|
Ambrosius super Lucam. Cum hoc feceris, ut scilicet sis pauper et
mitis, memento quia peccator es, et lugeto peccata tua; unde sequitur
beati qui lugent. Et bene tertia benedictio est peccata deflentis,
quia Trinitas est quae peccata condonat. Hilarius in Matth.
Lugentes enim hic dicuntur non orbitates aut contumelias aut damna
moerentes, sed peccata vetera flentes. Chrysostomus super Matth.
Et qui sua quidem peccata lugent, beati sunt, sed mediocriter;
beatiores autem sunt qui aliena lugent peccata: tales convenit esse
omnes doctores. Hieronymus. Luctus enim hic non mortuorum ponitur
communi lege naturae, sed peccatis et vitiis mortuorum. Sic flevit
Samuel Saulem, et Paulus eos qui post immunditiam poenitentiam
egerunt. Chrysostomus super Matth. Cum autem consolatio sit
lugentium cessatio luctus, qui sua peccata lugent, consolabuntur
indulgentiam consecuti. Chrysostomus in Matth. Et licet talibus
sufficiat venia frui, non terminat retributionem in peccatorum
remissione, sed et multarum facit participes consolationum et hic et in
futuro. Semper enim maiores laboribus Deus dat retributiones.
Chrysostomus super Matth. Qui vero aliena peccata lugent,
consolabuntur: qui cum in saeculo illo providentiam cognoverint Dei et
intellexerint quod qui perierunt non fuerunt Dei, de cuius manu nemo
rapere potest, de eis, luctu derelicto, in sua beatitudine
laetabuntur. Vel aliter. Augustinus de Serm. Dom. Luctus est
tristitia de amissione carorum. Conversi autem ad Deum ea quae in hoc
mundo cara habebant amittunt: non enim gaudent his rebus quibus ante
gaudebant; et donec fiant in illis amor aeternorum, nonnulla moestitia
sauciantur. Consolabuntur ergo spiritu sancto, qui maxime propterea
Paraclitus nominatur, idest consolator, ut temporalem amittentes,
aeterna laetitia perfruantur, et ideo dicit quoniam ipsi
consolabuntur. Glossa. Vel per luctum duo genera compunctionis
intelliguntur: scilicet pro miseriis huius mundi, et pro desiderio
caelestium; unde filia Caleph petivit irriguum superius et inferius.
Huiusmodi autem luctum non habet nisi pauper et mitis, qui cum mundum
non diligat, quod miser est recognoscit, et ideo caelum concupiscit.
Convenienter ergo lugentibus promittitur consolatio, ut qui tristatus
est in praesenti, gaudeat in futuro. Maior est autem retributio
lugentis quam pauperis et mitis: plus enim est gaudere in regno, quam
habere et possidere: multa enim cum dolore possidemus. Chrysostomus
in Matth. Notandum autem, quod hanc beatitudinem non simpliciter,
sed omnino cum intensione et cumulo posuit; ideoque non dixit: qui
moerent, sed qui lugent. Siquidem praeceptum istud totius
philosophiae magisterium est. Si enim qui filios vel proximos mortuos
lugent, toto illo doloris sui tempore nec pecuniarum nec gloriae amore
tenentur, non invidia consumuntur, non iniuriis permoventur nec aliis
vitiis obsidentur, utpote solis luctibus mancipati; multo magis qui
propria peccata lugent, sicut ea lugere dignum est, celsiorem hanc
philosophiam debent ostendere.
|
|