|
Hilarius in Matth. Pulcherrimo ingressu opus legis coepit excedere,
aditum in caelum apostolis, nisi iustitiam Pharisaeorum anteissent,
denuntians non futurum; et hoc est quod dicit dico enim vobis.
Chrysostomus in Matth. Iustitiam autem hic dicit universalem
virtutem. Intende autem gratiae additamentum: discipulos enim suos
adhuc rudes magistris qui in veteri testamento erant, vult esse
meliores. Scribas autem ac Pharisaeos non dixit iniquos, quia non
dixisset eos habere iustitiam. Vide etiam quoniam hic vetus
testamentum confirmat, comparationem faciens eius ad novum: plus enim
et minus eiusdem generis est. Scribarum autem et Pharisaeorum
iustitiae sunt mandata Moysi; superimpletiones autem istorum
mandatorum sunt mandata Christi. Hoc est ergo quod dicit: nisi quis
supra legis mandata, etiam haec mea praecepta, quae apud illos minima
existimabantur, impleverit, non intrabit in regnum caelorum: quoniam
illa de poena liberant, quae scilicet transgressoribus legis debetur,
non autem in regnum inducunt; haec autem et de poena liberant, et in
regnum inducunt. Cum autem sit idem solvere minima mandata, et non
custodire, quare supra de solvente dicit quod minimus vocabitur in
regno Dei, hic autem de non conservante: non introibit in regnum
caelorum? Sed vide quia minimum esse in regno idem est quod non
intrare in regnum. Esse autem aliquem in regno non est regnare cum
Christo, sed esse tantum in populo Christi; tamquam si dicat de
solvente, quod inter Christianos quidem erit, tamen minimus
Christianus. Qui autem intrat in regnum, fit particeps regni cum
Christo. Consequenter et iste qui non intrat in regnum caelorum,
gloriam quidem non habebit cum Christo, erit tamen in regno caelorum,
idest in numero eorum super quos Christus caelorum rex regnat.
Augustinus de Civ. Dei. Vel aliter. Nisi abundaverit iustitia
vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, idest super eos qui
solvunt quod docent, quia de iis alibi dictum est: dicunt enim et non
faciunt; ac si dicat: nisi ita abundaverit iustitia vestra, ut vos
non solvatis, sed faciatis potius quod docetis, non intrabitis in
regnum caelorum. Alio ergo modo intelligendum est regnum caelorum ubi
ambo sunt, et ille scilicet qui solvit quod docet, et ille qui facit,
sed minimus ille, iste magnus: quod quidem regnum caelorum est
Ecclesia praesens. Alio autem modo regnum caelorum dicitur quo non
intrat nisi ille qui facit, et hoc est Ecclesia qualis in futuro
erit. Augustinus contra Faustum. Hoc autem nomen regnum caelorum,
quod tam crebro nominat dominus, nescio utrum in libris veteris
testamenti quisquam inveniat; proprie enim pertinet ad revelationem
novi testamenti quod ori eius etiam nominandum servabatur quem regem ad
regendum servos suos vetus testamentum praefigurabat. Hic ergo finis,
quo praecepta referenda sunt, occultus erat in veteri testamento,
quamvis secundum eum etiam tunc viverent sancti, qui futuram eius
revelationem videbant. Glossa. Vel hoc quod dicit nisi abundaverit,
referendum est ad intellectum Pharisaeorum et Scribarum, non ad
continentiam veteris testamenti. Augustinus contra Faustum. Pene
enim omnia quae monuit vel praecepit dominus, ubi adiungebat ego autem
dico vobis, inveniuntur et in illis veteribus libris. Sed quia non
intelligebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, aperuit
dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere
deputari; unde subdit audistis quia dictum est antiquis: non occides.
Chrysostomus super Matth. Volens Christus ostendere quia ipse est
Deus, qui aliquando locutus est in lege et qui nunc mandat in gratia,
illud mandatum quod ponitur in lege, ante omnia, scilicet
prohibitiva, quae sunt contra proximum, et nunc ponit in principio
mandatorum suorum. Augustinus de Civ. Dei. Non autem quod
audivimus non occides, virgultum vellere nefas ducimus, secundum
Manichaeorum errorem, nec de irrationabilibus animalibus dictum
intelligimus, quia iustissima ordinatione creatoris, vita et mors
eorum nostris usibus subditur. Unde restat quod de homine intelligamus
quod dictum est non occides: non alterum, ergo nec te; neque enim qui
se occidit, aliud quam hominem occidit. Nequaquam autem contra hoc
praeceptum fecerunt qui auctore Deo bella gesserunt, ac personam
gerentes publicae potestatis iustissimae rationis imperio sceleratos
morte punierunt. Et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis
crimine, verum etiam laudatus est nomine pietatis, quod voluit filium
obedienter occidere. Hi ergo excipiuntur quos Deus occidi iubet sive
lege data, sive ad personam pro tempore expressa iussione: non autem
ipse occidit qui ministerium dat iubenti, sicut adminiculum gladio
utenti; nec Samson aliter excusatur, quod seipsum cum hostibus ruina
domus oppressit, nisi quod latenter spiritus hoc iusserat, qui per
illum miracula faciebat. Chrysostomus in Matth. Per hoc autem quod
dicit dictum est antiquis, ostendit multum tempus esse ex quo mandatum
hoc acceperant. Hoc ergo dicit, ut auditores ad sublimiora progredi
praecepta cunctantes acrius incitet; ut si quispiam doctor dicat puero
negligenti: nescis iam quantum temporis syllabarum meditatione
consumpseris? Et ideo subdit ego autem dico vobis, quoniam omnis qui
irascitur fratri suo, reus erit iudicio. In quo considera
legislatoris potestatem: nullus enim antiquorum prophetarum ita locutus
est, sed sic: haec dicit dominus, quia illi ut servi ea quae sunt
domini annuntiabant, hic autem ut filius ea quae sunt patris, quae
etiam sua sunt; et illi conservis praedicabant, hic autem suis servis
legem ponebat. Augustinus de Civ. Dei. Duae quidem sunt
sententiae philosophorum de animi passionibus. Stoicis enim non placet
huiusmodi passiones cadere in sapientem; Peripatetici vero has
passiones in sapientem cadere dicunt, sed moderatas, rationique
subiectas; sicut cum ita praebetur misericordia ut iustitia
conservetur. In disciplina autem Christiana non tam quaeritur utrum
prius animus irascatur aut tristetur, sed unde. Chrysostomus super
Matth. Qui enim sine causa irascitur, reus erit; qui vero cum
causa, non erit reus: nam si ira non fuerit, nec doctrina proficit
nec iudicia stant nec crimina compescuntur. Itaque qui cum causa non
irascitur, peccat; patientia enim irrationabilis vitia seminat,
negligentiam nutrit, et non solum malos, sed etiam bonos invitat ad
malum. Hieronymus. In quibusdam ergo codicibus additur sine causa;
ceterum in veris definita sententia est: et ira penitus tollitur. Si
enim iubemur orare pro persequentibus, omnis irae occasio tollitur.
Radendum ergo est sine causa, quia ira viri iustitiam Dei non
operatur. Chrysostomus super Matth. Sed tamen iracundia quae cum
causa est, non est iracundia, sed iudicium: iracundia enim proprie
intelligitur commotio passionis; qui autem cum causa irascitur, ira
illius non est ex passione; ideo iudicare dicitur, non irasci.
Augustinus in Lib. Retract. Illud etiam dicimus intuendum quid sit
irasci fratri suo: quoniam non fratri irascitur qui peccato fratris
irascitur. Qui ergo fratri, non peccato irascitur, sine causa
irascitur. Augustinus, de Civ. Dei. Irasci autem fratri ut
corrigatur, nullus sanae mentis reprehendit: huiusmodi enim motus de
amore boni et de sancta caritate venientes, vitia dicenda non sunt,
cum rectam rationem sequantur. Chrysostomus super Matth. Puto autem
quod non de iracundia carnis loquitur Christus, sed de iracundia
animae: caro enim non potest obedire, ut non conturbetur. Quando
ergo homo irascitur et non vult facere quod ira compellit, caro eius
irata est, animus autem eius non est iratus. Augustinus de Serm.
Dom. Sic ergo in hoc primo est unum, idest ira sola; in secundo
autem sunt duo, scilicet ira et vox, quae iram signat; unde sequitur
qui autem dixerit fratri suo: racha, reus erit Concilio. Nonnulli
de Graeco trahere voluerunt interpretationem huius vocis, putantes
pannosum dici racha, quoniam Graece dicitur pannus idest racos.
Probabilius autem est non esse vocem significantem aliquid, sed
indignantis animi motum exprimentem. Has autem voces grammatici
interiectiones vocant, velut cum dicitur a dolente: heu.
Chrysostomus in Matth. Vel racha est verbum contemptus et
parvipensionis. Sicut enim nos vel famulis vel iunioribus iniungentes
dicimus: vade tu, dic illi tu, ita et qui Syrorum utuntur lingua,
racha dicunt, pro tu. Dominus enim et quae parvissima sunt evellit,
et cum honore nobis invicem uti iubet. Hieronymus. Vel racha
Hebraeum verbum est, et dicitur chenos, idest inanis aut vacuus,
quem nos possumus vulgata iniuria absque cerebro nuncupare. Signanter
autem addidit qui dixerit fratri suo: frater enim noster nullus est
nisi qui eumdem nobiscum habet patrem. Chrysostomus super Matth.
Indigna autem res est dicere hominem vacuum, qui habet in se
spiritum. Augustinus. In tertio autem significantur tria: ira, et
vox quae iram significat, et in voce vituperationis expressio; unde
dicitur qui autem dixerit: fatue, reus erit Gehennae ignis. Gradus
itaque sunt in istis peccatis: primo, ut quisquis irascitur, motum
retineat corde conceptum. Iam si extorsit vocem non significantem
aliquid, sed animi motum ipsa eruptione testantem, plus est quam si
ira surgens silentio premeretur. Sed adhuc plus est, si etiam verbum
proferatur, quod iam certam vituperationem designat. Chrysostomus
super Matth. Sicut autem nemo est vacuus qui habet spiritum sanctum,
ita nemo est vacuus qui Christum cognoscit; sed si racha idem est quod
vacuus, quantum ad sensum verbi, unum est dicere fatue et racha; sed
differunt quantum ad dicentis propositum: racha enim verbum vulgare
erat apud Iudaeos, quod non ex ira neque odio, sed ex aliquo motu
vano dicebant, magis fiduciae causa, quam iracundiae. Sed forte
dices: si racha iracundiae causa non dicitur, quare peccatum est?
Quia contentionis causa dicitur, non aedificationis; si enim nec
bonum verbum dicere debemus nisi pro aedificatione, quanto magis illud
quod in se naturaliter malum est? Augustinus. Vide etiam nunc tres
reatus: iudicii, Concilii et Gehennae ignis; in quibus quosdam
gradus factos admonet a levioribus ad graviora: nam in iudicio adhuc
defensionis locus datur; ad Concilium autem pertinere videtur
sententiae prolatio, quando inter se iudices conferunt quo supplicio
damnari oporteat; in Gehenna vero ignis certa est damnatio et poena
damnati. Unde patet quantum intersit inter iustitiam Pharisaeorum et
Christi: ibi enim occisio reum facit iudicio, hic autem ira facit
reum iudicio, quod horum trium est levissimum. Rabanus. Gehennam
hic salvator Inferni cruciatum nominat, quam nomen traxisse putant a
valle idolis consecrata, quae est iuxta Ierusalem, repleta olim
cadaveribus quam et Iosiam contaminasse in libro regum legimus.
Chrysostomus in Matth. Hic autem primum Gehennae nomen posuit,
postquam de regno caelorum supra dixerat, ostendens quod illud dare,
est ex suo amore, hoc autem ex nostra desidia. Multis autem hoc grave
videtur, si pro solo verbo tantam patiemur poenam; propter quod quidam
dicunt hoc hyperbolice dictum esse. Sed timeo ne verbis hic
nosmetipsos decipientes, illic opere ultimum patiamur supplicium. Non
ergo aestimes hoc esse onerosum: plures enim poenarum et peccatorum a
verbis habent principium: etenim parva verba multoties homicidium
pepererunt et civitates integras everterunt. Nec enim parvum aestimes
fratrem stultum vocare, auferens ei prudentiam et intellectum, quo
homines sumus et ab irrationabilibus distamus. Chrysostomus super
Matth. Vel reus erit Concilio: idest, ut sit unus ex Concilio
eorum qui adversus Christum fuerunt, sicut apostoli in suis canonibus
interpretantur. Hilarius in Matth. Vel qui spiritu sancto plenum
convicio vacuitatis insinuat, fit reus Concilio sanctorum contumeliam
spiritus sancti sanctorum iudicio animadversione luiturus.
Augustinus. Quisquis autem dixerit: quo graviori supplicio punitur
homicidium, si Gehenna ignis punitur convicium? Cogit intelligi esse
differentiam Gehennarum. Chrysostomus in Matth. Vel iudicium et
Concilium sunt poenae in praesenti: Gehenna autem poena futura.
Ideo autem irae iudicium apposuit, ut ostendat quod non est possibile
hominem omnino esse sine passionibus, sed refrenare eas possibile est;
et propterea determinatam poenam non apposuit, ne videretur prorsus
iram prohibere. Concilium autem posuit nunc pro iudicio Iudaeorum,
ne videatur semper nova inducere ac peregrina docere. Augustinus. In
istis autem tribus sententiis subauditio verborum intuenda est. Habet
enim prima sententia omnia verba necessaria, ut nihil subaudiatur.
Qui irascitur, inquit, fratri suo, sine causa, secundum quosdam;
in secunda vero, cum ait qui autem dixerit fratri suo: racha,
subauditur sine causa; nam in tertia, ubi ait qui autem dixerit:
fatue, duo subaudiuntur: fratri suo et sine causa. Et hoc est unde
defenditur quod apostolus Galatas vocat stultos, quos etiam fratres
nominat: non enim id facit sine causa.
|
|