|
Chrysostomus super Matth. Sicut doctores propter bonam
conversationem sunt sal quo populus conditur, ita propter verbum
doctrinae sunt lux qua ignorantes illuminantur. Prius autem est bene
vivere quam bene docere; et ideo postquam apostolos dixerat sal,
consequenter vocat eos lucem, dicens vos estis lux mundi. Vel quia
sal in eo statu tenet rem ne ad deterius mutetur, lux ad melius
perducit illustrando. Propter quod apostoli dicti sunt prius sal
propter Iudaeos et propter populum Christianum, a quibus Deus
cognoscitur, quos servant in Dei scientia; lux autem propter gentes
quas ad scientiae lumen perducunt. Augustinus de Serm. Dom.
Oportet autem hic mundum non caelum et terram, sed homines qui sunt in
mundo, intelligi, vel qui diligunt mundum, quibus illuminandis
apostoli missi sunt. Hilarius in Matth. Natura enim luminis est ut
lucem, quocumque circumferatur, emittat, illatumque aedibus tenebras
interimat, luce dominante. Igitur mundus extra cognitionem Dei
positus, obscuris tenebatur ignorantiae tenebris, cui per apostolos
scientiae lumen invehitur, et cognitio Dei claret, et de parvis eorum
corpusculis, quocumque incesserint, lux tenebris ministratur.
Remigius. Sicut autem sol dirigit radios suos, ita et dominus, qui
est sol iustitiae, direxit apostolos suos ad effugandas humani generis
tenebras. Chrysostomus in Matth. Intellige autem quam magna eis
promittit, ut qui in regione propria cogniti non erant, ad fines orbis
terrarum eorum veniret fama. Nec persecutiones quas praedixerat, eos
potuerunt occultare, sed propter hoc magis praeclari redduntur.
Hieronymus. Ne autem apostoli abscondantur ob metum, sed tota
libertate se prodant, docet eos fiduciam praedicandi, cum consequenter
dicit non potest civitas abscondi supra montem posita. Chrysostomus in
Matth. Per hoc etiam eos docet esse sollicitos de propria vita,
quasi in oculis omnium positos, sicut civitas quae est supra montem
posita, vel lucerna supra candelabrum lucens. Chrysostomus super
Matth. Haec autem civitas Ecclesia sanctorum est, de qua dicitur:
gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Cives eius sunt omnes
fideles, de quibus apostolus: vos estis cives sanctorum. Haec ergo
civitas posita est supra montem Christum, de quo Daniel: lapis
abscissus sine manibus factus est mons magnus. Augustinus de Serm.
Dom. Vel posita est supra montem, idest supra magnam iustitiam,
quam significat mons, in quo disputat dominus. Chrysostomus super
Matth. Non potest ergo civitas abscondi posita supra montem, etiam
si ipsa voluerit: mons enim qui eam portat, facit eam omnibus
manifestam; sic et apostoli et sacerdotes, qui fundati sunt in
Christo, non possunt esse absconditi etiam si voluerint, quia
Christus eos manifestat. Hilarius in Matth. Vel civitatem, carnem
quam assumpserat nuncupat, quia in eo per naturam suscepti corporis,
quaedam humani generis congregatio continetur, et nos per consortium
carnis suae sumus habitatio civitatis. Abscondi ergo non potest, quia
in altitudine positus celsitudinis Dei, admiratione operum suorum
offertur omnibus contemplandus. Chrysostomus super Matth. Quare
autem sanctos suos Christus manifestet et non sinat eos esse
absconditos, per alteram comparationem ostendit, cum subditur neque
accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum.
Chrysostomus in Matth. Vel per hoc quod dixit non potest civitas
abscondi, demonstravit suam virtutem; in hoc autem quod subdit neque
accendunt lucernam, eos inducit ad liberam praedicationem, ac si
diceret: ego quidem lucernam accendi; ut vero perseveret ardens,
vestri erit studii, non solum propter vos, sed propter alios qui
illuminabuntur, sed et propter gloriam Dei. Chrysostomus super
Matth. Lucerna est verbum divinum, de quo dictum est: lucerna
pedibus meis verbum tuum. Accendentes lucernam sunt pater et filius et
spiritus sanctus. Augustinus de Serm. Dom. Quid autem putamus
dictum esse et ponunt eam sub modio? Ut occultatio tantum lucernae
accipienda sit (tanquam si diceret: nemo accendit lucernam et occultat
eam), an aliquid etiam modius significat, ut hoc sit ponere lucernam
sub modio, superiora facere corporis commoda quam praedicationem
veritatis? Sub modio ergo lucernam ponit quisquis lucem doctrinae
bonae commodis temporalibus obscurat et tegit. Et bene modius dicitur
res corporalis, sive propter retributionem mensurae, quia ea quisquis
recipit quae gessit in corpore, sive quia temporalia bona, quae
corpore peraguntur, circa dierum mensuram, quam significat modius,
inchoantur, et transeunt; aeterna vero et spiritualia nullo tali fine
coercentur. Super candelabrum autem lucernam ponit qui corpus suum
ministerio verbi subiicit, ut superior sit praedicatio veritatis et
inferior servitus corporis: per ipsam enim corporis servitutem
excelsior lucet doctrina, dum per vocem et ceteros corporis motus in
bonis operibus insinuatur discentibus. Chrysostomus super Matth.
Vel modii sunt homines mundiales: quoniam sicut modii desuper quidem
vacui sunt, subtus autem pleni, sic omnes mundi amatores in rebus
spiritualibus insensati sunt, in terrenis autem sapientes; et ideo
quasi modius verbum Dei tenet absconditum, quando propter aliquam
causam terrenam verbum Dei non est ausus palam proloqui, nec fidei
veritatem. Candelabrum est Ecclesia, quae baiulat verbum vitae, et
omnis ecclesiasticus vir. Hilarius. Vel synagogam dominus modio
comparavit, quae susceptos fructus intra se tantum receptans, certum
modium dimensae observantiae continebat. Ambrosius super Lucam. Et
ideo nemo fidem suam intra mensuram legis includat, sed ad Ecclesiam
conferat, in qua septiformis spiritus relucet gratia. Beda. Vel
ipse Christus accendit lucernam, qui testam humanae naturae flamma
suae divinitatis implevit, quam nec credentibus abscondere, nec modio
supponere, hoc est sub mensura legis includere, vel intra unius gentis
terminos noluit cohibere. Candelabrum Ecclesiam dicit, cui lucernam
superposuit, quia nostris in frontibus fidem suae incarnationis
affixit. Hilarius in Matth. Vel lucerna Christi ponitur in
candelabro, idest in ligno per passionem suspensa, quae lumen aeternum
est in Ecclesia habitantibus praebitura; et ideo dicit ut luceat
omnibus qui in domo sunt. Augustinus de Serm. Dom. Si quis enim
domum vult accipere Ecclesiam, non est absurdum. Vel domus est ipse
mundus, propter id quod superius ait vos estis lux mundi. Hilarius
(ut supra). Tali etiam lumine monet fulgere apostolos, ut ex
admiratione operis eorum Deo laus impartiatur; unde sequitur sic
luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona.
Chrysostomus super Matth. Idest sic illuminate docentes ut non
vestra tantum audiant verba, sed et opera videant; et quos
illuminaveritis per verbum quasi lux, condiatis per exemplum quasi
sal. Per illos autem doctores qui docent et faciunt magnificatur
Deus, nam disciplina domini ex moribus familiae demonstratur; et ideo
sequitur et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Augustinus
de Serm. Dom. Si tantummodo diceret ut videant opera vestra bona,
finem constituisse videretur in laudibus hominum, quas quaerunt
hypocritae; sed addidit et glorificent patrem vestrum qui in caelis
est, ut hoc ipsum quod homo per bona opera placet hominibus, non ibi
finem constituat, sed referat ad laudem Dei, et propterea placeat
hominibus ut in illo glorificetur Deus. Hilarius. Non quod ab
hominibus oporteat gloriam quaerere, sed ut dissimulantibus nobis,
opus nostrum his inter quos vivimus, in honorem Dei eluceat.
|
|