|
Chrysostomus in Matth. Posita pacificorum beatitudine, ne aliquis
existimaret quod semper pacem sibi quaerere sit bonum, subdit beati qui
persecutionem patiuntur propter iustitiam, hoc est propter virtutem,
propter defensionem aliorum, propter pietatem: iustitiam enim
consuevit pro omni virtute animae ponere. Augustinus de Serm. Dom.
Pace enim intrinsecus constituta ac firmata, quascumque persecutiones
ille qui foras missus est, forinsecus concitaverit aut gesserit, auget
gloriam quae secundum Deum est. Hieronymus. Signanter autem addit
propter iustitiam: multi enim propter sua peccata persecutionem
patiuntur, et non sunt iusti. Simulque considera quod octava verae
circumcisionis beatitudo martyrio terminetur. Chrysostomus super
Matth. Non autem dixit: beati qui a gentibus persecutionem
patiuntur, ne putes illum solum beatum qui persecutionem patitur
propter idola non colenda; ideo et ab haereticis persecutionem patiens
propter veritatem non relinquendam, beatus est, quia propter iustitiam
patitur. Sed et si quis ex potentibus, qui Christiani videntur,
forsitan propter sua peccata correctus a te, fuerit te persecutus,
beatus es cum Ioanne Baptista. Si enim verum est quod prophetae
martyres sunt, qui a suis occisi sunt, sine dubio qui propter causam
Dei aliquid patitur, etsi a suis patitur, mercedem martyrii habet.
Et ideo non posuit Scriptura personas persequentium, sed solam causam
persecutionis, ut non aspicias quis te persequitur, sed propter quod.
Hilarius in Matth. Sic ergo ad postremum eos in beatitudine numerat
quibus omnia pro Christo pati, qui iustitia est, pronus affectus
est. His igitur et regnum servatur, qui in contemptu saeculi sunt
pauperes spiritu; unde dicit quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Augustinus de Serm. Dom. Vel octava beatitudo tamquam ad caput
redit, quia consummatum perfectumque ostendit et probat. Itaque in
prima et in octava nominatum est regnum caelorum: septem enim sunt quae
perficiunt; nam octava clarificat et perfectum demonstrat; ut per hos
gradus perficiantur et ceteri, tamquam accipiatur rursus exordium.
Ambrosius super Lucam. Vel aliter: primum regnum caelorum sanctis
propositum est in absolutione corporis, secundum post resurrectionem
esse cum Christo. Post resurrectionem enim terram incipies tuam
possidere absolutus a morte, et in ipsa possessione consolationem
reperies. Consolationem sequitur delectatio, delectationem divina
miseratio. Cui autem miseretur dominus, et vocat et sic vocatus videt
vocantem. Qui autem viderit, in ius divinae generationis assumitur,
et tunc demum quasi Dei filius caelestis regni divitiis delectatur.
Ille igitur incipit, hic repletur. Chrysostomus in Matth. Ne
autem mireris si secundum unamquamque beatitudinem regnum non audis,
quia cum dicit consolabuntur, misericordiam consequentur, et cetera
huiusmodi, per haec universa nihil aliud quam regnum caelorum occulte
insinuat, ut nihil sensibile expectes. Neque enim beatus est qui in
his coronatur quae cum praesenti vita discedunt. Augustinus de Serm.
Dom. Diligenter autem attendendus est numerus harum sententiarum:
his enim septem gradibus congruit operatio spiritus sancti septiformis
quam Isaias describit; sed ille a summo, hic ab imo: quia ibi
docetur filius Dei ad ima descensurus, hic homo de imis ad
similitudinem Dei ascensurus. In his prius est timor, qui congruit
hominibus humilibus, de quibus dicitur beati pauperes spiritu, idest
non alta sapientes, sed timentes. Secunda est pietas, quae convenit
mitibus: qui enim pie quaerit, honorat, non reprehendit, non
resistit, quod est mitem fieri. Tertia est scientia, quae convenit
lugentibus, qui didicerunt quibus malis nunc vincti sunt, quae quasi
bona petierunt. Quarta, quae est fortitudo, congruit esurientibus et
sitientibus, quia desiderantes gaudium de veris bonis, laborant, a
terrenis cupientes averti. Quinta, consilium, convenit
misericordibus, quia unicum remedium est de tantis malis erui,
dimittere aliis et dare. Sexta est intellectus, et convenit mundis
corde, qui purgato oculo possunt videre quod oculus non vidit.
Septima est sapientia, quae convenit pacificis, in quibus nullus
motus est rebellis, sed obtemperant spiritui. Unum autem praemium,
quod est regnum caelorum, varie nominatum est. In prima, sicut
oportebat, positum est regnum caelorum, quod est perfectae sapientiae
initium, ac si diceretur: initium sapientiae timor domini. Mitibus
hereditas tamquam testamentum patris cum pietate quaerentibus;
lugentibus consolatio, tamquam scientibus quid amiserunt et in quibus
mersi sunt; esurientibus saturitas, tamquam refectio laborantibus ad
salutem; misericordibus misericordia, tamquam optimo consilio
utentibus, ut hoc eis exhibeatur quod exhibent; mundis corde facultas
videndi Deum, tamquam purum oculum ad intelligenda aeterna
gerentibus; pacificis Dei similitudo. Et ista quidem in hac vita
possunt compleri, sicut completa esse in apostolis credimus: nam quod
post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi potest.
|
|