|
Rabanus. Per hoc quod dominus dixerat amen significat indubitanter
illis a domino conferri omnia quae rite postulant, qui conditionis
additae servare pactum non negligunt; unde subditur si enim dimiseritis
hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester caelestis
delicta vestra. Augustinus de Serm. Dom. Ubi non est
praetereundum, quod ex omnibus his sententiis, quibus nos dominus
orare praecepit, eam potissimum commendandam esse iudicavit quae
pertinet ad remissionem peccatorum, in qua nos misericordes esse
voluit; quod est unum consilium miserias evadendi. Chrysostomus super
Matth. Non autem dixit, ut prius nobis Deus dimittat, et postea
nos debitoribus nostris, scit enim dominus homines esse mendaces,
quoniam etsi acceperint remissionem peccati sui, ipsi suis debitoribus
non dimittunt: ideo sic dicitur, ut prius dimittamus, postea petamus
dimissionem. Augustinus Enchir. Quisquis autem roganti et peccati
sui poenitenti ex corde non dimittit, nullo modo aestimet a domino sua
peccata dimitti: et ideo subdit si autem non dimiseritis hominibus,
nec pater vester dimittet vobis peccata vestra. Cyprianus de Orat.
Domin. Excusatio enim tibi nulla est in die iudicii, cum secundum
tuam sententiam iudiceris, et quod feceris, hoc patiaris.
Hieronymus. Si autem hoc quod scriptum est: ego dixi: dii estis;
vos autem sicut homines moriemini, ad eos dicitur qui propter peccata
homines ex diis esse meruerunt, recte ergo et hi quibus peccata
dimittuntur, homines appellati sunt. Chrysostomus in Matth. Ideo
autem caelorum et patris meminit, ut ex hoc provocet auditorem: nihil
enim ita te Deo assimilat, sicut iniuriam tibi facientibus ignoscere.
Inconveniens est autem, si talis patris filius existens, servilis
efficitur; et ad caelum vocatus, terrenum quemdam et vitae huius
proprium habet sensum.
|
|