|
Glossa. Docuit dominus quid non est faciendum; modo docet quid est
faciendum, dicens tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam
lava. Augustinus de Serm. Dom. Quaeri autem solet quid sit quod
hic dicitur: non enim quisquam recte praeceperit (quamvis faciem
quotidiana consuetudine lavemus), unctis quoque capitibus, cum
ieiunamus, nos esse debere; quod turpissimum omnes fatentur.
Chrysostomus super Matth. Item si ideo iubet nos non fieri tristes,
ne per tristitiam appareamus hominibus ieiunare; si unctio capitis et
lavatio faciei a ieiunantibus semper serventur; nihilominus erunt signa
ieiunii. Hieronymus. Sed loquitur iuxta ritum provinciae
Palaestinae, ubi diebus festis solent ungere capita. Praecipit ergo
ut quando ieiunamus, laetos et festivos nos esse monstremus.
Chrysostomus super Matth. Simplex ergo interpretatio huius est,
quoniam per aggregationem intelligenda sunt ista sicut cetera ante
dicta, tamquam si dicat: sic longe te facere debes ab ostentatione
ieiunii tui, ut, si posset fieri (quod tamen non docet), ea etiam
facias quae ex diverso luxuriae et epulationis videntur esse indicia;
unde sequitur ne videaris hominibus ieiunans. Chrysostomus in Matth.
In eleemosyna quidem non simpliciter hoc posuit; sed dixit eleemosynam
non esse faciendam coram hominibus apponens ut videremur ab eis; in
ieiunio autem et oratione nihil tale addidit: quoniam eleemosynam
quidem impossibile est omnino latere, orationem autem et ieiunium
possibile est. Non parvus autem fructus est humanam gloriam
contemnere: per hoc enim aliquis a gravi hominum servitute liberatur,
et proprie virtutis operator efficitur, eam amans non propter alios,
sed propter seipsam. Sicut enim nos contumeliam aestimamus, cum non
propter nos, sed propter alios diligimur, ita nec virtutem oportet
propter alios sequi, nec Deo propter homines obedire, sed propter
seipsum. Ideo sequitur sed patri tuo, qui est in abscondito.
Glossa. Idest, patri tuo caelesti qui est invisibilis, vel qui
habitat in corde per fidem; Deo autem ieiunat qui pro eius amore se
macerat, et quod sibi subtrahit, alteri largitur. Et pater tuus,
qui videt in abscondito, reddet tibi. Remigius. Sufficit enim tibi
ut qui est inspector conscientiae, sit et remunerator. Chrysostomus
super Matth. Spiritualiter autem facies animae conscientia
intelligitur. Sicut enim in conspectu hominum gratiosa est facies
pulchra, sic in oculis Dei speciosa est munda conscientia. Has
facies hypocritae, qui propter homines ieiunant, exterminant, fallere
volentes Deum et homines: nam semper vulnerata est conscientia eius
qui peccat. Si ergo abstuleris nequitiam ab anima tua, lavasti
conscientiam tuam, et bene ieiunas. Leo Papa in Serm. 6 de
Quadrag. Impleri enim debet ieiunium, non ciborum tantummodo
parcitate, sed maxime privatione vitiorum. Nam cum ob hoc castigatio
ista sumatur, ut carnalium desideriorum fomites subtrahantur, nullum
magis sectandum est conscientiae genus quam ut semper simus ab iniusta
voluntate sobrii, et ab inhonesta actione ieiuni; quae devotio non
secernit invalidos, quia etiam in languido corpore potest animae
integritas reperiri. Chrysostomus super Matth. Spiritualiter autem
caput tuum Christus est. Sitientem pota, esurientem ciba; et sic
oleo misericordiae unxisti caput tuum, idest Christum, qui clamat in
Evangelio: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
Gregorius in Evang. Illud enim ieiunium Deus approbat quod ante
oculos eius manus eleemosynarum lavat. Hoc ergo quod tibi subtrahis,
alteri largire; ut unde tua caro affligitur, inde egentis proximi caro
reparetur. Augustinus de Serm. Dom. Vel caput recte accipimus
rationem, quia in anima praeeminet, et cetera hominis membra regit.
Ungere ergo caput ad laetitiam pertinet. Interius ergo gaudeat de
ieiunio suo qui ieiunando se avertit a voluntate saeculi, ut sit
subditus Christo. Glossa. Ecce non omnino in novo testamento ad
litteram accipiuntur. Ridiculum enim est in ieiunio oleo delibari;
sed spiritu amoris eius, cuius passionibus debemus participare, nos
macerando, mens debet inungi. Chrysostomus super Matth. Proprie
autem debet faciem quidem lavare; caput autem non lavare, sed ungere.
Quamdiu enim sumus in corpore, conscientia nostra sordida est in
peccatis. Caput autem nostrum, Christus, peccatum non fecit.
|
|