|
Glossa. Quia non solum peccata vitanda sunt, sed et occasiones
peccatorum tollendae, postquam docuit vitare moechiae peccatum, non
solum in opere, sed etiam in corde, consequenter docet occasiones
peccatorum abscindere, dicens quod si oculus tuus dexter scandalizat
te. Chrysostomus super Matth. Sed, si secundum prophetam, non est
sanitas in carne nostra, quot membra quis habet, debet abscindere, ut
secundum malitiam carnis, sufficiat poena membrorum. Sed videamus si
sic possibile est intelligere de oculo corporali vel manu. Sicut totus
homo, cum conversus fuerit ad Deum, mortuus est peccato, sic et
oculus, cum desierit male aspicere, eiectus est peccato; sed neque
sic convenit. Si enim dexter oculus scandalizat, sinister quid
facit? Numquid contradicit dextero, ut quasi innocens reservetur?
Hieronymus. In dextero ergo oculo et dextera manu, et fratrum et
uxoris et liberorum atque affinium et propinquorum innititur affectus;
quem si ad contemplandam veram lucem nobis impedimento cernimus,
debemus truncare huiusmodi portiones. Augustinus de Serm. Dom.
Quemadmodum autem in oculo contemplatio, sic in manu actio recte
intelligitur. Per oculum autem intelligimus dilectissimum amicum:
solet enim ab eis qui vehementer volunt exprimere dilectionem suam, ita
dici: diligo eum ut oculum meum. Oportet autem intelligi per oculum
amicum consiliarium, quia oculus iter demonstrat. Quod autem additum
est, dexter, fortasse ad augendam vim dilectionis valet: dextrum enim
oculum homines magis formidant amittere. Vel quia dexter est,
intelligitur consiliarius in rebus divinis, sinister autem oculus est
consiliarius in rebus terrenis; ut sic ille sit sensus: quicquid illud
est quod ita diligis ut pro dextero oculo habeas, si scandalizat te,
idest si impedimento est tibi ad veram beatitudinem, eiice eum, et
proiice abs te. De sinistro autem scandalizante superfluum erat
dicere, quando quidem nec dextero parcendum est. Dextera autem manus
accipitur dilectus adiutor in divinis operibus; sinistra autem in
operibus quae huic vitae et corpori sunt necessaria. Chrysostomus
super Matth. Vel aliter vult Christus ut non solum de periculo
nostri peccati curemus, sed etiam ne ad nos pertinentes turbae aliquid
agant: ut puta si habes aliquem amicum qui res tuas bene aspicit,
quasi proprius oculus, aut qui procurat res tuas quasi propria manus,
si eum agnoveris aliquid turpiter agere, proiice eum longe abs te,
quia scandalizat te: quia non solum pro nostro peccato, sed etiam
proximorum, quos prohibere possumus, dabimus rationem. Hilarius in
Matth. Fit ergo innocentiae gradus celsior: carere enim non solum
propriis vitiis, sed etiam extrinsecus incidentibus admonemur.
Hieronymus. Vel aliter. Quia supra de concupiscentia mulieris
dixerat, recte nunc cogitationem et sensum in diversa volitantem oculum
nuncupavit. Per dexteram autem et ceteras corporis partes, voluntatis
ad effectum initia demonstrantur. Chrysostomus super Matth. Oculus
enim iste carnalis speculum est interioris oculi. Habet autem et
corpus suum sensum, quod est oculus sinister, et appetitum, quod est
manus sinistra. Partes autem animae, dexterae vocantur, quoniam in
libero arbitrio anima est creata, et sub lege iustitiae, ut recte
videat et agat. Pars autem corporis, quae non habet liberum
arbitrium, et est sub lege peccati, sinistra dicitur. Non autem
carnis sensum vel appetitum praecidere iubet: desideria enim carnis
retinere possumus, ut non faciamus quod desiderat caro; praecidere
autem non possumus, ut non desideret. Quando autem ex proposito
volumus malum et cogitamus, tunc dexter sensus et dextera voluntas nos
scandalizant, et ideo hic praecidere iubet. Possunt enim praecidi
propter arbitrii libertatem. Vel aliter. Omne bonum generaliter quod
nos vel alios scandalizat, praescindere debemus a nobis; sicut si
visito aliquam mulierem causa religionis, bonus respectus est oculus
dexter; sed si assidue visitans decidi in laqueum desiderii eius, vel
etiam quidam videntes scandalizantur, dexter oculus scandalizat, quod
bonum est scandalizat: oculus enim dexter est bonus respectus, idest
intentio; manus dextera, bona voluntas. Glossa. Vel oculus dexter
est vita contemplativa, quae scandalizat in desidiam mittendo, vel
arrogantiam, vel cum ex infirmitate contemplari ad purum non valemus.
Dextera autem manus est bona operatio, vel vita activa, quae
scandalizat dum per saeculi frequentiam et occupationis taedio
illaqueamur. Si quis ergo non potest frui contemplativa, non torpeat
otio ab activa, vel ne, dum occupatur actibus, arescat ab interna
dulcedine. Remigius. Sed quare eiiciendus sit dexter oculus et
dextera manus abscindenda, manifestat cum subdit expedit enim, et
cetera. Chrysostomus super Matth. Quoniam enim alter alterius
membra sumus, melius est ut sine uno tali membro salvemur, quam ut
volentes tales habere, et ipsi pereamus cum eis. Vel melius est ut
sine uno respectu aut uno bono opere salvemur, quam dum omnia opera
bona volumus facere, cum omnibus pereamus.
|
|