|
Chrysostomus super Matth. Salomon dicit: ante orationem praepara
animam tuam. Quod quidem facit qui faciens eleemosynam venit ad
orationem: bona enim opera excitant fidem cordis et dant confidentiam
animae apud Deum orandi. Ergo eleemosyna praeparatio est orationis,
et idem dominus post eleemosynam convenienter de oratione nos instruit.
Augustinus de Serm. Dom. Non autem hoc monet nunc ut oremus, sed
quomodo oremus; sic nec superius ut faciamus eleemosynam, sed quo
animo faciamus. Chrysostomus super Matth. Est autem oratio quasi
quoddam spiritale tributum, quod anima offert Deo de visceribus suis.
Quanto ergo gloriosior est, tanto cautius est servanda, ne propter
homines facta vilescat; et ideo dicit cum oratis, non eritis sicut
hypocritae. Chrysostomus in Matth. Hypocritas vocat, qui Deum se
fingentes orare, homines circumspiciunt; et ideo subdit qui amant in
synagogis orare. Chrysostomus super Matth. Puto autem quod non ad
locum hoc refert dominus, sed ad propositum orantis: in conventu enim
fidelium orare laudabile est, sicut dictum est: in Ecclesiis
benedicite Deum. Qui ergo sic orat ut ab hominibus videatur, non
Deum aspicit, sed homines; et ideo quantum ad propositum suum in
synagoga orat. Cuius autem orantis mens solum aspicit Deum, quamvis
in synagoga oret, tamen apud se in secreto videtur orare. Sequitur et
in angulis platearum, ut videantur absconse orare; et sic dupliciter
laudantur: et quia orant, et quia absconse orant. Glossa. Vel
anguli platearum sunt ubi via per transversum viae ducitur et quadrivium
reddit. Chrysostomus super Matth. Eo ergo proposito in conventu
vetat orare, ut a conventu videatur; unde subditur ut videantur ab
hominibus. Orans ergo nihil novum faciat quod aspiciant homines, vel
clamando, vel pectus percutiendo, vel manus extendendo. Augustinus.
Non autem videri ab hominibus nefas est, sed ideo hoc agere ut ab
hominibus videaris. Chrysostomus in Matth. A vana enim gloria
ubique erui bonum est, maxime autem in oratione; si enim in hoc
cogitationibus circumferimur, si ad orandum ingressi fuerimus hanc
habentes aegritudinem, qualiter intelligemus ea quae a nobis dicuntur?
Augustinus. Sic etiam fugienda est hominum scientia, si hoc animo
aliquid fiat ut fructus expectetur placendi hominibus; unde subditur
amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Chrysostomus super
Matth. Unusquisque enim ubi seminat, ibi metit: unde qui propter
homines orant, non propter Deum, ab hominibus, non a Deo
laudantur. Chrysostomus in Matth. Dicit autem receperunt, quia
Deus retributionem quae est ab ipso, tribuere vellet; illi autem eam
quae est ab hominibus, usurpant. Quomodo autem orandum sit,
subiungit dicens tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et
clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito. Hieronymus. Hoc
simpliciter intellectum erudit auditorem, ut vanam orandi gloriam
fugiat. Chrysostomus super Matth. Ut nemo sit ibi nisi ille qui
orat: testis enim orantem gravat, non adiuvat. Cyprianus de Orat.
Domin. In abditis etiam locis orare magis convenit fidei, ut sciamus
dominum ubique esse praesentem et maiestatis suae plenitudine occulta
penetrare. Possumus etiam intelligere per ostium domus, os corporis,
ut non clamosa voce oremus Deum, sed tacito corde, propter tria:
primo, quia Deus non voce clamosa pulsandus est, sed conscientia
recta placandus, quia est cordis auditor; secundo, quia secretas
orationes tuas non oportet alterum scire, nisi te et Deum; tertio,
quia clamose orans, alterum iuxta te non permittis orare. Cassianus
Collat. Cum summo etiam est orandum silentio, ut ipsos quoque
inimicos nostros, qui orantibus nobis maxime insidiantur, lateat
nostrae petitionis intentio. Augustinus. Vel per cubicula nostra
sunt intelligenda corda nostra, de quibus dicitur: quae dicitis in
cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. Ostium est
carnalis sensus; foris sunt omnia temporalia, quae per sensum
cogitationes nostras penetrant, et turba vanorum phantasmatum orantibus
obstrepunt. Cyprianus. Quae autem segnitia est alienari et capi
ineptis cogitationibus et profanis, cum dominum deprecaris, quasi sit
aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loquaris? Quomodo
te audiri a Deo postulas, cum teipsum non audias? Hoc est ab hoste
non cavere, hoc est Deum negligentia orationis offendere.
Augustinus. Claudendum est ergo ostium, idest carnali sensui
resistendum, ut oratio spiritualis dirigatur ad patrem, quae fit in
intimis cordis, ubi oratur pater in abscondito; unde sequitur et pater
tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Remigius. Et est
sensus: sufficiat tibi ut ille solus noverit tuam orationem qui omnium
corda novit occulta, quia ipse qui est inspector, erit exauditor.
Chrysostomus in Matth. Non autem dixit: gratis dabit, sed reddet
tibi; etenim debitorem seipsum tibi constituit.
|
|