|
Glossa. Docuit dominus supra, iniuriam inferenti non esse
resistendum, sed ad plura perferenda paratum esse; nunc autem ulterius
docet iniuriam inferentibus impendendum esse caritatis affectum simul et
effectum. Et cum praemissa ad complementum iustitiae legis
pertineant, convenienter hoc ultimum rite pertinet ad impletionem
caritatis, quae, secundum apostolum, est legis plenitudo. Dicit
ergo audistis quia dictum est: diliges proximum tuum. Augustinus de
Doctr. Christ. Quod autem nullum hominem excepit qui praecepit
proximum diligere, dominus in parabola semivivi relicti ostendit,
dicens proximum qui erga illum extitit misericors, ut eum intelligamus
proximum cui exhibendum esset misericordiae officium, si indigeret:
quod nulli negandum esse, quis non videat? Domino dicente benefacite
his qui oderunt vos. Augustinus de Serm. Dom. Gradum autem esse
in Pharisaeorum iustitia, quae ad legem veterem pertineret, hinc
intelligitur quod multi etiam eos a quibus diliguntur oderunt.
Ascendit ergo aliquem gradum qui proximum diligit, quamvis adhuc
oderit inimicum; unde ad hoc designandum subditur et odio habebis
inimicum tuum: quae vox non est accipienda ut iubentis iusto, sed
permittentis infirmo. Augustinus contra Faustum. Quaero autem a
Manichaeis, cur proprium velint esse legis Moysi quod dictum est
antiquis oderis inimicum tuum. An et Paulus non dixit homines quosdam
Deo odibiles? Quaerendum est ergo quomodo intelligatur exemplo Dei,
cui dixit Paulus quosdam odibiles, odio habendos inimicos; et rursus
exemplo Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos,
diligendos inimicos. Haec itaque regula est qua et oderimus inimicum
propter id quod in eo malum est, idest iniquitatem, et diligamus
inimicum propter id quod in eo bonum est, idest rationalem creaturam.
Audito igitur et non intellecto quod antiquis dictum erat oderis
inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum non deberent
odire nisi vitium. Hos ergo corrigit dominus cum subdit ego autem dico
vobis: diligite inimicos vestros; ut qui iam dixerat: non veni
solvere legem sed implere, praecipiendo utique ut diligamus inimicos,
cogeret nos intelligere quomodo possemus unum eumdemque hominem et
odisse propter culpam, et diligere propter naturam. Glossa. Sed
sciendum est, in toto corpore legis non esse scriptum odio habebis
inimicum tuum; sed hoc dicitur quantum ad traditionem Scribarum,
quibus visum est hoc addendum, quia dominus praecepit filiis Israel
persequi inimicos et delere Amalech de sub caelo. Chrysostomus super
Matth. Sicut enim quod dictum est non concupisces, non dictum est ad
carnem, sed ad animam, sic in hoc loco caro quidem inimicum suum
diligere non potest, anima autem potest: quia dilectio vel odium
carnis in sensu est, animae vero in intellectu. Quando ergo nocemur
ab aliquo, etsi sentimus odium, non tamen exequi volumus; cognosce
quia caro nostra odit inimicum, anima vero diligit. Gregorius
Moralium. Inimici autem dilectio tunc veraciter custoditur cum non de
profectu deiicimur, nec de ruina illius laetamur. Non enim amat
aliquis quem non vult esse meliorem, eumque stantem voto persequitur
quem cecidisse gratulatur. Evenire tamen plerumque solet ut, non
amissa caritate, et inimici nos ruina laetificet, et rursum eius
gloria sine invidiae culpa contristet; cum et redeunte eo quosdam bene
erigi credimus, et proficiente illo plerosque iniuste opprimi timemus.
Sed ad hoc servandum est discretionis examen, ne cum nostra odia
exequimur, fallamur sub specie utilitatis alienae. Oportet etiam
pensare quid debemus ruinae peccatoris, et quid iustitiae ferientis;
nam cum perversum quemquam omnipotens percutit, et congaudendum est
iustitiae iudicis, et condolendum miseriae pereuntis. Glossa. Qui
autem sunt contra Ecclesiam, tribus modis ei adversantur: odio,
verbis, cruciatu corporis. Ecclesia contra diligit, unde dicit
diligite inimicos vestros; benefacit, unde sequitur benefacite his qui
oderunt vos; et orat, unde sequitur et orate pro persequentibus et
calumniantibus vos. Hieronymus. Multi praecepta Dei imbecillitate
sua, non sanctorum viribus aestimantes, impossibilia putant esse quae
praecepta sunt; et dicunt sufficere virtutibus, non odisse inimicos;
ceterum diligere plus praecipi quam humana natura patiatur. Sciendum
est ergo Christum non impossibilia praecipere, sed perfecta; quae
fecit David in Saul et Absalon; Stephanus quoque martyr pro
lapidantibus deprecatus est, et Paulus anathema cupit esse pro
persecutoribus suis. Hoc autem Iesus et docuit et fecit, dicens:
pater, ignosce illis. Augustinus Enchir. Sed perfectorum sunt ista
filiorum Dei: quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum
animum ad hunc affectum, orando Deum secumque luctando, perducere.
Tamen hoc tam magnum bonum, tantae multitudinis non est, quantam
credimus exaudiri, cum in oratione dicitur: dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Augustinus de
Serm. Dom. Oritur autem hic quaestio, quod huic praecepto domini
in quo nos hortatur orare pro inimicis, multae aliae Scripturae partes
videntur adversae: quia in prophetis inveniuntur multae imprecationes
adversus inimicos, ut est illud Ps. 108, 9: fiant filii eius
pupilli. Sed sciendum, quod prophetae solent figura imprecantis
futura praedicere. Sed illud magis movet quod dicit Ioannes: est
autem peccatum ad mortem, non pro illo dico ut oret quis; aperte enim
ostendit esse aliquos fratres pro quibus orare nobis non praecipitur,
per hoc quod praemittit: si quis scit peccare fratrem suum etc., cum
dominus etiam pro persecutoribus nos iubeat orare. Nec ista quaestio
solvi potest, nisi fateamur aliqua peccata esse in fratribus, quae
inimicorum persecutione sunt graviora. Nam et Stephanus orat pro eis
a quibus lapidatur, quia nondum Christo crediderant; et apostolus
Paulus non orat pro Alexandro, quia frater erat et, per
invidentiam, fraternitatem oppugnando peccaverat. Pro quo autem non
oras, iam non contra illum oras. Sed quid agimus de his contra quos
oratum a sanctis accipimus, non ut corrigerentur (nam hoc modo pro
ipsis potius oratum est), sed illam ultimam damnationem, non sicut
contra domini traditorem per prophetam (nam illa, praedictio
futurorum, non optatio supplicii fuit), sed sicut in Apocalypsi
legimus martyres orare ut vindicentur? Sed hinc non oportet moveri.
Quis enim audeat affirmare utrum contra ipsos homines, an contra
regnum peccati petierint? Nam ipsa iustitiae et misericordiae vindicta
martyrum, ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta perpessi
sunt. Destruitur autem partim correctione hominum, partim damnatione
perseverantium in peccato. Nonne tibi videtur Paulus in seipso
Stephanum vindicasse cum dicit: castigo corpus meum et in servitutem
redigo? Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Vel animae
occisorum clamant, vindicari se postulantes; sicut sanguis Abel
clamavit de terra non voce, sed ratione. Nam et opus opificem laudare
dicitur per hoc ipsum quod videntem se oblectet; non enim tam
impatientes sunt sancti ut urgeant fieri quod sciunt tempore praefinito
futurum. Chrysostomus in Matth. Vide autem quot gradus ascendit,
et qualiter nos in ipsum virtutis verticem statuit. Primus gradus est
non incipere iniuriam; secundus ut iniuriam ulciscens, aequali
supplicio sis contentus; tertius non facere vexanti quae quis passus
est; quartus exponere seipsum ad patiendum mala; quintus amplius se
tribuere quam ille vult qui fecit mala; sextus non odio habere eum qui
hoc operatur; septimus diligere; octavus benefacere; nonus pro ipso
orare. Et quia magnum erat praeceptum, praeclarum praemium subdit,
scilicet fieri similes Deo; unde dicit ut sitis filii patris vestri
qui in caelis est. Hieronymus. Si quis enim praecepta Dei
custodiat, filius Dei efficitur; ergo non in natura filius est, hic
scilicet de quo loquitur, sed arbitrio suo. Augustinus de Serm.
Dom. Ex illa autem regula intelligendum est quod hic dicitur, qua et
Ioannes dicit: dedit eis potestatem filios Dei fieri. Unus enim
naturaliter filius est; nos autem potestate accepta efficimur filii,
inquantum illa quae ab eo praecipiuntur implemus. Itaque non ait:
facite ista, quia estis filii; sed: facite ista, ut sitis filii.
Cum autem ad hoc nos vocat, ad similitudinem suam vocat; unde
sequitur qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit
super iustos et iniustos. Potest autem per solem intelligi non iste
visibilis, sed ille de quo dicitur: vobis qui timetis nomen domini,
orietur sol iustitiae, et per pluviam irrigatio doctrinae veritatis,
quia et bonis et malis apparuit et evangelizatus est Christus.
Hilarius in Matth. Vel in Baptismi et spiritus sacramento tribuit
solem et pluviam. Augustinus de Serm. Dom. Vel potest accipi sol
iste visibilis, et pluvia qua fructus gignuntur: quia iniqui in libro
sapientiae plangunt: sol non ortus est nobis. Et de pluvia spirituali
dicitur: mandabo nubibus meis ne pluant super eam. Sed sive hoc sive
illud, magna Dei bonitate fit, quae nobis imitanda praecipitur. Non
autem solum ait qui facit solem oriri, sed addidit suum, idest quem
ipse fecit; ut hinc admoneremur quanta liberalitate ex praecepto eius
praestare debemus quod non creamus, sed ex muneribus eius accipimus.
Augustinus ad Vincentium. Sed sicut ista dona eius laudamus, ita
etiam flagella in eos quos diligit cogitemus. Unde non omnis qui
parcit, amicus est, nec omnis qui verberat, inimicus; melius est
enim cum severitate diligere, quam cum lenitate decipere.
Chrysostomus super Matth. Caute autem dixit super iustos et
iniustos, non super iustos ut iniustos: quia omnia bona Deus non
propter homines dat, sed propter sanctos, sicut et flagella propter
peccatores; sed in nobis non separat peccatores a iustis, ne
desperent; nec in malis iustos a peccatoribus, ne glorientur; maxime
cum malis bona non prosint quae male viventes ad praeiudicium suum
percipiunt; nec bonis mala noceant, sed magis prosint ad iustitiae
lucrum. Augustinus de Civ. Dei. Nam bonus temporalibus bonis non
extollitur, nec malis frangitur. Malus autem ideo huiusmodi
infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur. Vel ideo ista
temporalia bona et mala utrisque voluit esse communia, ut nec bona
cupidius appetantur, quae mali habere cernuntur, nec mala turpiter
evitentur, quibus et boni afficiuntur. Glossa. Amare autem
amantem, naturae est; inimicum vero amare est caritatis; et ideo
sequitur si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem
habebitis, scilicet in caelo? Nullam: de his enim dicitur:
recepistis mercedem vestram. Sed tamen haec oportet facere, illa non
omittere. Rabanus. Si ergo peccatores erga dilectores suos natura
duce volunt esse benefici, multo magis vos maioris dilectionis signo
amplecti debetis etiam non amantes; unde sequitur nonne et publicani
hoc faciunt? Idest qui publica vectigalia exigunt, vel qui publica
negotia saeculi vel lucra sectantur. Glossa. Si vero pro his tantum
oraveritis qui aliqua affinitate vobis coniuncti sunt, quid amplius
habet beneficium vestrum quam infidelium? Unde sequitur et si
salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Salutatio
enim est quaedam species orationis. Nonne et ethnici hoc faciunt?
Rabanus. Idest gentiles: nam ethnos Graece, Latine gens dicitur,
qui tales sunt ut fuerunt geniti, scilicet sub peccato. Remigius.
Quia vero perfectio dilectionis ultra dilectionem inimicorum non potest
procedere, ideo postquam dominus praecepit diligere inimicos,
subiunxit estote ergo et vos perfecti, sicut et pater vester caelestis
perfectus est. Ipse quidem perfectus est ut omnipotens, homo autem ut
ab omnipotente adiutus: nam sicut quandoque in Scripturis pro veritate
et aequalitate accipitur, ut ibi: sicut fui cum Moyse, ita ero et
tecum; aliquando autem pro similitudine, ut hic. Chrysostomus super
Matth. Sicut enim filii carnales similant patres in aliquo corporis
signo, ita filii spirituales Deum in sanctitate.
|
|