|
Ambrosius super Lucam. Cum simpliciter contentus fuero inops,
superest ut mores meos temperem. Quid enim mihi prodest carere
saecularibus, nisi fuero mitis? Congrue igitur sequitur beati mites.
Augustinus de Serm. Dom. Mites sunt qui cedunt improbitatibus et
non resistunt malo, sed vincunt in bono malum. Ambrosius super
Lucam. Mitiga ergo affectum tuum, ut non irascaris, aut certe
iratus ne peccaveris. Praeclarum est enim motum temperare consilio;
nec minoris virtutis dicitur prohibere iracundiam, quam omnino non
irasci, cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur.
Augustinus. Rixentur igitur immites et dimicent pro terrenis et
temporalibus rebus; sed beati mites, quoniam ipsi hereditabunt terram
de qua evelli non possunt; illam, inquam, terram de qua dicitur:
portio mea in terra viventium. Significat enim quamdam stabilitatem
hereditatis perpetuae, ubi anima per bonum affectum tamquam loco suo
requiescit, sicut corpus in terra, et inde cibo suo alitur, sicut
corpus ex terra: ipsa est requies et vita sanctorum. Chrysostomus
super Matth. Vel terra hic, sicut quidam dicunt, quamdiu est in hoc
statu, terra mortuorum est, quia vanitati subiecta est; cum autem
liberata fuerit de corruptione, fit terra vivorum, ut mortales
hereditent immortalem. Alterum exponentem legi, quasi caelum, in quo
habitaturi sunt sancti, dicatur terra vivorum, quod quantum ad
inferiorem regionem caelum est, quantum autem ad superius caelum
dicitur terra. Alii dicunt, quia corpus nostrum terra est, et
quamdiu subiacet morti, terra est mortuorum; cum autem fuerit conforme
factum gloriae corporis Christi, erit terra vivorum. Hilarius in
Matth. Vel hereditatem terrae mitibus dominus pollicetur, idest eius
corporis quod ipse assumpsit habitaculum: et quia per mansuetudinem
mentis nostrae habitat Christus in nobis, nos quoque clarificati
corporis eius gloria vestiemur. Chrysostomus in Matth. Vel aliter,
Christus hic spiritualibus sensibilia immiscuit: quoniam enim
aestimatur qui mitis est omnia sua perdere, contrarium promittit,
dicens quod cum stabilitate sua possidet qui non est protervus; qui
autem aliter est, multoties animam et hereditatem paternam perdit.
Quia vero propheta dixerat: mansueti hereditabunt terram, a consuetis
verbis contexit sermonem. Glossa. Mites etiam, qui seipsos
possederunt, hereditatem patris in futuro possidebunt. Plus autem est
possidere quam habere: multa enim habemus quae statim amittimus.
|
|