|
Glossa. Postquam Christus legem quantum ad praecepta implevit,
incipit nunc eam adimplere quantum ad promissa, ut pro caelesti mercede
praecepta Dei faciamus, non pro terrenis quae lex promittebat. Omnia
autem terrena ad duo potissima reducuntur: scilicet ad humanam
gloriam, et ad terrenorum affluentiam; quorum utrumque in lege
promissum esse videtur. De gloria enim dicitur in Deuteronomio:
faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra.
De affluentia vero temporalium ibidem subditur: abundare te faciet
dominus in omnibus bonis. Et ideo dominus haec duo ab intentione
fidelium excludit, scilicet gloriam et terrenorum affluentiam. Sed
sciendum quod appetitus gloriae propinquus est virtuti. Chrysostomus
super Matth. Ubi enim res agitur gloriosa, ibi facilius invenit
locum gloriationis occasio; et ideo intentionem gloriae primo dominus
excludit: prae omnibus enim vitiis carnalibus periculosius hoc esse in
hominibus intellexit: cum enim omnia mala servos Diaboli vexent,
concupiscentia vanae gloriae magis vexat servos Dei quam servos
Diaboli. Prosper in libro Sentent. August. Quas etiam vires
nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit nisi qui ei bellum
indixerit: quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur,
difficile tamen est ea non delectari cum offertur. Chrysostomus super
Matth. Intuere autem qualiter incepit velut de fera aliqua difficile
cognita disputans, et apta furari eum qui non valde vigilat: occulte
enim ingreditur, et omnia quae intus sunt, insensibiliter aufert.
Chrysostomus in Matth. Et ideo hoc cautius cavendum mandat dicens
attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Cor autem
nostrum attendere debemus: invisibilis enim est serpens quem observare
iubemur, et latenter ingreditur et seducit. Sed in corde mundo si
surreptio inimici successerit, mox homo iustus discernit quia spiritu
alieno pulsatur; si autem cor fuerit iniquitatibus plenum,
suggestionem Diaboli non facile intelligit; et ideo praemisit ne
irascaris, ne concupiscas: quia qui malis istis subiectus est, cor
suum non potest attendere. Sed quomodo potest fieri ut non coram
hominibus eleemosynam faciamus? Aut si fiat, quomodo non sentiemus?
Si enim praesente aliquo occurrerit pauper, quomodo dabitur ei
absconse? Sed educendo eum in secreto, videtur quia datur. Sed
considera, quia non dixit: ne tantum coram hominibus faciatis; sed
addidit ut videamini ab eis. Qui ergo non ideo facit ut ab hominibus
videatur, etsi coram hominibus fecerit, non tamen coram hominibus
fecisse videtur: qui enim aliquid facit propter Deum, neminem videt
in corde suo nisi Deum propter quem facit; sicut artifex eum semper
habet prae oculis qui sibi opus faciendum commisit. Gregorius
Moralium. Si ergo dantis gloriam quaerimus, et publicata nostra
opera in conspectu illius occulta servamus; si vero per hoc nostram
laudem concupiscimus, foras ab eius conspectu iam fusa sunt, etiam si
a multis ignorentur. Sed valde perfectorum est, sic ostenso opere,
auctoris gloriam quaerere, ut de illata laude, privata nesciant
exultatione gaudere, quam infirmi quia perfecte contemnendo non
superant, necesse est ut bonum quod operantur, abscondant.
Augustinus de Serm. Dom. In hoc vero quod dicit ut videamini ab
eis, nihil addens, apparet hoc eum prohibuisse ut ibi finem nostri
propositi collocemus. Nam et apostolus qui dicit: si adhuc hominibus
placerem, Christi servus non essem, alio loco dicit: ego omnibus per
omnia placeo. Quod non ideo facit ut placeret hominibus, sed Deo,
ad cuius amorem corda hominum volebat convertere ex eo quod eis
placebat; sicut non absurde loqueretur qui diceret: in hoc opere quo
navem quaero, non navem quaero, sed patriam. Augustinus de Serm.
Dom. Dicit autem ut videamini ab eis, quia sunt quidam qui sic
faciunt iustitiam coram hominibus ut non videantur ab eis, sed ut ipsa
opera videantur, et glorificetur pater qui in caelis est: non enim
suam iustitiam deputant, sed eius cuius fide vivunt. Augustinus de
Serm. Dom. In hoc etiam quod addit alioquin mercedem non habebitis
apud patrem vestrum qui in caelis est, nihil aliud demonstrat, nisi
illud, nos cavere oportere ne humanam laudem pro nostrorum operum
mercede quaeramus. Chrysostomus super Matth. Quid autem a Deo
recipies qui Deo nihil dedisti? Nam quod propter Deum fit, Deo
datur, et ab eo recipitur; quod autem propter homines fit, in ventos
effunditur. Quae est autem sapientia res dare, et verba vacua
comparare, et mercedem Dei contemnere? Vel illum aspice a quo laudem
expectas, qui te propter Deum facere putat; alioquin vituperaret te
magis. Ille autem qui plena quidem voluntate propter homines facit,
ille propter homines fecisse videtur. Si autem per alicuius cor
cogitatio vana ascendit, desiderans hominibus apparere, anima autem
intelligens contradicit, ille non propter homines fecisse videtur:
quia quod cogitavit, passio carnis est; quod elegit, iudicium
animae.
|
|