|
Glossa. Docuerat superius dominus alienam uxorem non esse
concupiscendam; consequenter hic docet suam non esse dimittendam,
dicens dictum est autem: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi
libellum repudii. Hieronymus. In posteriori parte istum locum
plenius dominus et salvator exponit, quod Moyses libellum repudii dari
iusserit propter duritiam cordis maritorum, non dissidium concedens,
sed auferens homicidium. Chrysostomus super Matth. Quando enim
Moyses filios Israel eduxit de Aegypto, genere quidem erant
Israelitae, moribus autem Aegyptii. Propter mores gentilium
contingebat ut vir odiret uxorem, et quia dimittere illam non
permittebatur, paratus erat interficere eam aut assidue affligere.
Ideo iussit dari libellum repudii, non quia bonum erat, sed quia
remedium erat mali peioris. Hilarius in Matth. Sed dominus
aequitatem in omnes concilians, manere eam maxime in coniugiorum pace
praecepit; unde subdit ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit
uxorem suam, et cetera. Augustinus contra Faustum. Quod hic
praecepit dominus de uxore non dimittenda, non est contrarium ei quod
lex praecipit, ut Manichaeus dicebat; neque enim ait lex: qui
voluerit dimittat uxorem, cui esset contrarium non dimittere; sed
utique nolebat dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut
in dissidium animus praeceps libelli conscriptione refractus
absisteret, praesertim quia, ut perhibetur apud Hebraeos, scribere
litteras Hebraeas nulli fas erat nisi Scribis solis, qui
excellentiorem profitebantur scientiam. Ad hos igitur lex mittere
voluit eum quem iussit libellum dare repudii, si dimisisset uxorem,
qui inter ipsum et uxorem pacifice agendo, concordiam suaderent, et
libellum non scriberent nisi in animo nimis perverso consilium
concordiae non valeret. Sic ergo neque primorum hominum legem per
verborum additamenta implevit, neque illam quae per Moysen data est,
quasi contrariorum oppositione destruxit, ut Manichaeus dicebat; sed
potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendavit ut quicquid
ex persona sua insuper loqueretur, vel ad expositionem requirendam
valeret, si quid illa obscure posuisset, vel ad tutius observandum
quod illa voluisset. Augustinus de Serm. Dom. Qui ergo dimittendi
moram quaesivit, significavit quantum potuit duris hominibus, se nolle
dissidium. Dominus ergo ad illud confirmandum, ut non facile uxor
dimittatur, solam causam fornicationis excepit, dicens excepta causa
fornicationis; ceteras vero universas molestias, si quae forte
extiterint, iubet pro fide coniugali fortiter sustineri. Chrysostomus
super Matth. Si enim extraneorum vitia supportare debemus, dicente
apostolo: invicem onera vestra portate, quanto magis uxorum? Vir
autem Christianus non solum se inquinare non debet, sed nec aliis
inquinandi occasionem praebere; alioquin illorum crimen ad istius
redundat peccatum qui aliis committendi criminis factus est causa. Qui
ergo dimittens uxorem occasionem dedit adulteriorum committendorum, ut
et illa adulteretur in alterum et alter in illam, pro adulteriis
huiusmodi condemnatur; et ideo dicit quod qui dimiserit uxorem suam,
facit eam moechari. Augustinus. Ulterius etiam moechum dicit virum
qui eam duxerit quae dimissa est a viro, scilicet per libellum
repudii; et ideo subdit et qui dimissam duxerit, adulterat.
Chrysostomus in Matth. Non enim dicas quoniam vir suus eam dimisit,
quia etiam postquam dimissa est, remanet dimittentis uxor.
Augustinus. Huius autem rei apostolus terminum ostendit, qui tamdiu
observandum dicit quamdiu vir eius vivit. Illo autem mortuo dat
nubendi licentiam. Si autem non conceditur alteri nubere mulieri
vivente viro a quo recessit, multo minus fas est illicita cum
quibuslibet stupra committere; neque enim contra istud praeceptum, quo
dominus dimitti coniugem vetat, facit qui cum ea non carnaliter, sed
spiritualiter vivit, cum non eam dimittat. Beatiora namque sunt
coniugia eorum qui inter se pari consensu continentiam servant. Oritur
autem hic quaestio: cum dominus causa fornicationis permittat dimitti
uxorem, qualiter hic intelligenda sit fornicatio: utrum ut eam
fornicationem credamus dictam quae stupris committitur, an quemadmodum
Scripturae solent fornicationem vocare omnem illicitam corruptionem,
sicut est idololatria, vel avaritia, et omnis iam transgressio legis
per illicitam concupiscentiam. Sed si licet, secundum apostolum, ut
dimittatur coniux infidelis, quamvis melius sit non dimittere, et
tamen non licet secundum praeceptum domini ut dimittatur coniux, nisi
causa fornicationis; fornicatio est etiam ipsa infidelitas. Porro si
infidelitas fornicatio est, et idololatria infidelitas, et avaritia
idololatria, non est dubitandum et avaritiam fornicationem esse. Quis
ergo iam quamlibet illicitam concupiscentiam potest recte a
fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est? Augustinus
in Lib. Retract. Nolo tamen putare lectorem in re tam difficili
istam sibi disputationem nostram debere sufficere: non enim omne
peccatum fornicatio est spiritalis: neque enim omnem peccantem Deus
perdit, qui quotidie sanctos suos exaudit dicentes: dimitte nobis
debita nostra, cum perdat omnem qui fornicatur ab eo. Utrum etiam
propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima quaestio est;
licere tamen propter istam quae in stupris committitur, nulla quaestio
est. Augustinus in Lib. 83 quaest. Si enim aliquis asserat solam
illam fornicationem dominum admittere ad causam relinquendae coniugis,
quae concubitu illicito perpetratur, potest dicere dominum de utroque
fideli dixisse, ut neutri liceat alterum relinquere nisi causa
fornicationis. Augustinus de Serm. Dom. Non tantum fornicantem
uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam quoque uxorem dimittit a
qua ipse cogitur fornicari, causa fornicationis utique dimittit, non
tantum illius, sed et suae: illius, quia fornicatur; suae, ne
fornicetur. Augustinus de fide et operibus. Eodem etiam modo eam
rectissime dimittit, si viro suo dicat: non ero uxor tua nisi nihil de
latrocinio divitias congreges, aut si quid aliud vel facinorosum vel
flagitiosum in viro monuerit. Tunc enim ille cui hoc uxor dicit, si
veraciter poenitens est, membrum quod eum scandalizat amputabit.
Augustinus de Serm. Dom. Nihil autem est iniquius quam
fornicationis causa uxorem dimittere, si et ipse convincitur
fornicari; occurrit enim illud: in quo alterum iudicas, teipsum
condemnas. De eo autem quod dicit et qui dimissam duxerit,
adulterat, potest quaeri utrum sicut moechatur ille qui eam ducit, sic
et illa quam ducit: iubetur enim ab apostolo et illa manere innupta,
aut viro reconciliari. Sed tamen si discesserit a viro, multum
interest utrum dimittat an dimittatur: si enim ipsa virum dimiserit et
alteri nupserit, videtur cupiditate mutandi coniugii virum priorem
reliquisse; quae adulterina cogitatio est; sed si dimittatur a viro,
inveniri non potest quomodo, cum vir et mulier pari consensu
misceatur, unus eorum moechatus sit, et non alter. Huc accedit quia
si moechatur ille ducendo eam quae dimissa est a viro, ipsa facit eum
moechari; quod hic dominus vetat.
|
|