|
Glossa. Docuerat supra dominus non esse iniuriam proximo inferendam,
prohibendo iram cum homicidio, concupiscentiam cum adulterio, et
dimissionem uxoris cum libello repudii; nunc autem consequenter docet
ab iniuria Dei abstinendum, cum prohibet non solum periurium tamquam
malum, sed etiam iuramentum tamquam mali occasionem; unde dicit iterum
audistis quia dictum est antiquis: non periurabis. Dicitur enim in
Levitico: non periurabis in nomine meo; et ne creaturas facerent sibi
deos, praecepit reddere Deo iuramenta, et non iurare per creaturas;
unde subditur redde autem domino iuramenta tua; idest, si iurare
contigerit, per creatorem iurabis, non per creaturam; unde dicitur in
Deuteronomio: dominum Deum tuum timebis, et per nomen eius iurabis.
Hieronymus. Hoc autem quasi parvulis fuerat lege concessum, ut
quomodo victimas immolabant Deo, ne eas idolis immolarent, sic et
iurare permitterentur in Deum non quod recte hoc facerent, sed quod
melius esset Deo hoc exhibere quam Daemoniis. Chrysostomus super
Matth. Nemo enim frequenter iurat qui non aliquando periuret; sicut
qui fecit consuetudinem multa loqui, aliquando loquitur importuna.
Augustinus contra Faustum. Quia vero periurare grave peccatum est,
longius autem remotus est a periurio qui nec iurare consuevit quam qui
verum iurare proclivis est, maluit nos dominus non iurantes non
recedere a vero, quam verum iurantes, appropinquare periurio; unde
subdit ego autem dico vobis: non iurare omnino. Augustinus de Serm.
Dom. In quo Pharisaeorum iustitiam, quae est non peierare,
confirmat: non enim potest periurare qui non iurat. Sed quoniam ille
iurat qui adhibet Deum testem, considerandum est ne contra hoc
praeceptum domini apostolus fecisse videatur, quia saepe hoc modo
iuravit cum dixit: quae scribo vobis ecce coram Deo, quia non
mentior. Et: testis est mihi Deus, cui servio in spiritu meo.
Nisi forte quis dicat tunc cavendam esse iurationem cum aliquid dicitur
per quod iuratur: ut non iuraverit, quia non dixit per Deum, sed
dixit testis est mihi Deus. Ridiculum est hoc putare; sed tamen
etiam sciat hoc modo iurasse apostolum dicentem: quotidie morior per
gloriam vestram, fratres. Quod ne quis ita existimet dictum tamquam
si diceretur: vestra gloria me fecit quotidie mori, Graeca exemplaria
diiudicant, in quibus quod scriptum est, ni tin kauchisin himeteran,
idest per gloriam vestram, non nisi a iurante dicitur. Augustinus
contra mendacium. Sed pleraque in verbis intelligere non valentes, in
factis sanctorum colligimus quemadmodum oporteat accipi quod facile in
aliam partem duceretur, nisi exemplis revocaretur. Iuravit apostolus
in epistolis suis, et sic ostendit quomodo accipiendum est quod dictum
est dico autem vobis non iurare omnino, ne scilicet iurando, ad
facilitatem iurandi veniatur, ex facilitate autem iurandi veniatur ad
consuetudinem, a consuetudine in periurium decidatur. Et ideo non
invenitur iurasse nisi scribens, ubi consideratio cautior non habet
linguam praecipitem. Et tamen dominus omnino ait non iurare: non enim
concessit ut id liceret scribentibus. Sed quia praecepti violati reum
Paulum praesertim in epistolis conscriptis nefas est dicere, est
intelligendum illud quod positum est, omnino, ad hoc positum, ut
quantum in te est non affectes, vel quasi pro bono cum aliqua
delectatione appetas iusiurandum. Augustinus contra Faustum. In
scriptis ergo ubi est consideratio maior, pluribus locis apostolus
iurasse invenitur, ne quisquam putaret etiam verum iurando peccari,
sed potius intelligeret humanae fragilitatis corda non iurando tutius a
periurio conservari. Hieronymus. Denique considera, quod hic
salvator non per Deum iurare prohibuit, sed per caelum, per terram et
per Hierosolymam et per caput tuum: hanc enim per elementa iurandi
pessimam consuetudinem semper habuere Iudaei. Qui iurat, aut
veneratur aut diligit eum per quem iurat; Iudaei autem per Angelos et
urbem Ierusalem et templum et elementa iurantes, creaturas
venerabantur Dei honore; cum in lege praeceptum sit ut non iuremus
nisi per dominum Deum nostrum. Augustinus de Serm. Dom. Vel ideo
additum est neque per caelum, quia Iudaei non putabant se teneri
iuramento, si per ista iurassent; ac si dicat: cum iuras per caelum
et terram, non te arbitreris non debere domino iusiurandum tuum, quia
per eum iurare convinceris cuius caelum thronus est et cuius terra
scabellum est; quod non est sic dictum quasi habeat Deus collocata
membra in caelo et in terra, ut nos cum sedemus: sed illa sedes Dei
iudicium significat. Et quoniam in hoc universo mundi corpore maximam
speciem caelum habet, sedere in caelo dicitur tamquam praestantior sit
excellenti pulchritudine vis divina; terramque dicitur calcare, quod
minimam speciem ordinet in extremis. Spiritualiter autem sanctas
animas caeli nomine significat, et terrae, peccatrices: quoniam:
spiritualis omnia iudicat. Peccatori autem dictum est: terra es et in
terram ibis. Et qui in lege manere voluit, sub lege ponitur; et ideo
congruenter dicit scabellum pedum eius. Sequitur neque per
Hierosolymam, quia civitas est magni regis; quod melius dicitur quam
si diceret mea, cum tamen hoc dixisse intelligatur. Et quia ipse
utique est dominus. Domino iusiurandum debet qui per Hierosolymam
iurat. Sequitur neque per caput tuum iuraveris. Quid enim poterat
quisquam magis ad se pertinere arbitrari quam caput suum? Sed quomodo
nostrum est ubi potestatem faciendi unum capillum album aut nigrum non
habemus? Propter quod dicitur quia non potes unum capillum album
facere aut nigrum. Ergo Deo debet iusiurandum quisquis etiam per
caput suum iurare voluerit. Et hinc etiam cetera intelliguntur.
Chrysostomus in Matth. Attendite autem, quod elementa mundi
extollit, non ex propria natura, sed ex habitudine quam habent ad
Deum, ne idololatriae daretur occasio. Rabanus. Qui autem iurare
prohibuit, quomodo loqui oporteat docuit, subdens sit autem sermo
vester: est, est, non, non; idest quod est, sufficiat dicere:
est; quod non est, sufficiat dicere: non est. Sive ideo dicitur
bis, est, est, non, non, ut quod ore affirmas, operibus probes;
et quod verbis negas, factis non confirmes. Hilarius in Matth. Vel
aliter. In fidei simplicitate viventibus iurare opus non est cum
quibus semper quod est, est, quod non, non; et per hoc eorum et opus
et sermo omnis in verbo est. Hieronymus. Evangelica igitur veritas
non recipit iuramentum, cum omnis sermo fideli pro iuramento sit.
Augustinus de Serm. Dom. Quapropter qui intelligit non in bonis
sed in necessariis iurationem habendam, refrenet se quantum potest, ut
non ea utatur nisi in necessitate, cum videt pigros esse homines ad
credendum quod utile est credere, nisi iuratione firmetur. Hoc ergo
est bonum et appetendum, quod hic dicitur sit sermo vester: est,
est, non, non. Quod autem his abundantius est, a malo est, idest,
si iurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum
quibus aliquid suades; quae utique infirmitas malum est. Itaque non
dixit: quod amplius est, malum est; tu enim non malum facis qui bene
uteris iuratione, ut alteri persuadeas quod utiliter persuades; sed a
malo est illius cuius infirmitate iurare cogeris. Chrysostomus in
Matth. Vel a malo est, idest ab infirmitate eorum quibus lex iurare
permisit. Ita enim Christus non monstrat veterem legem Diaboli
esse; sed a veteri imperfectione ducit ad abundantem novitatem.
|
|