|
Augustinus de Serm. Dom. Orandum est, non solum ut non inducamur
in malum quo caremus, sed ab illo etiam liberemur in quo iam inducti
sumus; et ideo sequitur sed libera nos a malo. Chrysostomus in
Matth. Vel malum hic Diabolum vocat, propter excellentiam
malitiae, non quae ex natura est, sed quae ex electione. Et quia ad
nos implacabile bellum habet, propter hoc dixit libera nos a malo.
Cyprianus de Orat. Domin. Post omnia quidem supradicta, in
consummatione orationis venit clausula universas preces nostras collecta
brevitate concludens: nihil enim remanet quod ultra adhuc debeat
postulari, cum semel protectionem Dei adversus malum petamus, qua
impetrata, contra omnia quae Diabolus et mundus operatur, securi
sumus. Quis enim de saeculo metus est, cuius in saeculo Deus tutor
est? Augustinus ad Probam. Et hoc ultimum quod in oratione dominica
positum est, tam late patet, ut homo Christianus in qualibet
tribulatione constitutus, in hoc gemitus edat, et in hoc lacrymas
fundat, hinc exordiatur, in hoc terminet orationem; unde sequitur
amen, quo desiderium orantis exprimitur. Hieronymus. Amen enim,
quod in fine constat scriptum, signaculum est dominicae orationis;
quod aquila interpretatus est fideliter, quod nos vere possumus
dicere. Cyprianus de Orat. Domin. Quid mirum, si talis oratio
est quam Deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari
sermone breviavit? Hinc per Isaiam fuerat ante praedictum: sermonem
breviatum faciet Deus super terram. Nam cum dominus Iesus Christus
omnibus venerit, ut colligeret doctos pariter atque indoctos, omni
sexui atque aetati praecepta salutis ediderit, praeceptorum suorum
fecit grande compendium, ut in disciplina caelesti discentium memoria
non laboraret, sed quod esset simplici fidei necessarium, velociter
discerent. Augustinus ad Probam. Quaelibet autem alia verba
dicamus, quae affectus orantis vel praecedendo format ut clareat, vel
consequendo accendit ut crescat, nil aliud dicimus quam quod in ista
oratione dominica positum est, si recte et congruenter oramus. Qui
enim dicit: clarificare in omnibus gentibus sicut clarificatus es in
nobis. Quid aliud dicit quam sanctificetur nomen tuum? Qui dicit:
ostende faciem tuam, et salvi erimus, quid aliud dicit quam adveniat
regnum tuum? Qui dicit: gressus meos dirige secundum eloquium tuum,
quid aliud dicit quam fiat voluntas tua? Qui dicit: paupertatem et
divitias ne dederis mihi, quid aliud dicit quam panem nostrum
quotidianum da nobis hodie? Qui dicit: memento, domine, David, et
omnis mansuetudinis eius, et: si reddidi retribuentibus mihi mala,
quid aliud dicit quam dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris? Qui dicit: aufer a me concupiscentias
ventris, quid aliud dicit quam ne nos inducas in tentationem? Qui
dicit: erue me ab inimicis meis, Deus meus, quid aliud dicit quam
libera nos a malo? Et si per omnia precationum sanctarum verba
discurras, nihil invenies quod in ista oratione dominica non
contineatur. Quisquis autem id dicit quod ad evangelicam istam precem
pertinere non possit, carnaliter orat; quod nescio quomodo non dicatur
illicite quando renatos dominus, non nisi spiritualiter docet orare.
Qui autem dicit in oratione: domine, multiplica divitias meas, et
honores meos auge, et hoc dicit eorum habens concupiscentiam, non id
attendens ut ex his secundum Deum prosit hominibus, puto eum non
invenire in oratione dominica quo possit haec vota aptare. Quamobrem
pudeat saltem petere quod non pudet cupere. Aut si et hoc pudet, et
cupiditas vicit, melius hoc petetur ut etiam ab isto cupiditatis malo
liberet cui dicimus libera nos a malo. Augustinus de Serm. Dom.
Videtur etiam iste numerus petitionum septenario beatitudinum
congruere. Si enim timor Dei est quo beati fiunt pauperes spiritu,
quoniam ipsorum est regnum caelorum, petamus ut sanctificetur in
hominibus nomen Dei, timore casto permanente in saecula saeculorum.
Si pietas est qua beati sunt mites, petamus ut veniat regnum eius, ut
mitescamus, nec ei resistamus. Si scientia est qua beati sunt qui
lugent, oremus ut fiat voluntas eius sicut in caelo et in terra: quia
si corpus tamquam terra cum spiritu tamquam caelo consenserit, non
lugebimus. Si fortitudo est qua beati sunt qui esuriunt, oremus ut
panis noster quotidianus detur nobis hodie, quo ad plenissimam
saturitatem venire possimus. Si consilium est quo beati sunt
misericordes, quoniam ipsorum miserebitur, dimittamus debita, ut
nobis nostra debita dimittantur. Si intellectus est quo beati sunt
mundo corde, oremus non induci in tentationem, ne habeamus duplex
cor, temporalia et terrena sectando, de quibus tentationes fiunt in
nobis. Si sapientia est qua beati sunt pacifici, quoniam filii Dei
vocabuntur, oremus ut liberemur a malo: ipsa enim liberatio liberos
nos faciet filios Dei. Chrysostomus in Matth. Quia vero sollicitos
nos fecerat inimici memoria in hoc quod dixerat libera nos a malo,
rursus audaciam praebet per hoc quod in quibusdam libris subditur
quoniam tuum est regnum et virtus et gloria: quia si eius est regnum,
nullum formidare oportet, cum et qui praeliatur contra nos, sit ei
subiectus. Cum autem virtus eius et gloria sint infinita, non solum a
malis eruere potest, sed etiam facere gloriosum. Chrysostomus super
Matth. Haec etiam ad praecedentia pertinent: quod enim dicit tuum
est regnum, respondet ad illud quod dixerat adveniat regnum tuum, ne
aliquis dicat: ergo Deus non habet regnum in terra. Quod autem dicit
et virtus, respondet ad id quod dixerat fiat voluntas tua sicut in
caelo et in terra; ne aliquis dicat, quod Deus non potest facere quod
vult. Quod vero dicit et gloria, respondet ad omnia quae sequuntur,
in quibus gloria Dei apparet.
|
|