|
Chrysostomus super Matth. Omnis artifex secundum professionem suam,
opportunitatem operis videns gaudet: carpentarius enim si viderit
arborem bonam, concupiscit eam praecidere ad opus artificii sui; et
sacerdos, cum viderit Ecclesiam plenam, gaudet animus eius et
delectatur ut doceat. Sic et dominus videns magnam congregationem
populi, excitatus est ad docendum; unde dicit: videns autem turbas
Iesus, ascendit in montem. Augustinus de Cons. Evang. Vel hic
potest videri multas turbas vitare voluisse, et ob hoc ascendisse in
montem ut solis discipulis loqueretur. Chrysostomus in Matth. Per
hoc autem quod non in civitate et foro, sed in monte et solitudine
sedit, erudivit nos nihil ad ostentationem facere, et a tumultibus
ascendere, et praecipue cum philosophandum est ac de rebus seriis
disserendum. Remigius. Hoc enim sciendum est, quod tria refugia
legitur dominus habuisse: navim, montem et desertum; ad quorum
alterum, quotiescumque a turbis opprimebatur, conscendebat.
Hieronymus in Matth. Nonnulli autem simpliciorum fratrum putant
dominum ea quae sequuntur in oliveti monte docuisse; quod nequaquam ita
est: ex praecedentibus enim et sequentibus in Galilaea monstratur
locus, quem putamus esse vel Thabor, vel quemlibet alium montem
excelsum. Chrysostomus super Matth. Ascendit autem in montem:
primo quidem ut impleret prophetiam Isaiae dicentis: super montem
ascende tu; deinde ut ostendat quoniam in altitudine spiritalium
virtutum consistere debet qui docet Dei iustitiam, pariter et qui
audit: nemo enim potest in valle stare et de monte loqui. Si in terra
stas, de terra loquere; si autem de caelo loqueris, in caelo
consiste. Vel ascendit in montem, ut ostendat quod omnis qui vult
discere mysteria veritatis, in montem Ecclesiae debet ascendere; de
quo propheta: mons Dei, mons pinguis. Hilarius in Matth. Vel
ascendit in montem, quia in paternae maiestatis celsitudine positus,
caelestis vitae praecepta constituit. Augustinus de Serm. Dom.
Vel ascendit in montem, ut significet, quia minora erant praecepta
iustitiae quae a Deo data sunt per prophetas populo Iudaeorum, quem
timore adhuc alligari oportebat; per filium autem suum maiora populo
quem caritate iam convenerat liberari. Sequitur et cum sedisset,
accesserunt ad eum discipuli eius. Hieronymus. Ideo autem non
stans, sed sedens, loquitur, quia non poterant eum intelligere in sua
maiestate fulgentem. Augustinus de Serm. Dom. Vel quod sedens
docebat, pertinet ad dignitatem magistri. Accesserunt autem ad eum
discipuli eius, ut audiendis verbis illius hi essent etiam corpore
viciniores qui praeceptis implendis animo appropinquabant. Rabanus.
Mystice autem sessio domini, incarnatio eius est: quia nisi dominus
incarnatus esset, humanum genus ad eum accedere non potuisset.
Augustinus de Cons. Evang. Movet autem quod Matthaeus in monte
dicit hunc habitum esse sermonem a domino sedente; Lucas autem in loco
campestri a domino stante. Haec igitur diversitas facit videri alium
fuisse illum, alium istum. Qui enim prohibet Christum quaedam alibi
repetere quae ante iam dixerat, aut iterum facere quae ante iam
fecerat? Quamquam etiam possit illud occurrere: in aliqua
excellentiori parte montis primo cum solis discipulis dominum fuisse,
quando ex eis duodecim elegit; deinde cum eis descendisse non de
monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, idest, in
aliquam aequalitatem quae in latere montis erat et multos capere
poterat, atque ibi stetisse donec ad eum turbae congregarentur; ac
postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius, atque ita
illis ceterisque turbis praesentibus, unum habuisse sermonem, quem
Matthaeus Lucasque narrant diverso narrandi modo, sed eadem veritate
rerum. Gregorius Moralium. Sublimia autem praecepta domino in monte
dicturo praemittitur aperiens os suum, docebat eos, qui dudum
aperuerat ora prophetarum. Remigius. Ubicumque autem legitur dominus
aperuisse os, inspiciendum est, quia magna sunt quae sequuntur.
Augustinus de Serm. Dom. Vel dicit aperiens os suum, ut ipsa mora
commendet aliquanto longiorem futurum esse sermonem. Chrysostomus in
Matth. Vel hoc dicit, ut discas quoniam nunc quidem docebat os
aperiens in loquendo, nunc autem vocem, quae est ab operibus,
emittens. Augustinus. Si quis autem pie sobrieque consideravit,
inveniet in hoc sermone, quantum ad mores opportunos pertinet,
perfectum vitae Christianae modum; unde sic ipse sermo concluditur:
omnis qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro
sapienti. Augustinus de Civ. Dei. Nulla autem est causa
philosophandi, nisi finis boni; quod autem beatum facit, ipse est
finis boni. Et ideo a beatitudine incipit dicens beati pauperes
spiritu. Augustinus de Serm. Dom. Praesumptio quidem spiritus,
audaciam et superbiam significat. Vulgo etiam magnum spiritum superbi
habere dicuntur, et recte, nam spiritus ventus vocatur; qui vero
nesciat superbos inflatos dici, quasi vento distentos? Quapropter
recte hic intelliguntur pauperes spiritu humiles et timentes Deum,
idest non habentes inflantem spiritum. Chrysostomus in Matth. Vel
spiritum hic elationem et animum dicit: quia enim sunt multi humiles
nolentes, rerum necessitate coacti, non est laus; unde illos
beatificat qui se ex electione humiliant. Ideo autem hic incipit
radicitus evellens superbiam, quia haec fuit radix et fons malitiae
universae; contra quam ponit humilitatem, velut quoddam stabile
fundamentum; qua subiecta, cum stabilitate alia superaedificantur;
hac autem destructa, pereunt quaecumque congregaveris bona.
Chrysostomus super Matth. Ideo autem dixit manifeste beati humiles
spiritu, ut sic humiles ostendat, ut semper adiutorium Dei sint
mendicantes; unde in Graeco dicitur beati ptochi, mendici, vel
egeni. Sunt enim multi naturaliter humiles, et non ex fide, qui non
pulsant adiutorium Dei; sed solum qui secundum fidem sunt humiles.
Chrysostomus in Matth. Vel quia pauperes spiritu hic dicit
formidantes et trementes Dei iussiones, quomodo dominus per Isaiam
commendat. Quid autem amplius quam simpliciter humiles? Humilium
enim hic quidem mediocriter est, hic autem superabundanter.
Augustinus de Serm. Dom. Superbi ergo appetant regna terrarum;
sed humilium est regnum caelorum. Chrysostomus super Matth. Nam
sicut cetera vitia deponunt ad Inferos, maxime tamen superbia, sic et
omnes virtutes inducunt in regnum caelorum, maxime tamen humilitas,
quia proprium est ut qui se humiliat exaltetur. Hieronymus. Vel
beati pauperes spiritu, qui scilicet propter spiritum sanctum
voluntarie sunt pauperes. Ambrosius de Offic. Inde autem incipit
beatitudo iudicio divino, ubi aerumna aestimatur humana. Glossa.
Pauperibus autem in praesenti convenienter promittuntur divitiae
caeli.
|
|