|
Glossa. Iustitia et misericordia ita coniunctae sunt, ut altera ab
altera debeat temperari: iustitia enim sine misericordia crudelitas
est; misericordia sine iustitia, dissolutio; unde de misericordia
post iustitiam subdit beati misericordes. Remigius. Misericors
dicitur, quasi miserum habens cor, quia alterius miseriam quasi suam
reputat et de malo alterius quasi de suo dolet. Hieronymus.
Misericordia hic non solum in eleemosynis intelligitur, sed in omni
peccato fratris, si alter alterius onera portemus. Augustinus de
Serm. Dom. Beatos autem dicit esse qui subveniunt miseris, quoniam
eis ita rependitur ut de miseria liberentur; unde sequitur quoniam ipsi
misericordiam consequentur. Hilarius in Matth. Intantum enim Deus
benevolentiae nostrae in omnes delectatur affectu, ut suam
misericordiam sit solis misericordibus praestaturus. Chrysostomus in
Matth. Videtur autem esse aequalis retributio, sed est multo maior:
non enim est aequalis humana misericordia et divina. Glossa. Merito
ergo misericordibus misericordia impenditur, ut plus accipiant quam
meruissent; et sicut plus recipit qui ultra saturitatem habet quam ille
qui habet tantum ad saturitatem, sic maior est gloria misericordiae
quam praecedentium.
|
|