|
Chrysostomus in Matth. Postquam dominus quid primum mandatum
contineret edocuit, scilicet non occides, instituto pergens ordine
provehitur ad secundum, dicens audistis quia dictum est antiquis: non
moechaberis. Augustinus de decem chordis. Idest, non ibis ad
aliquam aliam praeter uxorem tuam. Si enim hoc exigis ab uxore, non
vis hoc reddere uxori, cum debeas in virtute praecedere uxorem. Turpe
autem est ut vir dicat hoc non posse fieri. Quod femina facit, vir
non potest? Noli autem dicere: uxorem non habeo, ad meretricem
pergo, nec hoc praeceptum violo, quod dicit non moechaberis; iam enim
nosti pretium tuum, iam nosti quod manduces, quod bibas. Abstine
ergo te a fornicationibus. Cum enim imaginem Dei (quod es tu)
corrumpis per fornicationes et defluentias libidinis, ipse etiam
dominus, qui scit quid tibi utile sit, hoc praecipit, ne per
illicitas voluptates corruat templum eius, quod esse coepisti.
Augustinus contra Faustum. Sed quoniam putabant Pharisaei,
tantummodo corporalem cum femina illicitam commixtionem vocari
moechiam, demonstravit dominus talem concupiscentiam nihil aliud esse,
dicens ego autem dico vobis quia omnis qui viderit mulierem ad
concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quod autem
lex praecipit: non concupisces uxorem proximi tui, videbatur Iudaeis
intelligendum esse de ablatione non de concubitu. Hieronymus. Inter
pathos, et propathian, idest inter passionem et propassionem, hoc
interest, quod passio reputatur in vitium, propassio, licet vitii
culpam habeat, tamen non tenetur in crimine. Ergo qui viderit
mulierem, et anima eius fuerit titillata, hic propassione percussus
est. Si ergo consenserit, de propassione transivit ad passionem, et
huic non voluntas peccandi deest, sed occasio. Quicumque igitur
viderit ad concupiscendum, idest sic aspexerit ut concupiscat, et
facere disponat, recte moechatus dicitur in corde suo. Augustinus de
Serm. Dom. Nam tria sunt quibus impletur peccatum: scilicet
suggestio quae per memoriam fit, sive per corporis sensus; quod si
frui delectaverit, delectatio illicita refrenanda est; si autem
consensio facta fuerit, plenum peccatum est. Verumtamen delectatio
ante consensum vel nulla est, vel tenuis; cui consentire peccatum
est. Si autem et in factum processerit, videtur satiari et extingui
cupiditas. Sed postea cum suggestio repetitur, maior accenditur
delectatio, quae adhuc minor est quam illa quae in consuetudinem
vertitur; quam vincere difficile est. Gregorius Moralium. Quisquis
vero incaute exterius respicit, plerumque in delectationem peccati
cadit, atque obligatus desideriis, incipit velle quod noluit. Valde
namque est quod caro deorsum trahit, et semel species formae cordi per
oculos alligata, vix magni luctaminis manu solvitur. Providendum ergo
nobis est: quia intueri non debet quod non licet concupisci. Ut enim
munda mens in cogitatione servetur, a lascivia voluptatis suae
deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam. Chrysostomus
in Matth. Si ergo studeas venustis vultibus oculos frequenter
infigere, profecto capieris, etiam si secundo et tertio possis
fortasse animum continere. Neque enim extra naturam aleamque humanam
consistis. Qui enim in se flammam cupiditatis accenderit, etiam
absente muliere quam vidit, iugiter apud se turpium rerum simulacra
depingit, et nonnumquam ad flagitium ipsum etiam opere pervenit. Si
qua vero ideo ornatur et comitur, ut in se oculos hominum irritet,
etiam si nullum pulchritudine sua potuerit vulnerare, dabit tamen
extrema supplicia: paravit quippe venenum, porrexit poculum, etiam si
nullus qui biberet inventus sit. Quod autem ad solos viros videtur
dirigere, etiam feminis competit: cum enim capiti loquitur, toti
profecto corpori admonitio communis est.
|
|