|
Augustinus de Serm. Dom. Si irasci non est fas fratri, aut dicere
racha, aut fatue, multo minus in animo tenere aliquid, ut in odium
indignatio convertatur; et ideo subdit si ergo offers munus tuum ad
altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid
adversum te, et cetera. Hieronymus. Non dixit: si tu habes aliquid
adversus fratrem tuum, sed si frater tuus habet aliquid adversum te,
ut durior tibi reconciliationis imponatur necessitas. Augustinus.
Tunc enim ipse habet adversus nos, si nos eum in aliquo laesimus: nam
nos adversus illum habemus, si ille nos laeserit, ubi non est opus
pergere ad reconciliationem: non enim veniam postulabis ab eo qui tibi
fecit iniuriam; sed tantum dimittas, sicut tibi a domino dimitti cupis
quod ipse commiseris. Chrysostomus super Matth. Si autem ille te
laeserit, et prius rogaveris, magnam habebis mercedem. Chrysostomus
in Matth. Sed si aliquis propter amorem proximi ei reconciliari non
curat, ad hoc eum inducit ut saltem eius opus non remaneat
imperfectum, et praecipue in loco sacro; unde subdit relinque ibi
munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo.
Chrysostomus super Matth. Ecce a discordantibus accipere non vult
sacrificium. Hinc ergo perpendite quantum sit malum discordiae,
propter quod et illud abiicitur per quod culpa relaxatur. Vide autem
misericordiam Dei, quomodo hominum utilitates amplius aspicit quam
suos honores: plus enim diligit concordiam fidelium quam munera:
quamdiu enim fideles homines aliquam dissensionem habuerint, munus
eorum non suscipitur, oratio eorum non exauditur. Nemo enim inter
duos inimicos potest esse fidelis amicus amborum; ideo et Deus non
vult esse amicus fidelium, quamdiu inter se fuerint inimici. Et nos
ergo fidem Deo non servamus, si inimicos eius non diligimus et amicos
eius odimus. Qualis autem praecessit offensio, talis debet sequi
reconciliatio. Si cogitatu offendisti, cogitatu reconciliare; si
verbis offendisti, verbis reconciliare; si operibus offendisti,
operibus reconciliare. Omne enim peccatum quo modo committitur, eo
modo de ipso poenitentia agitur. Hilarius in Matth. Reconciliata
autem humana pace, reverti in divina iubet, in Dei caritatem de
caritate hominum transituros. Et ideo sequitur et tunc veniens offeres
munus tuum. Augustinus. Si autem quod hic dicitur, accipiatur ad
litteram, fortassis aliquis credit ita fieri oportere, si frater sit
praesens: non enim diutius differri potest, cum munus tuum relinquere
ante altare iubearis. Si vero de absente, et, quod fieri potest,
etiam trans mare constituto aliquid tale veniat in mentem, absurdum est
credere ante altare munus relinquendum, quod post terras et maria
pererrata offeras Deo. Et ideo prorsus intro ad spiritualia refugere
cogimus, ut quod dictum est, sine absurditate possit intelligi.
Altare itaque spiritualiter fidem accipere possumus. Munus enim quod
offerimus Deo sive doctrina, sive oratio, vel quicquid aliud, Deo
acceptum esse non potest nisi fide fulciatur. Si ergo fratrem in
aliquo laesimus, pergendum est ad reconciliationem, non pedibus
corporis, sed motibus animi, ubi te humili affectu prosternas fratri
in conspectu eius, cuius munus es oblaturus. Ita enim, ac si
praesens sit, poteris eum non simulato animo lenire veniam postulando,
atque inde veniens, idest intentionem revocans ad id quod agere
coeperas, offeras munus tuum.
|
|