|
Augustinus de Serm. Dom. Generaliter supra dominus iustitiam
nominavit cum dixit: attendite ne iustitiam etc.; nunc autem per
partes exequitur. Chrysostomus super Matth. Ponit autem tria fortia
bona, scilicet eleemosynam, orationem et ieiunium, contra tria mala
adversus quae dominus tentationis bellum suscepit: pugnavit enim pro
nobis contra gulam in eremo, contra avaritiam supra montem, contra
vanam gloriam supra templum. Est ergo eleemosyna quae dispergit,
contra avaritiam quae congregat; ieiunium contra gulam, quia ei
contrarium; oratio vero contra vanam gloriam, quia cum omne malum ex
malo nascatur, sola vana gloria de bono procedit: ideo non destruitur
per bonum, sed magis nutritur: nullum ergo remedium potest esse contra
vanam gloriam nisi oratio sola. Ambrosius. Omnis autem sententia
disciplinae Christianae in misericordia et pietate est; et ideo ab
eleemosyna incipit, dicens cum ergo facis eleemosynam, noli tuba
canere ante te. Chrysostomus super Matth. Tuba autem est omnis
actus vel sermo per quem operis iactantia demonstratur; puta, qui
facit eleemosynam quando aliquem videt praesentem vel intercedente
aliquo, aut honestiori personae quae potest retribuere; alias autem
non facit. Sed et si in loco secreto fecerit eo proposito ut
laudabilis videatur, tuba est. Augustinus de Serm. Dom. Sic ergo
quod dicit noli tuba canere ante te, ad hoc respicit quod superius ait
attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Hieronymus in
Matth. Qui autem tuba canit eleemosynam faciens, hypocrita est; et
ideo subdit sicut hypocritae faciunt. Isidorus Etymolog. Nomen
hypocritae tractum est a specie eorum qui in spectaculis contecta facie
incedunt, distinguentes vultum vario colore, ut ad personae, quam
simulant, colorem perveniant, modo in specie viri, modo in feminae,
ut fallant populum dum in ludis agunt. Augustinus de Serm. Dom.
Sicut ergo hypocritae, idest simulatores, tamquam imitatores
personarum aliarum, agunt partes illius quod non sunt - non enim qui
agit partes Agamemnonis, vere ipse est, sed simulat eum -, sic et
in Ecclesiis in omni vita humana quisquis se vult videri quod non est,
hypocrita est: simulat enim se iustum et non exhibet, qui totum
fructum in laude hominum ponit. Glossa. Et ideo subdit loca
publica, cum dicit in synagogis et vicis; et finem intentum cum subdit
ut honorificentur ab hominibus. Gregorius Moralium. Sciendum vero
est, quod sunt nonnulli qui et sanctitatis habitum tenent, et
perfectionis meritum exequi non valent; quos nequaquam credendum est
inter hypocritarum numerum currere: quia aliud est infirmitate, aliud
callida simulatione peccare. Augustinus. Tales autem qui simulatione
peccant, ab inspectore cordis Deo mercedem non capiunt, nisi
fallaciae supplicium; et ideo subditur amen dico vobis, receperunt
mercedem suam. Hieronymus. Non Dei mercedem, sed suam: laudati
enim sunt ab hominibus, quorum causa exercuere virtutes. Augustinus
de Serm. Dom. Hoc autem respicit ad illud quod supra posuit
alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum. Sic ergo non
quomodo illi eleemosynam facias, sed quomodo facienda sit, iubet
convenienter, cum dicit te autem faciente eleemosynam, nesciat
sinistra tua quid faciat dextera tua. Chrysostomus in Matth. Hoc
autem per superabundantiam dicitur, ac si dicat: si possibile est
teipsum ignorare, et ipsas manus latere possibile esset,
studiosissimum est tibi. Chrysostomus super Matth. Apostoli autem
interpretantur in libro canonum sic: dextera est populus Christianus,
qui est ad dexteram Christi; sinistra autem est omnis populus, qui
est ad sinistram. Hoc ergo dicit, ne Christiano eleemosynam
faciente, qui est dextera, infidelis aspiciat, qui est sinistra.
Augustinus de Serm. Dom. Sed secundum hoc videbitur nulla esse
culpa velle placere fidelibus, cum tamen in quorumlibet hominum laude
finem boni operis constituere prohibeamur. Ut autem te imitentur
quibus facta tua placuerint, non tantum fidelibus, sed etiam
infidelibus exhibendum est. Si autem (ut alii dicunt) sinistram
inimicum putaveris, ut nesciat inimicus tuus cum eleemosynam facis,
cur ipse dominus inimicis Iudaeis circumstantibus misericorditer
sanavit homines? Deinde quomodo cum ipso inimico faciemus, ut illud
impleamus praeceptum: si esurierit inimicus tuus, ciba illum? Tertia
opinio est ridenda eorum qui dicunt, sinistrae nomine uxorem
significari; ut quoniam in re familiari tenaciores pecuniarum solent
esse feminae, lateat eas cum aliquid viri alienis impendunt, propter
domesticas lites. Non autem solis viris hoc praeceptum datum est, sed
etiam feminis; cui ergo sinistrae iubetur femina occultare opus
misericordiae suae? An etiam vir sinistra erit feminae? Quod si
quispiam putat, cum praeceptum sit talibus, ut se invicem bonis
moribus lucrifaciant, non sibi debent occultare bona opera sua: nec
furta facienda sunt ut promereatur Deus. Quod si occultandum est
aliquid quamdiu alterius infirmitas id aequo animo non potest
sustinere, quamvis non illicite fiat, non tamen femina per sinistram
significari facile apparet totius capituli significatione; et etiam
quam sinistram vocet. Quod enim in hypocritis culpatum est, quod
scilicet laudes hominum quaerunt, hoc tu facere vetaris; quapropter
sinistra videtur significare delectationem laudis, dextera autem
significat intentionem implendi praecepta divina. Cum ergo
conscientiae facienti eleemosynam miscet se appetitio laudis humanae,
fit sinistra conscientia dexterae. Nesciat ergo sinistra, idest, non
se misceat conscientiae tuae laudis humanae appetitio. Dominus autem
noster multo magis prohibet solam sinistram in nobis operari, quam eam
miscere operibus dexterae. Quo autem fine hoc dixerit, ostendit cum
subdit ut sit eleemosyna vestra in abscondito, idest in ipsa bona
conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest, nec verbis
aperiri, quandoquidem multi multa mentiuntur. Sufficit autem tibi ad
promerendum praemium ipsa conscientia, si ab eo expectas praemium qui
solus conscientiae inspector est. Et hoc est quod subditur et pater
tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Multa Latina exemplaria
habent reddet tibi palam. Chrysostomus super Matth. Impossibile est
enim ut opus bonum hominis in abscondito dimittat Deus; sed in hoc
saeculo manifestat, et in illo glorificat, quia gloria Dei est;
sicut et Diabolus manifestat malum, in quo malitiae eius virtus
ostenditur. Proprie autem publicat Deus omne bonum in saeculo illo
cuius bona non sunt communia bonis et malis; ideo cuicumque illic bene
fecerit Deus, manifestum est quia pro mercede iustitiae suae meruit
illud. Merces autem iustitiae in hoc saeculo manifesta non est; quia
hic non solum boni, sed etiam mali sunt divites. Augustinus de
Serm. Dom. Sed in Graecis exemplaribus, quae propria sunt, non
invenimus palam. Chrysostomus in Matth. Si ergo vis habere
inspectores eorum quae facis, ecce habes non solum Angelos aut
Archangelos, sed Deum universorum.
|
|