|
Chrysostomus super Matth. Quia oratio illa iam fortis est, quae fit
in spiritu humili et corde contrito; qui autem deliciis fruitur,
spiritum humilem et cor contritum habere non potest; manifestum est
quoniam oratio sine ieiunio gracilis est et infirma: et ideo quicumque
pro aliqua necessitate voluerunt orare, ieiunium adiutorium est
orationis. Unde consequenter dominus, post doctrinam de oratione,
subiungit doctrinam de ieiunio dicens cum autem ieiunatis, nolite fieri
sicut hypocritae tristes. Sciebat enim dominus gloriam vanam ex omni
bono procedere; ideo spinam vanae gloriae, quae nascitur in terra
bona, iubet praecidere, ne suffocet ieiunii fructum. Non autem
potest fieri ut non sentiatur qui ieiunat; sed melius est ut ieiunium
te ostendat, quam tu ieiunium. Non autem potest fieri ut sit hilaris
qui ieiunat; ideo non dixit: nolite esse tristes; sed nolite fieri
tristes: qui enim per imposturas aliquas pallentes apparent, illi non
sunt tristes, sed fiunt; qui autem naturaliter propter assiduum
ieiunium tristis est, non fit tristis, sed vere est; unde subdit
exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes.
Hieronymus. Verbum exterminant, quod in ecclesiasticis Scripturis
vitio interpretum tritum est, aliud multo significat quam vulgo
intelligitur. Exterminantur quippe exules, qui mittuntur extra
terminos. Pro hoc ergo sermone, demoliuntur semper accipere debemus,
quod Graece dicitur aphanizousi. Demolitur autem hypocrita faciem
suam, ut tristitiam simulet, et animo forte laetante luctum gestat in
vultu. Gregorius Moralium. Nam ora pallescunt, corpus debilitate
quatitur, pectus interrumpentibus suspiriis urgetur, nihilque tanto
labore aliud nisi aestimatio humana cogitatur. Leo Papa in Serm. 3
de Epiph. Non sunt autem casta ieiunia quae non de ratione veniunt
continentiae, sed de arte fallaciae. Chrysostomus super Matth. Si
ergo qui ieiunat et tristem se facit, hypocrita est, quanto magis
iniquior est qui non ieiunat, sed argumentis quibusdam in facie sua
pingit venalem pallorem, quasi ieiunii signum? Augustinus de Serm.
Dom. In hoc autem capitulo maxime advertendum est, non in solo rerum
corporearum nitore atque pompa, sed etiam in ipsis sordibus luctuosis
esse posse iactantiam, et eo periculosiorem, quo sub nomine servitutis
Dei decipit. Qui ergo immoderato cultu corporis atque vestitus vel
ceterarum rerum nitore fulget, facile convincitur rebus ipsis pomparum
saeculi esse sectator, nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis;
qui autem in professione Christianitatis inusitato squalore ac sordibus
intentos in se hominum oculos facit, cum id voluntate faciat, non
necessitate patiatur, ex ceteris eius operibus potest cognosci utrum
hoc contemptu superflui cultus, an ambitione aliqua faciat.
Remigius. Fructus autem ieiunii hypocritarum manifestatur cum
subinfertur ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis,
receperunt mercedem suam, idest quam desideraverunt.
|
|