|
Glossa. Postquam hortatus est audientes ut se praeparent ad omnia
sustinenda pro iustitia, et non absconderent quod accepturi erant, sed
ea benevolentia discerent, ut ceteros docerent, incipit eos informare
qui doceant, tamquam si quaereretur: quid est hoc quod non vis
abscondi, pro quo iubes omnia tolerari? Numquid aliquid dicturus es
extra ea quae in lege sunt scripta? Ideo inquit nolite autem putare
quoniam veni solvere legem aut prophetas. Chrysostomus super Matth.
Quod propter duas causas dicit: primum ut discipulos his verbis ad
suum provocaret exemplum; ut sicut ipse omnem legem adimplebat, sic et
illi studerent implere. Denique futurum erat ut calumniarentur eum
Iudaei, quasi legem solventem; unde priusquam incurrat calumniam,
calumniae satisfacit, ne putaretur sic venisse ut simpliciter legem
praedicaret, sicut prophetae fecerant. Remigius. Duo dixit: negat
venisse se solvere, et affirmat venisse se implere: et ideo addit non
enim veni legem solvere, sed implere. Augustinus de Serm. Dom.
In hac autem sententia duplex est sensus: nam adimplere legem aut est
addendo aliquid quod minus habet, aut faciendo quod habet.
Chrysostomus in Matth. Implevit igitur Christus prophetas complendo
omnia quae per eos de ipso fuerant dicta; legem autem, primo quidem
nihil transgrediendo legalium, secundo iustificando per fidem quod lex
per litteram facere non valebat. Augustinus contra Faustum. Demum
etiam, quia sub gratia positis in hac mortali vita difficile erat
implere quod in lege scriptum est: non concupisces, ille per carnis
suae sacrificium sacerdos effectus impetrat nobis indulgentiam; etiam
hinc adimplens legem, ut quod per nostram infirmitatem minus possumus,
per illius perfectionem curetur, cuius capitis membra effecti sumus.
Puto etiam sic esse accipiendum quod dicitur non veni legem solvere,
sed adimplere; his videlicet additamentis, quae vel ad expositionem
pertinent antiquarum sententiarum, vel ad conversationem in eis.
Aperuit enim dominus, etiam iniquum motum ad nocendum fratri, in
homicidii genere deputari. Maluit etiam nos dominus non iurantes non
recedere a vero, quam verum iurantes appropinquare periurio. Sed
cur, o Manichaei, legem non accipitis et prophetas, cum Christus
eos se non venisse solvere dixerit, sed adimplere? Ad hoc respondet
Faustus haereticus: quis hoc testatur dixisse Iesum? Matthaeus.
Quomodo ergo Ioannes non id testatur, qui fuit in monte; Matthaeus
hoc scripsit, qui postquam Iesus descendit de monte, secutus est
eum? Ad hoc Augustinus respondet: si nemo de Christo vera dixit
nisi qui vidit eum vel audivit, hodie de eo vera dicit nullus. Cur
ergo ex ore Ioannis non potuit vera Matthaeus audire de Christo, si
ex libro Ioannis possumus vera loqui de eo nos tanto tempore post
nati? Hinc enim non solum Matthaei, sed etiam Lucae ac Marci
Evangelium, et non impari auctoritate, receptum est. Huc accedit,
quia et ipse dominus potuit narrare Matthaeo quod egerat, antequam eum
vocasset. Aperte autem dicite non vos credere Evangelio; nam qui in
Evangelio non nisi quod vultis creditis, vobis potius quam Evangelio
creditis. Item Faustus. Probemus et Matthaeum hoc non scripsisse,
sed alium, nescio quem, sub nomine eius. Quid enim dicit? Cum
transisset Iesus, vidit sedentem hominem ad telonium, Matthaeum
nomine. Et quis ergo scribens de seipso dicat: vidit hominem, et non
vidit me? Ad quod Augustinus: ita Matthaeus de se, tamquam de alio
scripsit, sicut et Ioannes fecit dicens: conversus Petrus vidit
alium discipulum quem diligebat Iesus manifestum est enim hunc morem
fuisse scriptorum cum gesta narrarent. Item Faustus. Quid quod
etiam ex ipso sermone quo praecepit non putare quia venerit legem
solvere, magis intelligi datur quia solveret? Neque enim nihil tale
eo faciente Iudaei suspicari hoc possent. Ad quod Augustinus. Hoc
quidem valde infirmum est: non enim negamus Iudaeis non
intelligentibus videri potuisse Christum destructorem esse legis et
prophetarum. Item Faustus. Quid quod etiam lex et prophetae nec
adimpletione gaudent, cum in Deuteronomio dicatur: haec praecepta
quae mando tibi observabis, nec addas quicquam eis nec minuas? Ad
quod Augustinus: non intelligit Faustus quid sit legem implere, cum
hoc de verborum adiectione putat accipiendum. Plenitudo enim legis
caritas est, quam dominus dedit mittendo fidelibus spiritum sanctum.
Impletur ergo lex, vel cum fiunt quae ibi praecepta sunt, vel cum
exhibentur quae ibi prophetata sunt. Item Faustus. Quod novum
testamentum Iesum condidisse fatemur, quid aliud quam destructionem
fatemur veteris testamenti? Ad quod Augustinus: in veteri testamento
figurae erant futurorum, quas rebus per Christum praesentatis auferri
oportebat, ut eo ipso lex et prophetae implerentur, in quibus scriptum
est daturum Deum novum testamentum. Item Faustus. Hoc igitur si
dixit Christus, aut aliud significans dixit, aut (quod absit)
mentiens dixit, aut omnino nec dixit. Sed Iesum quidem mentitum
fuisse nullus dicat; ac per hoc aliter dictum est, aut nec omnino
dictum est. Me quidem iam adversus capituli huius necessitudinem
Manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis quae
ex salvatoris nomine leguntur scripta, passim credere persuasit. Esse
enim multa zizania, quae in contagium boni seminis Scripturis bene
omnibus noctivagus quidam seminator insparsit. Ad quod Augustinus:
Manichaeus docuit impiam perversitatem, ut ex Evangelio quod haeresim
tuam non impedit hoc accipias, quod autem impedit non accipias. Nos
autem docuit apostolus piam provisionem: ut quisquis nobis
annuntiaverit praeter id quod accepimus, anathema sit. Dominus autem
exposuit quid sint zizania, non aliqua falsa veris Scripturis
immissa, sicut tu interpretaris, sed homines filios maligni. Item
Faustus. Cum te Iudaeus interpellabit, cur legis et prophetarum
praecepta non serves, quae Christus dixit non se venisse solvere, sed
adimplere, cogeris aut vanae superstitioni succumbere, aut capitulum
profiteri falsum, aut te Christi negare discipulum. Ad quod
Augustinus: nullas ex hoc capitulo Catholici patiuntur angustias,
quasi legis et prophetarum praecepta non servent, quia caritatem Dei
et proximi habent, in quibus praeceptis pendet lex et prophetae. Et
quaecumque ibi rebus gestis vel sacramentorum celebrationibus vel
locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et Ecclesia
compleri cognoscunt. Unde nec vanae superstitioni succumbimus, nec
istud Evangelii capitulum falsum esse dicimus, nec Christi discipulos
nos negamus. Qui ergo dicit: si Christus legem et prophetas non
solvisset, illa sacramenta legis et prophetarum in Christianorum
celebrationibus permanerent, potest dicere: si Christus legem et
prophetas non solvisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus,
resurrecturus; cum ideo magis hoc non solverit sed adimpleverit, quia
iam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa
sacramenta quodammodo personabant; sed annuntiatur quod natus sit,
passus sit, resurrexit, quod haec sacramenta, quae a Christianis
aguntur, iam personant. Patet ergo quanto errore delirent qui
putant, signis sacramentisque mutatis, etiam res ipsas esse diversas,
quas ritus propheticus pronuntiavit promissas, et evangelicus
demonstrat impletas. Item Faustus. Quaerendum est si hoc Christus
dixit, cur dixerit: utrum nec compalpandi Iudaeorum furoris causa,
qui sancta sua ab eo conculcari videntes, nec audiendum quidem eum
existimabant; aut ut nos, qui ei credebamus ex gentibus, instrueret
legis subire iugum. Si autem haec non ei fuit causa dicendi, illa
debet esse quam dixit; nec ipsum mentitus est. Sunt enim tria genera
legum: unum Hebraeorum, quod peccati ac mortis Paulus appellat;
aliud gentium, quod naturale vocat, dicens: gentes naturaliter, quae
legis sunt, faciunt; tertium est veritatis, de qua dixit: lex
spiritus vitae. Item prophetae: alii sunt Iudaeorum, de quibus
notum est; alii gentium, de quibus Paulus dicit: dixit quidam
proprius eorum propheta; alii veritatis, de quibus Iesus dicit:
mitto ad vos sapientes et prophetas. Et quidem si observationes
Hebraicas adimpletionis gratia protulisset, dubium non erat quin de
Iudaeorum lege et prophetis dixisset; ubi vero sola recenset
antiquiora praecepta, idest non occides, non moechaberis, quae olim
promulgata fuerant per Henoch et Seth et ceteros iustos, cui non
videatur hoc eum dixisse de veritatis lege et prophetis? Ubi vero
Iudaeorum quaedam visus est nominasse, penitus eradicavit,
praecipiendo contraria: ut est illud: oculum pro oculo, dentem pro
dente. Ad quod Augustinus: manifestum est quam legem et quos
prophetas Christus non venerit solvere, sed implere. Ipsa enim est
lex quae per Moysen data est. Non autem, sicut Faustus opinatur,
quaedam dominus adimplevit, quae ab antiquis iustis iam dicta erant
ante legem Moysi, sicut non occides, quaedam vero solvit, quae
propria videbantur legis Hebraeorum. Nos enim dicimus, et haec pro
tempore bene fuisse tunc instituta, et nunc a Christo non soluta, sed
adimpleta, ut patebit per singula. Hoc etiam non intelligebant qui in
ea perversitate manserunt ut gentes cogerent iudaizare, haeretici
scilicet qui Nazaraei dicuntur. Chrysostomus super Matth. Quoniam
vero omnia quae ab initio mundi usque ad finem erant futura, mystice
erant prophetata in lege, ne videatur aliquid eorum quae fiunt non
antea cognovisse, propterea dicit: non potest fieri ut transeat caelum
et terra, donec omnia quae in lege prophetata sunt, rebus ipsis
fuerint adimpleta; et hoc est quod dicit amen quippe dico vobis, donec
transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a
lege, donec omnia fiant. Remigius. Amen, Hebraeus sermo est, et
Latine dicitur vere, fideliter, sive fiat. Duabus autem de causis
hoc sermone utitur dominus: sive propter duritiam illorum qui tardi
erant ad credendum, sive propter credentes, ut profundius attenderent
ea quae sequuntur. Hilarius in Matth. Per hoc autem quod ait donec
transeat caelum et terra, caelum quidem et terram maxima elementa non
arbitramur esse solvenda. Remigius. Permanebunt enim essentialiter,
sed transibunt per renovationem. Augustinus de Serm. Dom. Per hoc
autem quod ait iota unum, aut unus apex non transibit a lege, nihil
potest aliud intelligi nisi vehemens expressio perfectionis, quae per
litteras singulas demonstrata est; inter quas litteras iota minor est
ceteris, quia uno ductu fit; apex etiam est ipsius aliqua in summo
particula. Quibus verbis ostendit in lege ad effectum et minima
quaeque perduci. Rabanus. Apte quoque Graecum iota, et non iod
Hebraeum posuit, quia iota in numero, decem significat, et
Decalogum legis enumerat, cuius quidem apex et perfectio est
Evangelium. Chrysostomus super Matth. Si autem ingenuus homo vel
in vili mendacio inventus fuerit, erubescit, et vir sapiens verbum
quod dixit, non relinquit in vacuum, quomodo verba divina sine exitu
vacua poterant permanere? Unde concludit qui ergo solverit unum de
mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in
regno caelorum. Puto autem quod ipse dominus manifeste hoc respondit,
quae sunt minima mandata monstrans, dicendo si quis solverit unum de
mandatis istis minimis, id est quae modo dicturus sum. Chrysostomus
in Matth. Non enim pro veteribus legibus hoc dixit, sed pro his quae
ipse erat praecepturus; quae quidem minima vocat, licet magna. Sicut
enim multoties de se humilia locutus est, ita et de suis praeceptis
humiliter loquitur. Vel aliter. Chrysostomus super Matth. Mandata
Moysi in actu facilia sunt: non occides, non adulterabis; ipsa enim
criminis magnitudo voluntatem faciendi repercutit; et ideo in
remuneratione modica sunt, in peccato autem magna. Mandata autem
Christi, idest: non irascaris, non concupiscas, in actu difficilia
sunt; et ideo in remuneratione magna, in peccato autem minima.
Minima igitur dicit ista Christi mandata: non irascaris, non
concupiscas; ergo illi qui levia peccata committunt, minimi sunt in
regno Dei; idest qui iratus fuerit, et grande peccatum non fecerit,
a poena quidem securus est, scilicet damnationis aeternae; non tamen
est in gloria, scilicet quam consequuntur illi qui etiam haec minima
implent. Augustinus de Serm. Dom. Vel e converso illa quae
praecepta sunt in lege, dicuntur minima; quae autem Christus dicturus
est, sunt maxima. Mandata autem minima significantur per unum iota et
unum apicem. Qui ergo solverit, et docuerit sic, idest secundum quod
solvit, minimus vocabitur in regno caelorum. Et fortasse ideo non
erit, quia ibi nisi magni esse non possunt. Glossa. Solvere autem
est non agere quod recte quis intelligit, vel non intelligere quae
depravavit, aut minuere integritatem superadditionis Christi.
Chrysostomus in Matth. Vel cum audieris minimum in regno caelorum,
nihil suspicare quam supplicium et Gehennam. Regnum enim consuevit
dicere non solum regni utilitatem, sed tempus resurrectionis, et
adventum Christi terribilem. Gregorius in Evang. Vel per regnum
caelorum Ecclesia intelligenda est, in qua doctor qui solvit
mandatum, minimus vocatur, quia cuius vita despicitur, restat ut eius
praedicatio contemnatur. Hilarius in Matth. Vel minima dicit domini
passionem et crucem: quae si quis tamquam erubescenda non
confitebitur, erit minimus, idest novissimus, ac pene nullus;
confitenti vero magnam in caelo vocationis gloriam pollicetur; unde
sequitur qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno
caelorum. Hieronymus. Suggillat in hoc Pharisaeos, qui contemptis
mandatis Dei, statuebant proprias traditiones, quod non eis prosit
doctrina in populo, si vel parvum quod in lege est destruant.
Possumus autem et aliter intelligere: quod magistri eruditio, etiam
si parvo peccato obnoxia sit, deducat eum de gradu maximo; nec prosit
docere iustitiam quam minima culpa destruit; beatitudoque perfecta
sit, quae sermone docueris, opere complere. Augustinus de Serm.
Dom. Vel aliter. Qui solverit illa minima, scilicet praecepta
legis, et sic docuerit, minimus vocabitur; qui autem fecerit, illa
minima, et sic docuerit non iam magnus habendus est, sed tamen, non
tam minimus quam ille qui solvit. Ut autem sit magnus, facere debet
et docere quae Christus docet.
|
|