|
Glossa. Quia superius docuerat dominus non esse proximo iniuriam
inferendam, nec irreverentiam domino, consequenter hic docet qualiter
se Christianus habere debeat ad iniuriam sibi inferentes; unde dicit
audistis quia dictum est: oculum pro oculo, et dentem pro dente.
Augustinus contra Faustum. Quod quidem ad reprimendas flammas
odiorum in se invicem saevientium et immoderatos animos refrenandos ita
praeceptum est. Quis enim facile contentus est tantum rependere
vindictae quantum accipit iniuriae? Nonne videmus leviter laesos
homines moliri caedem, sitire sanguinem vixque invenire in malis
inimici unde satientur? Huic igitur immoderatae ac iniustae ultionis
lex iustum modum figens, poenam talionis instituit; hoc est, ut
qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium rependat; quod non
fomes, sed limes furoris est; non ut id quod sopitum erat, hinc
accenderetur, sed ne id quod ardebat, ultra extenderetur; imposita
est enim iusta vindicta, quae iuste debetur ei qui passus fuerit
iniuriam. Quod autem debetur, etsi benigne remittitur, non tamen
inique repetitur. Itaque cum peccet qui immoderate vult vindicari,
non peccet autem qui iuste vult vindicari, remotior est a peccato qui
non vult omnino vindicari; et ideo subdit ego autem dico vobis non
resistere malo. Poteram autem et ego sic ponere: dictum est
antiquis: non iuste vindicabis; ego autem dico vobis: ne vindicetis,
quod adimpletio est, si per haec verba, quod legi defuit, a Christo
additum mihi videretur; ac non potius id quod lex volebat efficere, ne
iniuste se quisquam vindicaret, conservari tutius, si omnino non
vindicaret. Chrysostomus super Matth. Sine hoc enim mandato, legis
mandatum stare non potest, quia si secundum legis mandatum omnibus
reddere mala pro malis coeperimus, omnes efficiemur mali, eo quod
persequentes abundant. Si autem, secundum Christi praeceptum, non
resistitur malo, et si mali non leniuntur, tamen boni permanebunt
bonis. Hieronymus. Dominus ergo noster, vicissitudinem tollens,
truncat initia peccatorum: in lege namque culpa emendatur, hic
peccatorum auferuntur exordia. Glossa. Vel potest dici, quod
dominus hoc dixit, iustitiae veteris legis aliquid addens. Augustinus
de Serm. Dom. Pharisaeorum enim iustitia minor est, non excedere
vindictae modum: et hoc est pacis inchoatio; perfecta autem pax est
talem penitus nolle vindictam. Intra illud ergo primum quod praeter
legem est, ut maius malum pro minori malo reddatur, et hoc quod
dominus perficiendis discipulis dicit, ne pro malo ullum malum
reddatur, medium locum tenet ut tantum reddatur quantum et acceptum
est; per quod a summa discordia ad summam concordiam transitus factus
est. Quisquis enim malum prior infert, maxime a iustitia distat;
quisquis autem nulli prior malefecit, sed tamen laesus rependit
gravius, recessit aliquantum a summa iniquitate; qui vero tantum
reddit quantum accepit, iam aliquid donat: iustum est enim eum qui
laesit prior, gravius laedi. Hanc ergo inchoatam minimam iustitiam
ille perficit qui legem venit implere. Duos autem gradus qui
intersunt, intelligendos relinquit: nam est qui non reddat tantum,
sed minus; et hinc ascendit, qui omnino nil rependerit; quod parum
videtur domino, nisi et amplius sit paratus suscipere. Quapropter non
ait non reddere malum pro malo, sed non resistere adversus malum; ut
non solum non rependas quod tibi fuerat irrogatum, sed etiam non
resistas quin aliud irrogetur. Hoc enim est quod convenienter
exponitur: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam,
praebe ei et alteram: quod ad misericordiam pertinere maxime sentiunt
qui eis quos multum diligunt, serviunt, vel pravis vel phreneticis, a
quibus multa saepe patiuntur; et si eorum salus id exigat, praebent se
etiam ut plura patiantur. Docet ergo dominus medicus animarum, ut
discipuli sui, eorum quorum saluti consulere vellent, imbecillitates
aequo animo tolerarent. Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi
venit; quia nihil Innocentius est eo qui in virtute perfectus est.
Augustinus de mendacio. Ea vero quae in novo testamento a sanctis
facta sunt, valent ad exempla intelligendarum Scripturarum, quae in
praeceptis digesta sunt, velut cum legimus in Evangelio Lucae:
accepisti alapam et cetera. Exemplum autem patientiae nullum quam
ipsius domini excellentius invenimus; et ipse cum alapa percussus
esset, non ait: ecce alteram maxillam, sed ait: si male dixi,
exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis? Ubi ostendit illam
praeparationem alterius maxillae in corde faciendam. Augustinus de
Serm. Dom. Paratus enim fuit dominus non solum in alteram maxillam
caedi pro salute omnium, sed in toto corpore crucifigi. Quaeri autem
potest quid sit dextera maxilla. Sed cum facies sit qua quisque
cognoscitur, in faciem caedi, secundum apostolum est contemni ac
despici. Sed quoniam facies non potest dici dextera et sinistra, et
tamen nobilitas est secundum Deum et secundum saeculum, ita
distribuitur tamquam in dexteram maxillam et sinistram, ut in quocumque
discipulo Christi contemptum fuerit quod Christianus est, multo magis
in se contemni paratus sit, si quos huiusmodi saeculi honores habet.
Omnia autem in quibus improbitatem aliquam patimur, in duo genera
dividuntur: quorum unum est quod restituit non potest, alterum quod
potest. Sed in illo quod restitui non potest, vindictae solatium
quaeri solet. Quid enim prodest quod percussus repercutis? Numquid
propterea quod in corpore laesum est restituitur? Sed tumidus animus
talia fomenta desiderat. Chrysostomus super Matth. Numquid autem si
repercusseris eum, compescuisti eum, ut te non percutiat? Sed magis
excitasti eum ut adhuc percutiat. Nam iracundia per iracundiam non
compescitur, sed amplius irritatur. Augustinus de Serm. Dom.
Unde dominus potius misericorditer perferendam alterius infirmitatem
iudicat, quam alieno supplicio suam mitigandam; neque tamen hic ea
vindicta prohibetur quae ad correctionem valet: ipsa enim pertinet ad
misericordiam, nec impedit illud propositum quo quisquam paratus est ab
eo quem correctum esse vult plura perferre. Requiritur tamen ut et
ille vindicet cui ordine rerum potestas data est, et ea voluntate
vindicet qua pater in filium parvulum, quem odisse non potest. Sancti
autem viri nonnulla peccata morte punierunt, quo et viventibus utilis
metus incuteretur, et illis qui morte puniebantur non ipsa mors
noceret, sed peccatum quod augeri posset si viverent. Inde est quod
Elias multos morte affecit; de quo cum exemplum cepissent discipuli,
reprehendit in eis dominus non exemplum prophetae, sed ignorantiam
vindicandi, animadvertens eos non amore correctionis, sed odio
desiderare vindictam. Sed postquam eos docuit diligere proximum,
infuso etiam spiritu sancto, non defuerunt tales vindictae: nam et
verbis Petri Ananias et uxor eius exanimes ceciderunt; et Paulus
apostolus tradidit quemdam Satanae in interitum carnis; et ideo quidam
adversus corporales vindictas quae sunt in veteri testamento, nescio
qua caecitate saeviunt, quo animo facta sunt, nescientes. Augustinus
ad Bonifacium comitem. Quis autem mente sobrius regibus dicat: non
ad vos pertinet quis velit esse, sive religiosus sive sacrilegus?
Quibus dici non potest: non ad vos pertinet in regno vestro, quis
velit pudicus esse aut impudicus. Melius est quidem ad Deum colendum
doctrina homines duci, quam poena compelli; multis autem profuit,
quod experimentis probavimus, prius dolore vel timore cogi, ut postea
possint doceri, aut quod iam verbis didicerant, opere sectari. Sicut
enim meliores sunt quos dirigit amor, ita plures sunt quos corrigit
timor. Agnoscant in apostolo Paulo prius cogentem Christum, et
postea docentem. Augustinus de Serm. Dom. Tenebitur ergo in hoc
iniuriarum genere quod per vindictam luitur, iste modus a
Christianis: ut accepta iniuria non surgat odium, sed paratus sit
animus plura perpeti, nec correctionem negligat qui vel consilio vel
auctoritate uti potest. Hieronymus. Secundum autem mysticos
intellectus percussa dextera nostra, non debemus sinistram praebere,
sed alteram, hoc est alteram dexteram: iustus enim sinistram non
habet. Si nos haereticus in disputatione percusserit, et dextrum
dogma voluerit vulnerare, opponatur ei aliud de Scripturis
testimonium. Augustinus de Serm. Dom. Aliud autem iniuriarum
genus et quod integrum restitui potest: cuius duae sunt species: una
ad pecuniam, altera ad opera pertinet; unde de primo horum duorum
subdit et ei qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam
tollere, dimitte ei et pallium. Sicut ergo quod positum est de
percussa maxilla, omnia significat quae sic ingeruntur ab improbis ut
restitui non possint nisi vindicta, ita quod positum est de
vestimento, omnia significat quae possunt restitui sine vindicta; et
hoc etiam ad praeparationem cordis, non ad ostensionem operis
praeceptum recte intelligitur. Et quod de tunica et vestimento dictum
est, in omnibus faciendum est quae aliquo iure temporaliter nostra esse
dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatum est, quanto magis
superflua contemnere convenit? Et hoc ipse signat cum dicit qui vult
tecum in iudicio contendere; omnia ergo intelliguntur de quibus in
iudicio nobiscum contendi potest. Sed utrum et de servis accipiendum
sit, magna quaestio est: non enim Christianum oportet sic possidere
servum quomodo equum, quamvis fieri possit ut maiori pretio valeat
equus quam servus. Sed si servus rectius a te regitur quam ab illo qui
eum cupit auferre, nescio utrum quisquam audeat dicere eum ut
vestimentum debere contemni. Chrysostomus super Matth. Indigna
autem res est ut homo fidelis stet in iudicio ante conspectum iudicis
infidelis. Vel si fidelis, certe saecularis, et qui te venerari
debuerat propter dignitatem fidei, iudicat te propter necessitatem
causae, perdes dignitatem Christi propter negotium mundi. Deinde
omne iudicium irritatio cordis est, et cogitationum malarum: nam si
videris quod causa tua fraudibus aut pecuniis expugnetur, et similiter
tu causae tuae adesse festinas, etsi ab initio hoc consilium non
habuisti. Augustinus Enchir. Et ideo prohibuit hic dominus suos de
saecularibus rebus cum aliis habere iudicium. Tamen cum apostolus
sinit in Ecclesia talia iudicia finiri inter fratres, fratribus
iudicantibus, extra Ecclesiam vero terribiliter vetat; manifestum est
quid secundum veniam concedatur infirmis. Gregorius Moralium. Sed
tamen quidam dum temporalia nobis rapiunt, solummodo sunt tolerandi;
quidam vero sunt servata caritate prohibendi, non sola cura ne nostra
subtrahantur, sed ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Plus
enim ipsis raptoribus debemus metuere quam rebus irrationabilibus
defendendis inhiare. Cum autem pro terrena re pax a corde cum proximo
scinditur, apparet quod plus res quam proximus amatur. Augustinus de
Serm. Dom. Tertium vero iniuriarum genus quod ad operam pertinet,
ex utroque confectum est et cum vindicta, et sine vindicta potest
restitui: nam qui angariat hominem, et cogit se improbe adiuvari ab
invito, et poenam improbitatis potest luere, et operam reddere. In
hoc ergo genere iniuriarum, dominus docet animum Christianum esse
patientissimum, et ad plura perferenda paratum; unde subdit et
quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo. Et
hoc utique monet non tam ut pedibus agas, quam ut animo sis paratus.
Chrysostomus in Matth. Angariare enim est iniuste trahere et sine
ratione vexare. Augustinus de Serm. Dom. Sic ergo dictum putamus
vade cum illo alia duo, scilicet millia, ut tria compleri voluerit,
quo numero significatur perfectio, ut meminerit quisquis hoc facit,
perfectam se implere iustitiam; propter quod et tribus exemplis hoc
praeceptum insinuavit, et in hoc tertio exemplo, simplo duplum
additur, ut triplum compleatur. Vel per hoc accipitur quod in
praecipiendo tamquam tolerabilius incipiens paulatim creverit; nam
primo praeberi voluit alteram maxillam, cum fuerit dextra percussa, ut
minus perferre paratus sis quam pertulisti. Deinde illi qui tunicam
vult tollere, iubet et pallium dimitti, vel vestimentum, secundum
aliam litteram; quod aut tantumdem est, aut non multo amplius.
Tertio de mille passibus, quibus addenda dicit duo millia, usque ad
duplum perducit. Sed quoniam parum est non nocere, nisi et beneficium
praestes, consequenter adiungit et dicit qui autem petit a te, da ei.
Chrysostomus super Matth. Quia divitiae nostrae non sunt, sed
Dei: Deus enim dispensatores divitiarum suarum voluit nos esse, non
dominos. Hieronymus. Sed si de eleemosynis tantum intelligamus, in
pluribus pauperibus hoc stare non potest; sed et divites si semper
dederint, semper dare non poterunt. Augustinus de Serm. Dom.
Dicit ergo: omni petenti da, non omnia petenti, ut id des quod dare
honeste potes et iuste. Quid enim si pecuniam petat qua innocentem
conetur opprimere? Quid si stuprum petat? Dandum est ergo quod nec
tibi nec alteri noceat, quantum ab homine credi potest; et cum
negaveris quod petit, indicanda est iustitia, ut non eum inanem
dimittas, et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem iniuste
correxeris. Augustinus ad Vincentium. Utilius enim esurienti panis
tollitur, si de cibo securus iustitiam negligat, quam esurienti panis
frangitur, ut vi iniustitiae seductus acquiescat. Hieronymus.
Potest enim intelligi de pecunia doctrinae quae nunquam deficit, sed
quanto plus datur, tanto amplius duplicatur. Augustinus de Serm.
Dom. Quod autem ait et volenti mutuari a te ne avertaris, ad animam
referendum est; hilarem enim datorem diligit Deus. Mutuatur autem
omnis qui accipit, etsi ipse non soluturus sit, quia misericordibus
Deus plura restituit. Aut si non placet accipere mutuantem nisi eum
qui accipit redditurus, intelligendum est dominum ipsa duo genera
praestandi esse complexum: nam aut donamus, aut reddituro
commendamus. Recte ergo ad hoc beneficii genus hortando dicit ne
avertaris, idest, ne propterea voluntatem alienes, quasi Deus non
redditurus sit, cum homo reddiderit: cum enim ex praecepto Dei
facis, infructuosum esse non potest. Chrysostomus super Matth.
Ergo iubet nos Christus mutuum dare, non tamen sub usuris: quia qui
sic dat, non sua dat, sed aliena tollit; de uno vinculo solvit, et
multis alligat; et non propter Dei iustitiam dat, sed propter
proprium lucrum. Similis est etiam pecunia usuraria aspidis morsui:
nam sicut venenum aspidis latenter omnia membra corrumpit, sic usura
omnes facultates convertit in debitum. Augustinus ad Marcellinum.
Obiciunt autem quidam, quod haec Christi doctrina rei publicae
moribus nulla ex parte conveniat: nam quis, inquiunt, tolli sibi ab
hoste aliquid patiatur, vel Romanae provinciae depraedatoribus non
mala velit belli iure rependere? Sunt autem ista praecepta patientiae
semper in cordis praeparatione retinenda, ipsaque benevolentia, ne
reddatur malum pro malo, semper in voluntate complenda est. Agenda
sunt autem multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate
plectendis; ac per hoc si terrena res publica praecepta Christiana
custodiat, et ipsa bella sine benevolentia non gerentur, ut ad
pietatis iustitiaeque pacatam societatem victis facilius consulatur;
nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur: quoniam
nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur
impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur.
|
|