|
Ambrosius super Lucam. Postquam delicta deflevi, esurire incipio et
sitire iustitiam. Aeger enim cum in gravi morbo est, non esurit;
unde sequitur beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Hieronymus.
Non nobis sufficit velle iustitiam, nisi iustitiae patiamur famem, ut
sub hoc exemplo, nunquam nos satis iustos, sed semper esurire
iustitiae opera intelligamus. Chrysostomus super Matth. Quoniam
omne bonum quod non ex amore ipsius boni faciunt homines, ingratum est
ante Deum. Esurit autem iustitiam qui secundum iustitiam Dei
desiderat conversari; sitit autem iustitiam qui scientiam eius
acquirere cupit. Chrysostomus in Matth. Iustitiam autem dicit vel
universalem, vel particularem avaritiae contrariam. Quia enim de
misericordia dicturus erat, praemonstrat qualiter misereri oporteat,
quia non ex rapina neque ex avaritia; unde etiam quod est avaritiae
proprium, scilicet esurire et sitire, iustitiae attribuit. Hilarius
in Matth. Sitientibus autem et esurientibus iustitiam, beatitudinem
tribuit, significans extensam in Dei doctrinam sanctorum aviditatem
perfecta in caelo satietate repleri; et hoc est quod dicitur quoniam
ipsi saturabuntur. Chrysostomus super Matth. Scilicet largitatem
remunerantis Dei: quoniam maiora erunt praemia Dei quam sanctorum
desideria. Augustinus de Serm. Dom. Vel illo cibo saturabuntur in
praesenti, de quo dominus dicit: meus cibus est ut faciam voluntatem
patris mei, quod est iustitia, et illa aqua de qua: quisque biberit,
fiet ei fons aquae salientis in vitam aeternam. Chrysostomus in
Matth. Vel rursus sensibile praemium statuit: quia enim plurimos
divites facere putatur avaritia, dicit hoc esse contrarium, magisque
id praestare iustitiam: qui enim iustitiam diligit, tutissime omnia
possidet.
|
|