|
Ambrosius super Lucam. Cum interiora tua vacua feceris ab omni labe
peccati, ne dissensiones contentionesque ex affectu tuo prodeant, a te
pacem incipe, ut sic pacem aliis feras; unde sequitur beati pacifici.
Augustinus de Civ. Dei. Est autem pax tranquillitas ordinis.
Ordo autem est parium dispariumque sua cuique loca tribuens
dispositio. Sicut autem nemo est qui gaudere nolit, ita nemo est qui
pacem habere nolit; quandoquidem ipsi qui bella volunt, nihil aliud
quam ad gloriosam pacem cupiunt bellando pervenire. Hieronymus.
Pacifici autem dicuntur beati, qui primum in corde suo, deinde et
inter fratres dissidentes faciunt pacem. Quid enim prodest alios per
te pacari, cum in tua anima sint bella vitiorum? Augustinus de
Serm. Dom. Pacifici autem in semetipsis sunt qui omnes animi sui
motus componentes et subiicientes rationi, carnalesque concupiscentias
habentes edomitas, fiunt regnum Dei, in quo ita ordinata sunt omnia
ut quod est in homine praecipuum et excellens imperet ceteris
reluctantibus quae sunt nobis bestiisque communia; atque idipsum quod
excellit in homine, idest mens et ratio, subiiciatur potiori quod est
ipsa veritas, filius Dei. Neque enim imperare inferioribus potest
nisi superioribus subiiciatur. Et haec est pax quae datur in terra
hominibus bonae voluntatis. Augustinus in Lib. Retract. Non tamen
cuiquam provenire potest in hac vita ut lex repugnans legi mentis omnino
non sit in membris. Sed hoc nunc pacifici agunt domando
concupiscentias carnis, ut ad pacem plenissimam quandoque veniatur.
Chrysostomus super Matth. Pacifici autem ad alios sunt non solum qui
inimicos in pace reconciliant, sed etiam illi qui immemores malorum,
diligunt pacem. Pax enim illa beata est quae in corde posita est, non
tantum in verbis. Qui autem pacem diligunt, filii sunt pacis.
Hilarius in Matth. Pacificorum autem beatitudo, adoptionis est
merces; et ideo dicitur quoniam filii Dei vocabuntur. Parens enim
omnium Deus noster est, neque aliter transire in nuncupationem
familiae eius licebit, nisi fraternae invicem caritatis pace vivamus.
Chrysostomus in Matth. Vel cum pacifici dicantur qui non adversum se
mutuo dimicant, sed alios dissidentes in concordiam revocant, iure
etiam filii Dei appellantur, quia unigeniti hoc praecipuum fuit opus:
distantia copulare, conciliare pugnantia. Augustinus de Serm.
Dom. Vel quia in pace perfectio est, ubi nihil repugnat; pacifici
filii Dei dicuntur, quoniam nihil resistit Deo, et utique filii Dei
similitudinem patris debent habere. Glossa. Maximam ergo dignitatem
habent pacifici; sicut qui filius regis dicitur in domo regia summus
est. Septimo autem loco beatitudo haec ponitur, quia in sabbato verae
requiei dabitur pax, sed aetatibus transactis.
|
|