|
Rabanus. Superiores sententias generaliter dirigebat; iam incipit
loqui praesentes compellans, praedicens eis persecutiones quas pro
nomine eius passuri erant, dicens beati estis cum maledixerint vobis
homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos.
Augustinus de Serm. Dom. Quaeri autem potest quid intersit quod
ait cum vobis maledicent et dicent omne malum, cum maledicere hoc sit
malum dicere. Sed aliter est maledictum iactatum cum contumelia coram
illo qui maledicitur, aliter cum absentis fama laeditur. Persequi
autem est vim inferre, vel insidiis appetere. Chrysostomus super
Matth. Si autem verum est, quoniam qui calicem aquae porrexerit,
merces eius non perit, consequenter qui vel unius levissimi verbi
iniuriam fuerit passus, vacuus non erit a mercede. Ut autem
blasphematus sit beatus, duo convenire debent: ut et mendaciter
blasphemetur, et propter Deum; alioquin si unum defuerit, non est
beatitudinis merces. Et ideo dicit mentientes propter me. Augustinus
de Serm. Dom. Quod propter illos dictum puto qui volunt de
persecutionibus et de fama suae turpitudinis gloriari, et ideo dicere
ad se pertinere Christum, quod multa de illis dicuntur mala, cum et
vera dicantur, quando et de errore illorum dicuntur; et si aliquando
falsa iactantur, non tamen propter Christum ista patiuntur.
Gregorius super Ezech. Quid autem poterit obesse si homines vobis
derogent, et sola vos conscientia defendat? Sed tamen linguas
detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare ne ipsi pereant,
ita per suam malitiam excitatam debemus aequanimiter tolerare, ut nobis
meritum crescat; unde et hic dicitur gaudete et exultate, quoniam
merces vestra copiosa est in caelis. Glossa. Gaudete mente quidem,
et exultate corpore, quia merces vestra non tantum magna est, sicut
aliorum, sed copiosa est in caelis. Augustinus de Serm. Dom. Non
hic caelos puto dici superiores partes huius visibilis mundi: non enim
merces vestra in rebus visibilibus collocanda est; sed in caelis,
dictum puto in spiritalibus firmamentis, ubi habitat sempiterna
iustitia. Sentiunt ergo istam mercedem qui gaudent spiritualibus, sed
ex omni parte perficietur cum mortale hoc induerit immortalitatem.
Hieronymus. Gaudere et exultare debemus, ut merces nobis in
caelestibus praeparetur. Hoc qui vanam sectatur gloriam, implere non
potest. Chrysostomus super Matth. Quia quantum aliquid laetatur de
laude hominum, tantum de vituperatione tristatur. Qui vero gloriam
concupiscis in caelo, opprobria non times in terris. Gregorius super
Ezech. Aliquando tamen detractores debemus compescere, ne dum de
nobis mala disseminant, eorum qui audire a nobis bona poterant, corda
innocentia corrumpant. Glossa. Non solum autem praemio, sed etiam
exemplo eos ad patientiam provocat, cum subdit sic enim persecuti sunt
prophetas qui fuerunt ante vos. Remigius. Magnam enim consolationem
accipit homo in tribulatione positus, dum recordatur passiones aliorum
a quibus exemplum patientiae accipit; ac si diceret: mementote quia
illius vos estis apostoli cuius illi fuerunt prophetae. Chrysostomus
in Matth. Simul etiam insinuat coaequalitatem sui honoris ad patrem,
ac si dicat: sicut illi propter patrem, ita et vos propter me
patiemini. Cum etiam dixit prophetas qui fuerunt ante vos, monstrat
et ipsos prophetas iam factos. Augustinus de Serm. Dom.
Persecutionem autem hic generaliter posuit et in maledictis et in
laceratione famae.
|
|