|
Chrysostomus in Matth. Quoniam sublimia praecepta apostolis dederat
et multo quam in lege veteri maiora, ne turbarentur, ac dicerent:
quonam modo haec implere poterimus? Eos laudum admixtione permulcet,
dicens vos estis sal terrae, per quod ostendit quam necessario ista
praecipiat. Non enim pro vestra, inquit, salute tantummodo, aut pro
una solum gente, sed pro universo prorsus orbe haec vobis doctrina
committitur. Proinde non oportet vos adulari atque palpare, sed e
contrario salis instar mordicare. Quod si homines mordendo ac
perstringendo, male audieritis, gaudete: hoc enim salis est opus,
laxa quaeque mordicare atque restringere. Sic itaque aliorum
maledictio nihil vobis afferet incommodi; sed vestrae potius firmitatis
testimonium est. Hilarius in Matth. Est autem hic proprietas
quaerenda dictorum, quam et apostolorum officium et ipsius salis natura
monstrabit. Hoc igitur in omnem usum humani generis effectum
incorruptionem corporibus, quibus fuerit aspersum, impertit, et ad
omnem sensum conditi saporis aptissimum est. Apostoli autem sunt rerum
caelestium praedicatores et aeternitatis velut salitores, merito sal
terrae nuncupati, quia per virtutem doctrinae quasi salientes,
aeternitati corpora servant. Remigius. Sal etiam, per aquam et
ardorem solis et flatum venti in naturam alteram commutatur; sic et
apostolici viri per aquam Baptismi et ardorem dilectionis et flatum
spiritus sancti in spiritalem regenerationem commutati sunt. Sapientia
etiam caelestis, per apostolos praedicata, exsiccat humores carnalium
operum, aufert foetorem et putredinem malae conversationis et vermem
libidinosae cogitationis et illum de quo dicit propheta: vermis eorum
non moritur. Remigius. Sunt apostoli sal terrae, idest hominum
terrenorum, qui amando terram, terra vocantur. Hieronymus. Vel
apostoli sal terrae appellantur, quia per illos universum hominum
conditur genus. Chrysostomus super Matth. Doctor enim cum fuerit
omnibus praedictis virtutibus ornatus, tunc est quasi optimum sal, et
totus populus de illo conditur videndo eum et audiendo. Remigius. Et
sciendum, quia nullum sacrificium offerebatur Deo in veteri testamento
nisi prius condiretur sale: quia nullus potest laudabile sacrificium
Deo offerre absque sapore caelestis sapientiae. Hilarius. Verum
quia conversioni homo subiacet, ideo apostolos sal terrae nuncupatos
monet in traditae sibi potestatis virtute persistere, cum subdit quod
si sal evanuerit, in quo salietur? Hieronymus. Idest si doctor
erraverit, a quo alio doctore emendabitur? Augustinus de Serm.
Dom. Et si vos, per quos condiendi sunt populi, metu persecutionum
temporalium, amiseritis regna caelorum, qui erunt homines per quos a
vobis error auferatur? Alia littera habet si sal infatuatum fuerit,
ostendens fatuos esse iudicandos qui temporalium bonorum vel copiam
sectantes vel inopiam metuentes amittunt aeterna, quae nec dari possunt
ab hominibus nec auferri. Hilarius (ut supra). Si autem doctores
infatuati nil saliant, et ipsi sensu accepti saporis amisso vivificare
non possunt corrupta, redduntur inutiles; unde sequitur ad nihilum
valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
Hieronymus. Exemplum de agricultura sumptum est. Sal enim ut in
condimentum ciborum et ad siccandas carnes necessarium est, ita alium
usum non habet. Certe legimus in Scripturis urbes quasdam ira
victorum sale seminatas, ut germen nullum in ipsis oriretur. Glossa.
Postquam ergo illi qui capita sunt aliorum, defecerint, nulli usui
apti sunt, nisi ad hoc ut mittantur foras ab officio docendi.
Hilarius (ut supra). Vel etiam de Ecclesiae promptuariis
proiecti, pedibus incedentium conterantur. Augustinus de Serm.
Dom. Non autem calcatur ab hominibus qui patitur persecutionem, sed
qui persecutionem timendo infatuatur. Calcari enim non potest nisi
inferior; inferior autem non est qui quamvis corpore multa in terra
sustineat, corde tamen in caelo fixus est.
|
|