad mare
magnum, a Cappadocia usque ad Aegyptum, in qua est provincia
Palaestina, in qua habitant Iudaei. Chrysostomus in Matth.
Intende autem moderationem Evangelistae, quia non unumquemque nobis
enarrat curatorum, sed brevibus verbis copiositatem transcurrit
signorum; unde sequitur et obtulerunt ei omnes male habentes.
Remigius. Per quos varias vult intelligi infirmitates, sed
leviores. Cum vero dicit variis languoribus et tormentis
comprehensos, illos vult intelligi de quibus subinfertur et qui
Daemonia habebant. Glossa. Languor diuturnus est; tormentum est
morbus acutus, ut dolor lateris, et huiusmodi; qui autem Daemonia
habebant, sunt qui a Daemonibus vexabantur. Remigius. Lunatici
enim dicti sunt a luna, quae dum menstruis temporibus crescit et
decrescit, ipsi vexantur. Hieronymus. Daemones enim observantes
lunaria tempora, creaturam infamare cupiebant, ut in creatorem
blasphemiae redundarent. Augustinus de Civ. Dei. Illiciuntur
tamen Daemones ad inhabitandum per creaturas (quas non ipsi, sed
Deus condidit) delectabilibus pro sua diversitate diversis, non ut
animalia cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi
congruunt. Rabanus. Paralytici autem sunt corpore dissoluti:
paralysis enim Graece, Latine dicitur dissolutio. Sequitur et
curavit eos. Chrysostomus super Matth. Cum in quibusdam locis
dicatur: multos curavit, hic simpliciter dicitur et curavit eos,
signans quod omnes curavit, sicut et novitius medicus intrans
civitatem, omnes ad se venientes curat propter suam opinionem
commendandam. Chrysostomus in Matth. A nullo autem eorum fidem
exquisivit, quoniam nondum virtutis suae demonstrationem dederat, et
illi e longinquo venientes et aegros adducentes, non parvam ostenderant
fidem. Sequitur et secutae sunt eum turbae multae. Rabanus. Quae
quadripartitae sunt alii propter caeleste magisterium, ut discipuli;
alii ob curationem infirmitatum; alii sola fama et curiositate,
volentes experiri an verum esset quod dicebatur; alii per invidiam,
volentes eum in aliquo capere et accusare. Mystice autem Syria
interpretatur elata, Galilaea volubilis vel rota, idest Diabolus et
mundus, qui et superbus est et ad ima semper rotatur; in quo fama
Christi per praedicationem innotuit: daemoniaci enim sunt
idololatrae; lunatici, instabiles; paralytici, pigri et dissoluti.
Glossa. Turbae autem quae sequuntur dominum, sunt de Ecclesia,
quae spiritualiter est Galilaea transmigrans ad virtutes; et
Decapolis decem praecepta servans; et Hierosolyma et Iudaea, quam
visio pacis et confessio illustrat; et trans Iordanem, quia Baptismo
transito, terram promissionis intrat. Remigius. Vel sequitur
dominum de Galilaea, idest de volubilitate mundi, et Decapoli, quae
est regio decem urbium, et significat Decalogi transgressores, et de
Hierosolyma, quia scilicet prius innoxia pace detinebatur, et de
Iudaea, idest de confessione diabolica, et de trans Iordanem, qui
prius erant in Paganismo constituti, sed transeuntes per aquam
Baptismi venerunt ad Christum.
|
|